Ad Iohannem Conradum Ulmerum Iohannis Ulmeri tres epistolae
Édition (Latin)
Brief vom 11. Februar 1583/Lettre du 11 février 1583
S. D.
Etsi ab eo die, quo a vobis discessimus, tantum temporis nondum est elapsum, ut cum desiderio singulari ad vos possim aut velim scribere, tamen, ut matris adhortationi obtemperarem vestramque de nobis curam solicitam aliquo modo sublevarem, non potui nec debui, etiam in tantis festinationibus, rerum nostrarum statum vobis paucis explicandum praetermittere.
Etenim nos Tubingam venimus salvi et incolumes. Pro quo beneficio maximas et debemus et habemus Deo gratias. Eo vero pervenimus ad diem 7 huius mensis Februarii, hora antemeridiana 10, maturiorem scilicet ingressum impediente et frigore intenso et viis aliquot incultis, quae omnia hactenus tolerabiliora fuisse et fore deinceps speramus.
Eodem simul die hospitium oblatum et susceptum a nobis est. Quod est viri et civis honesti Magistri Pauli Calweri, olim linguae Graecae in Argentinensi Academia professoris publici, qui hoc tempore propter aetatem satis multam et valetudinariam, simul etiam propter loquelae impedimenta absque munere vivit Academico. Mensam et musaeum in eadem domo habemus, ut (quod faciunt plaerique in his locis) plateas post sumptum cibum transire minime nos oporteat. Mensa autem floreno persolvenda est. Quod pretium pro victu hac in urbe communissimum est, si extra contubernium vivere quis volet. Musaeum 8 florenis elocatum est, in quo Tigurinum pastoris Flachensis filium (cum quo Dominus Bartholomaeus Peyerus habitaturus erat) nobiscum habemus. Qui hoc pretium nobiscum dividet in persolvendo. Spacium habemus tantum in eo, ut tres commode ibi habitare possint. Est enim unus a duobus aliis, musaeolo parvo distinctus, quod tamen communem calorem ab altera parte accipit. Interim pro lecto quid persolvendum sit, adhuc ignoramus. Alias enim 4 floreni a singulis lectis poscuntur, quod pretium utrum duobus una cubantibus totum an vero divisim exponendum sit, dubitamus. Nisi fortassis duo lecti communiter a tribus, quemadmodum et musaeum commune a totidem quoque arithmetica proportione persolvendum est.
Sed de his, quia proxime certius conveniemus, certiora quoque ad vos scribemus. Ea namque conditione hospitium susceptum est, ut prius per octiduum de eo fiat periculum. Quam nos vel plene suscipiamus habitationem et victum, vel pretium aliquod, quod a nobis poscitur ad futuros sumptus exponamus. Id factum est omne, non inconsulto Domino Schnepfio, qui se liberalem et promptum, cum in his, tum in aliis futurum semper promisit. Quod quomodo facturus sit, suo tempore experiundum est. Caeterum ne hoc praetermittam: ad mensam nostram quoque alii accedunt, quorum musaea aliis in locis sita sunt. Horum tres sunt iuvenes honesti, ex quibus unus est nobilis, alius Dominus Beumlerus Tigurinus, Heinrici Suarzii contubernalis.
Mensa hactenus fuit satis liberalis pro hoc pretio et multo sane liberalior quam fuit Basileae. Itaque si tibi eodem modo pretium et habitatio placeret, quo nobis hactenus placuit, tamdiu ibi commorandum existimarem donec vel alio mitteremur vel aliae molestiae nos praegravarent. Arbitror autem si Neostadianis pristinus restituatur status, minus diu hic nos habitare posse, non solum propter nimios sumptus, sed etiam propter professorum ferias et negligentiam in docendo. Quos audio in anno vix semestre tempus docendo consumere. Sic hactenus neminem audivi nec audire possum sequenti septimana propter festum Bachi celebrandum. Concionatores heri primum audivi Dominum Schnepfium et Schmidlinum. Quorum conciones absque convitiis erga nostros habitae sunt. Similes ut posthac haberentur semper, precarer.
Scire Stierlinus cupit, utrum vivendi apud nos aliquandiu ipsi quoque commoditas aliqua supersit. Optime autem, quod spero, poterit id assequi, si parcus et frugi tamdiu in contubernio volet detineri. Nihil ergo hunc impediet, quin prius ad nos, quam Argentinam revertatur.
Nostra suppellex nondum nobis tradita est, neque etiam Domini Bartholomaei Peyeri hactenus ad nos mitti potuit. Speramus autem, quod proximis diebus auriga Reutlingensis, lapides molares (quod promisit Suarzio) Tigurum vecturus sit; qui haud dubie huius suppellectilem assumet et redeundo ad nos vacuus, nostram quoque asportabit. Id quo fieri possit facilius, vos dabitis operam, ut huic persuadeatis. Tiguro Scaphusium veniet, et Suarzium appellabit. Hic est auriga, qui Domini Suarzii filio pretium, quo opus habet, solet persolvere.
Novi nihil aliud habeo, nisi quod Dominus Crusius affirmat: Turcam scilicet proxime a Persa victum, Turcarum armatorum millia viginti septem in praelio amisisse.
Haec volui in temporis tanta brevitate ad te scribere. Plura ad vos scribam, si commodior ad vos scribendi occasio habebitur. Valete optime et tranquille. Meis verbis quam amanter salutes velim matrem, fratres, sorores, Dominum affinem Kochlinum, Dominum Jezlerum, Dominum Grubelium et omnes quotquot honorificam mei faciunt mentionem, Margaretham, Regulam etc.
Scripsi festinanter Tubingae 11. Februarii Anno 1583.
Tuus filius dilectus Iohannes Ulmerus
Eximiae pietatis et eruditionis viro Domino Iohanni Conrado Ulmero, Ecclesiae Scaphusianae pastori, parenti suo plurimum colendo. Schaffhausen.
Brief vom 15. Februar 1583/Lettre du 15 février 1583
S. D.
Ex literis, quas proxime per Stültium ad vos misimus, rerum nostrarum statum satis vos intellexisse arbitror. Nunc praeter omnem spem et ocium concessum significatur mihi abitus aurigae Reutlingensis, cuius quoque nonnullam in prioribus literis feci mentionem. Non igitur praetermittendum putavi, quin rursus in memoriam paucis revocarem ea, quae superioribus in literis de hoc inserui. Arbitror autem (etsi mihi cum illo oretenus convenire nunquam licuit) se in reditu suo nostram suppellectilem, quae Rotwylae adhuc esse creditur, et sibi et nobis commode Tubingam vehere posse. Vestrum itaque erit ipsum hoc de negocio commonefacere.
Utrum vero Domini Bartholomaei dolium secum allaturus sit etiamnum ignoro. Ego namque hodie nondum rescivi, quid Dominus Suarzius cum auriga heri constituerit, cum quo fuit nobis ignorantibus. Is haud dubie, cui hoc negocium totum concreditum est, quod potuit fecit.
Arbitror autem per hunc aurigam commode ad me mitti posse crepidas relictas, si fore necessarium putabitis. Corium si adiungeretur, gratum mihi foret omnino. Sed lucernas aliquot ad minimum 20 et totidem Freygio necessario a vobis petere cogimur. Nullas enim hactenus mercari potuimus neque etiamnum quando venales habiturae sint scimus. Expeto quoque tabulam illam troporum, quam ex ignorantia reliqui et Philippo commendavi.
Habes in bibliotheca commentaria Philippi Melanchthonis in Aristotelis Ethicae libros 1-2-3-4-5, quae mihi propter brevitatem et perspicuitatem valde probantur: quibus si carere poteris superioribus adiunge. Cupit quoque Freygius et contubernalis noster aliquot libros et candelas per hunc aurigam sibi mitti. Quae omnia in unum fasciculum coniungere potestis. Haec breviter vobis indicare volui. Valete.
Man sagt für gewiss, dass alhie zu Tübingen fast alle Reben an den Ufern erfroren; uff Liechtmeß.
Salutabis meo nomine Matrem, fratres et sorores, quos semper salvere iubeo. Scripsi ut vides festinanter.
15. Februarii 1583.
Wann ich gewist, dass es euch ein Dienst sein würde, wollte ich selber zum Fuhrmann gen Reutlingen gekommen sein und euch Hering, Stockfisch und Blatiyssle geschickt haben. Ich acht aber, ihr werdens bey euch die Weyl wohl überkommen haben, wo nitt, wollte ich ein andermal Gelegenheit suchen.
Tuus filius dilectus Iohannes Ulmerus.
Eximiae pietatis et eruditionis viro D. Iohanni Conrado Ulmero, Ecclesiae Scaphusianae pastori, parenti suo debita pietate colendo. Zu Schaffhausen.
Brief vom 18. März 1583/Lettre du 18 mars 1583
S. D.
Litteras vestras una cum candelis et aliis 21 Februarii accepimus. Nunc autem cum forte non tamen certo intelligam, quod iuvenis aliquis Scaphusianus nos transeundo Scaphusium sit profecturus, ad eas aliquid per hunc respondebo, per quem etiam a vobis nos recepturos esse literas speramus.
Scire autem cupis, quomodo inter nos convictores et ipsum quoque hospitem de pretio Musaei et cubilis transactum sit. De pretio enim pro victu alias tibi cognitum est. Sed inter hospitem et nos ita constitutum est: ut pro Musaeo 8 floreni, pro altero lecto in quo duo, ego scilicet et Frygius cubamus, floreni quinque, pro altero autem, quo convictor noster utitur floreni 4 persolvendi sint. Quod alias pretium nobis cum aliis multis commune est. Moris autem esse non videtur, ut qui una vivunt et cubant, aequaliter quoque ut pro Musaeo, ita quoque pro lectis persolvant. Itaque nobis de eo inter convictorem (qui uno in lecto solus cubat) convenire nondum licuit. Ipse enim statuit se communiter nobiscum in Musaeo vivere, cessisse etiam nobis e suo lecto in deteriorem et angustiorem. Videri ergo aequum, ut nos omnes (etsi ipse solus cubat) pretium pro lectis, quemadmodum etiam pro Musaeo aequaliter persolvamus. Et certum alias est lectum, quem nunc pro nostro occupat, tam angustum esse, ut duo in eo dormire nequeant. Nihilominus tamen etiam minoris tractatur. Sed quia prius pretium, quod nobis, mihi et Frygio, de nostro lecto conveniret, non usque adeo a priore differt, fieri posset, si nolit deinceps id facere, ut ipsi hac in parte (quod tamen non debemus) consentiretur. Et sic pro Musaeo et lectis duobus, respectu anni toti, a quovis floreni 5 et bazii 10 persolvendi essent. Hoc autem quicquid est, sub te iudice relinquimus.
Sperabamus nos, quod per aurigae Reutlingensis filium, ut scribis, et literas et suppellectilem nostram essemus accepturi. Sed neutrum cuius incuria nescio, factum est. Neque enim hactenus per hunc neque per alium quicquam accepimus.
Caeterum de ea sic constat: quod caupo ille Rotwylanus, apud quem est, per nuncium ad nos missum significavit se de eo ad nos mittendo plane dubium et solicitum esse, cupere autem se quamprimum scire, utrum vel Reutlingam vel Roteburgum mittere debeat, quod singulis septimanis possit. Sic quoque per aurigam Reutlingensem certiores facti sumus, quod fere singulis septimanis Rotwyla ad se, et inde ad nos commode transvehi possit nostra suppellex; modo se expectare quid nos velimus. Cum igitur careamus aegre hac nostra suppellectile, non tantum propter libros, sed etiam propter vestes, simul etiam vectura, quae Rotwyla Tubingam venire solet, rarissima sit, ideo proxime Reutlingam nos contulimus, denique ipsam aurigae commendavimus, qui nobis promisit se fideliter omnia administraturum. Si vero ante Pascha nemo Rotwylam ex Reutlingensibus proficiscatur propter illam tempestatem, curaturum se promisit, ut statim post Pascha per suum servum, qui eo profecturus sit, ad nos transvehatur.
Interea vero quid per Tossanum et Frysium de Neostadio respondeatur, avide expectamus. Certum est autem, quod multi profitentur pestem non modo Argentinam, sed etiam Neostadium penitus deseruisse. Quapropter nos deinceps eo proficisci omnino cogitare et velle scias. Quod ut intelligas rectius, quaeso te ut diligenter me audias. Et quidem ut sic cogitemus id moneat: quod non ideo Tubingam venimus, ut ibi diutius subsisteremus, quam ut intelligeremus rem sese Neostadii habere melius, ubi non modo pretio bis tolerabiliore, verum etiam cum studiorum nostrorum maiore commoditate versari possimus.
Ac certissimum profecto est (quod tempore maturo moneo et profiteor) nos, si diu hic subsistere cogamur, sumptus multo hactenus maiores et pene incredibiles facere oportere. Nescis enim quot occasiones et illecebrae ad ingurgitationes occurrant, quae prorsus (nisi quis a caeteris rudis et rusticus homo videri velit) devitari nequeunt. Nam ut caetera, quae extra mensam contingunt, taceam, unicum saltem hoc adduco, quod in ipsa mensa fieri solet. Ibi pro constituto apponitur 4 pars mensurae, qua nullus inter convictores omnibus diebus contentus esse potest. Inde fit ut propinent, adducant hospites, quibus similiter propinandum. Singulis autem, quibus propinatur, infundendum est; quicquid vero annotatur extra potum constitutum, id caro pretio persolvendum est. Nam mensura vini 4 et 5 crucigeris venditur.
Haec certe aliquandiu collecta, extra constitutum pro victu pretium, non leves sumptus faciunt, qui sane nobis aut sustinendi erunt necessario, aut locus erit mutandus. Haec omnia tempestive et fideliter tibi praedico, ut me iuves et liberes ab istis sumptibus, qui certe mihi non sunt accepti, sed maxime onerosi et impatientes.
Nunc autem quam bene, non tantum pro victu, sed etiam pro studiis Neostadiis versari pro eo liceret? Sunt apud nos multi, et ex multis iuvenis doctissimus nec contemnendus Bohemus, qui illius loci commoditatem satis commendare non potest. Saepe enim in ore habet se hunc praeferre locum respectu studii theologici et victus tolerabilis omnibus academiis quascunque viderit. Dicit ibi neminem quanquam splendide viventem ultra 40 florenos consumere. Neque solum ibi floret theologia, sed philosophia satis mediocriter et Ebraeae linguae studium non minus quam theologicum. Habet enim professorem Ebraeum Franciscum Iunium, qui socius fuit Tremellii in Bibliis vertendis.
Atque sane propter devitandos s[ummos] sumptus multo foret satius non multum post Pascha sive ad summum post 5 septimanas hanc profectionem aggredi quam diutius suspendere. Non enim huc missi sumus ideo, ut hic subsistamus.
Et quanquam sumptus etiam eiusmodi profectiones requirunt, tamen neque sine hisce Tubingae vivemus, neque etiam (nisi ibi semper cum maioribus versari liceat) has tandem profectiones et sumptus suo tempore devitare possumus. Imo cito admissae futuros alias sumptus Tubingae praepedient et facto in itinere satis largiter Neostadii compensabunt. Equidem (quod Freygius quoque mecum sentit et sentire propter sumptus non sustinendos cogitur) nullum tempus aptius eligerem.
Nobis quoque hoc tempore adiungere sese vellet Marcus Beumlerus, quem ego iuvenem doctissimum iudico, et haud parum in nobis erudiendis profuturum, ad quod etiam sua sponte sese nobis offert.
Post Pascha etiam commode Spiram nostra suppellex per aurigam quendam vehi posset, qui eo Tubinga vacuus est rediturus, postquam Gruppenbachio typographo libros ex Francofurto adduxit. Sed si neque per hunc id fieret, singulis septimanis Pforzam eodemque modo inde Spiram indeque singulis horis Neostadium vehi posse certo intelligimus.
Quare te ardenter rogo, ut nobis adsis. Ego quoque cras ea de re ad Stierlinum scribam, qui mihi statum scholae Neostadiensis aperiet. Certe ego nullo affectu aut ab aliis persuasus sic sentio, sed propter causas quas supra recitavi graviores.
Mitto nunc ad te scriptum Jacobi Andreae et Gerlachii contra Danaeum. Fuimus hisce diebus et Beumlerus Tigurinus nobiscum cum illo (quia singuli in hanc Academiam venientes coram ipso se sistere debent) qui confessionem nostram a nobis audire desideravit: id quod sibi iniunctum esse causatus est a suo principe.
Edita igitur confessione nostra, duas horas fere eam oppugnavit, incipiens a blasphema (uti vocat) opinione Danaei de Christi hominis adoratione. Ubi quidem nobis sic persuasit, ut Danaeum haud recte sentire iudicaremus: scilicet si res ita sese habeat, ut dixit. Dicit enim Danaeum nullam prorsus admittere adorationem qua Christus homo verus, etiam in unione hypostatica, neque per se, quid negare tamen videtur Danaeus, neque καθ’ ἄλλο respectu divinitatis et unionis, sit adorabilis. Qua in parte Danaeo ab isto Vulcano fieri iniuriam censemus. In caeteris autem visus est calidum et frigidum uno spiritu efflare posse.
Novi nihil habeo, nisi quod certo ad nos perfertur Spira: cardinalem, quem pontifex cum aliquot centum comitibus (geferten) Coloniam initiandum episcopum pro priore inserat, repulsum a Casimiro. Ipsius comites, 4 exceptis, omnes interfectos et maximam vim auri tunnarum scilicet 6 ereptam. Ipsum vero Cardinalem Spiram effugisse ex certamine indeque comitatum imperialem ad suum pontificem esse rediturum. Haec attulisse pro certo ferunt quendam legatum publicum Spirensem, qui sancte ista confirmet.
Osiander quoque cum aliquot, quibus officia Ecclesiastica Coloniae impetrare volebat, ante mensem nunquam admissus, nihilque impetrans quod voto suo responderet tristis et clam domum reversus est.
Ad me mittas velim Cargii authographum, quo suum debitum confirmat. Constitui namque (te consentiente) debitum in feriis Paschalibus ab ipso poscere et simul Ulmam videre, quam alias Tubinga brevi tempore posset adiri.
Haec volui ad te scribere copiosius. Unum hoc addendum, scilicet ut viaticum nobis antea constitutum tandem impetretur, cui forsitan Grübelius angariam illam adderet, quae nondum completa est, si locum essemus mutaturi. Etsi namque hoc pretium, quod assumpsi, nondum consumpsi nec Tubingae consumere statuo, tamen nescimus quando ad nos illud pretium mitti possit commodius.
Vale in Domino feliciter et matrem, fratres, sorores, meis verbis familiaribus saluta.
Scripsi festinanter 18 Martii, Tubingae Anno 1583.
Filius tuus Johannes Ulmerus
Eximiae pietatis et eruditionis viro Domino Iohanni Conrado Ulmero, Ecclesiae Scaphusianae pastori, parenti suo plurimum colendo. Schaffhausen.