Memorabilium rerum quaedam monimenta a me Gasparo Berodo Agaunensis gymnasii rectore expressa atque annotata annis seriatim hic inde sequentibus
Édition (Latin)
Édition: Anne Andenmatten
1635 in octobri
[…]
Die festo Translationis s[ancti] Augustini, undecima eiusdem, media pars dentis quae nuncupatur de Novierroz corruit super glaciem, unde factus est fragor instar ingentis tonitru, et excitatus est pulvis, ex quo suscitatae sunt nubes subnigri et caerulei coloris, spargentes hinc inde pulveres ab illo monte usque ad alium de Morcles et pervenerunt usque Aquileum. Sub exitum nubes visae sunt instar carbonis nigrae et apparuerunt Villae novae et Viviaci ac in superioribus locis.
Aggeres et cumuli materiae ex monte devolutae tam saxorum, glaciei quam terrae ad altitudinem sex aut circa hastarum congestae retinuerunt cursum torrentis d’Ottes per aliquot hebdomadas, donec interveniret pluvia; inundatio facta est per torrentem Matris, saxorum ad instar horrei, et aggerum terrae; et divisa est (non absque gravi incommodo viatorum) aqua in tres partes, siquidem cum pro tempore haberentur nundinae Martigniacenses; ita crevit ut nullus hominum ex dictis nundinis redeuntium per sesqui-horam vel circa ausus fuerit ultra progredi, quia sic per intervalla crescebat et minuebat adeo ut plerique coacti fuerint regredi et per viam, quae vulgo dicitur la Crostaz, pedites et equites transire.
Paucis post diebus, pons torrentis de la Marre manuperaliter constructus est.
Die 26. Revelationis reliquiarum s[ancti] Mauricii, delata sunt per urbem processione generali maximo cum zelo et apparatu corpora s[anctorum] Mauricii et Sigismondi martyrum patronorum nostrorum, eoque die ieiunatum est et pane et aqua, ob causam praedictam.
1636 maio
[…]
Die lunae 12. festi Pentecostes sub horam circa II post meridiem exundavit aqua torrentis de la Marre, et pertingit transiliendo colles ad domos usque Rassiae, ubi mirabiliter constitit, et non ultra praeteriit ex eadem parte. Incolae tamen loci viso tanto spectaculo et periculo obstupefacti ad cives Agaunenses accurrerunt rogaturi ut eo omnes processionaliter convenirent, quod factum est comitantibus V[enerabilibus] D[ominis] Religiosis monasterii Agaunensis, et R[everendis] Patribus Capucinis. Perventi ad locum cum nondum dies illuscesceret ob eminens et oculare periculum, acclamatum est, ut qui salvari posset fugae consuleret ad colles vicinos, quia extra iam solitum cursum exiens videbatur cum impetu et fragore ingenti ac inaudito viam regiam tenere ac effluere. Et ita, cum ascensus factus esset ad praedium h[onorabilis] Petri du Bui nuncupatum Les Crestes, R[everendus] P[ater] Marcellus, Gardianus, contionem habuit ad populum et communi voto mutatum est nomen torrentis matris, in vocabulum torrentis S[ancti] Bartholomaei, et pagus Rassiae nuncupatus posthac pagus S[ancti] Bartholomaei; servata tamen conditione quod in contractibus practicis notariorum, cum de iisdem locis torrente et pago mentio fiet, antiquitatis nomen retineatur.
Die veneris 16. prima et 4. Temporum eam ob causam instituta est processio generalis ad S[anctum] Mauricium Virolleti hora septima matutina, civibus ac populo in templo novo S[ancti] Mauricii congregatis. Communi voto sancitum est, ut deinceps Confraternitas S[ancti] Spiritus iamdudum interrupta in pristinum suum ordinem redintegretur ac posthac eleemosina antiquitus in festo Pentecostes fieri solita continuetur, pro cuius manutentione electus fuit in rectorem nobilis ac ven[erabilis] D[ominus] Henricus de Macognino, et spiritualis eius consiliarius D[ominus] Petrus Odetus. Priores vero [electi sunt] nobilis Christianus Francus et eg[regius] Franciscus Camanis et eorum consiliarii D[ominus] locumtenens Odetus, provid[us] Peterm[annus] Odetus; huius vero supervigil ac praepositus illustris ac generosus D[ominus] dux Ant[onius] Quarterius sub cuius regimine a consilio cuncta debeant terminari.
De consensu Re[verendissi]mi et approbatione eiusdem deputatus est exorcista V[enerabilis] D[ominus] Claudius Cleyvodus, presbyter et rector gymnasii Agaun[ensis]. Qui ad montem du Iorat comitatibus et adiutoribus aliquot religiosis (inita usque ad torrentem S[ancti] Bartholomaei per populum supplicatione) secessit, ubi per novem continuos dies in caseali h[onorabilis] Bartholomaei Odeti commoratus exorcistae officio perfunctus est, quod tunc opinio vulgaris esset in monte de Novierre latere daemones et aliquot maleficia, quorum praestigiis tot tantaque damna evenirent. Peractis coniurationibus nullum eorum parte signum apparuit. Nomen montis de Novierre, communi voto mutatum est in montem S[ancti] Michaelis et torrens Virolleti in torrentem S[ancti] Mauricii, retento ac subiuncto vocabulo Virolleti.