De D. Huldrichi Zvinglii fortissimi herois ac theologi doctissimi vita et obitu
Édition (Latin)
[…] Dixerat item intra dies quatuordecim ante profectionem bis, me audiente, pro suggestu, dum ferverent omnia: «Scio, scio, inquam, quid rei sit. Es ist umb mich zethun: Ut ego tollar, fiunt omnia». Imo et cometen, quae visa est per aliquot septimanas, in aurem susurrarat amico, fatalem esse et sibi, et adhuc alteri cuipiam. Nos semper Oecolampadium intelleximus. […]
Profecti igitur Tigurini; secutus est inter postremos et Zvinglius eques, et armatus pro more nostro. Quem ut vidi, repentino dolore cordis vix consistebam: pessimum praesagium. Manebamus eum diem non certe sine iugibus suspiriis, non sine precibus ad Deum. Sed aliud hic constituerat pro nobis, non contra nos, ut ego sane interpretor, et pie quidem. Nam ut obiter hoc, multo cautius incedere didicimus: habemus Evangelium maiore in precio, Deum rectius intuemur, et manifestiores sunt, qui hactenus adversati sunt Evangelio Christi.
Ut igitur mane videram exeuntem, ita sub noctem audio nuncium, pugnatum quidem acriter, tamen infeliciter, et Zwinglium nobis periisse. Prostratum, aiebant, prementium multitudine iam tertio, sed in pedes semper restitisse; quarto fixum cuspide sub mento, et in genua prolapsum dixisse: «Ecquid hoc infortunii? Age, corpus quidem occidere possunt, animam non possunt». Atque his dictis mox obdormivisse in Domino. Post cladem otium ubi datum hostibus (nam nostri retro in locum abierant securiorem) cadaver Zwinglii quaeritur (et quis indicarat tam cito vel adfuisse, vel occisum esse?): invenitur, iudicio condemnatur, in quatuor partes secatur, in ignem coniicitur, in cinerem resolvitur.
Hostibus digressis post diem tertium, accedunt amantes Zwinglii, si quid reliquiarum eius offenderent, et ecce cor (mirabile dictu) se offert e mediis cineribus integrum et illaesum. Stupebant boni viri, miraculum quidem agnoscentes, sed non intelligentes. Quare Deo tribuentes quicquid esset, nonnihil, tanquam certi magis de cordis viri sinceritate facti superne, gaudebant. Venit non multo postea vir mihi notissimus, sed et familiarissimus, rogans an portionem cordis cupiam videre Zwingliani, quod secum ferat in loculo. Quia propter sermonem hunc inopinatum horror quidam totum corpus pervaserat, negaram, alioquin et huius rei possem esse testis oculatus.
Hic est ergo vitae Zwinglianae cursus, haec mortis alea, quam pius in patriam adtulit animus, et cor sincerum erga rempublicam Christi, horribilis quidem in oculis hominum, praeciosa in conspectu Dei, qualis manenda doctoribus iusticiae divinae cunctis, nisi Dominus singulari praeveniat tueaturque gratia. […]