Über die Entdeckung eines Manuskripts von De re culinaria – Récit de la découverte d’un manuscrit d’Apicius
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Splendidissimo amplissimoque heroi ac D(omino) D(omino) Georgio Wirtenbergae pariter et Montbelgardi comiti comprimis illustri etc. Domino suo gratiosissimo Albanus Torinus s.
Quum bis senis ab hinc annis multa Monspessuli, praesertim quae ad rem medicam attinent, curiose agerem et accuratissime observarem, Comes splendidissime, in insula urbi propinqua, nomine Megalona, quam cum Reverendissimo in Christo patre ac domino Gulielmo Pelisserio Megalonensi Episcopo omnium doctissimo appuleram, reperi abiectissimo in loco codicem semilacerum, cuius Titulus squalore obsitus vix characterum vestigiis repraesentabat, CAELII APITII DE RE CULINARIA LIBRI X. Deus bone, quantum subsultabat animus prae gaudio, quantum triumphabam, ratus me non quod pueri in faba clamitant, sed palmarium reperisse! Puta Romanum illum APITIUM ὀψοφάγον, maximum omnium nepotum gurgitem, cuius celeberrimi scriptores mentionem faciunt! Eoque non verbum verbo solum, sed characterum quoque vocum singularum monstrose deformatarum liniamenta solicitius, ita ut ne apex quidem desyderaretur, depingenda curavimus. Olfaciebam statim autorem esse vetustissimum et obsopoeum, qui de re popinali lingua coquinaria egregie praeter caeteros scripsisset et qui obsonia delicatius quam pro ea aetate, qua glandibus vescerentur homines, confecisset. Nostri vero popinones et cupediarii plerasque id genus delicias nihil morantur, sed satis de quercu, ut dicitur, habentes, ligurire et unctioribus popinis indulgere consueverunt. Sunt enim hodie plures quam unquam Apitii consectatores, eodemque multo strenuiores in patinis bellatores, audacissime praeliantes. Gaudent enim plerique coenis triumphalibus, pontificalibus, saliaribus et polincturis. Ego plures Apitios fuisse conicio. Utrum autem hic noster fuerit ille inter gulae proceres insignis, cuius pollucibiles coenas supercilio Stoico convellit Seneca, qui epularum delicatissimarum perditor, Tiberii Caesaris tempestate suas opes perquam immensas in ventrem rapacissimum immersit, an is cuius Athenaeus meminit, doctioribus coniectandum relinquo.
[...]
Ipse simul atque penitius inspexi, et properanter caput unum atque alterum transvolitavi, protinus apud me mussitavi: Si vetustior hic autor, licet parum elegans, integer et a mendis purus extaret, haud ambigerem, quin mortalibus cunctis, sed praecipue Medicinae candidatis, quum ad tutelam sanitatis, tum ad morborum curationem esset idoneus, et comprimis necessarius quoad διαιτητικήν, quae potissima eius artis est portio, eoque Plato Culinariam hanc disciplinam «adulatricem Medicinae» appellat, quoniam non solum qui gulae serviunt, sed sanitatem tuentur, congruit. Tulimus hunc nobiscum ob venerandam vetustatem, pro opsopoeo, in Germaniam, tam prodigiose corruptum ut omnia instaurare sine emendatiore codice non foret humani ingenii. Quapropter et premendum plane censebam, donec melioris alicuius exemplaris fieret copia, quod acceperam esse annis ab hinc plus minus quinquaginta Venetiis expressum. Moveo itaque omnem lapidem frustra triplicem trieteridem, quo tandem tempore Io. Honterus Coronensis, vir amoenissimo ingenio et singulari doctrina, ex Transsylvania illud Venetianum misit; quod ubi accepissem longe depravatius quam Megalonense, abieci omnem aedendi spem. Ausim enim iurare, eos, qui utraque illa exemplaria exaraverant, ne verbulum quidem intellexisse; ita omnia simpliciter erant foedissime depravata, vocibus cunctis vitiate scriptis, nec Graecis, nec Latinis auribus cognitis, sine diastolis et punctis, vel iisdem omnino praeposteris, quae sententias commutare, amphibologias ciere, labyrinthis quenque vel ingeniosissimum involvere in confesso est. Quibus monstris deterriti abiecimus utrunque codicem ceu deploratum. Interim studiosi quidam praesertim artis medicae mecum expostulant, quur tam vetustum autorem ipsis qualemcunque communicare tandiu differam, efflagitantes interea ne abderem diutius, sed in publicum pro meo candore emittam. Proinde nunc aedidimus tandem, ne situ prorsus emacesseret, plerisque mendis, nostra opera satis tumultuaria, nullo saepe suffragante exemplari, sublatis, adeo ut citra offensam sineque taedio a studiosis omnibus et legi, et maxima ex parte intelligi possit.
[...]