Dialogus de bello Cappelano
Édition (Latin)
Eusebius: […] Seriis et iocos miscuit [Zwinglius] et ludos, nam ingenii amoenitate et oris iucunditate nihil visum nec auditum facilius atque delectabilius. Dein et musices omnis generis instrumenta perdidicit et exercuit, non quidem ob aliud, nisi ut ingenio seriis illis defatigato esset unde recreari posset, tum ad illa paratior redire.
Agathius: Audivi qui musicen eius vituperarent plusquam satis, tamquam voluptatum administratricem potius quam studiorum, ut tu inquis, auxilium.
Eusebius: Multo foediora nos saepe audivimus, sed quid erit usque tam sanctum, quod hominis pravi lingua non possit deturpare? Nos quod scimus loquimur, nec rabulas moramur.
Agathius: Perge.
Eusebius: Nec solum ipse musicen ita coluit, sed literarum studiosis omnibus suasit, ut eam colerent, modo pari secum ratione. Cum nihil sit enim, quod animum hominis quacunque tristicia turbatum tandem magis exhilaret, quacunque severitate obnubilatum magis serenet et hominem magis hominem reddat quam musice, quidni sic suasisset? Ubi diutius iam insudasset et artibus liberalibus et philosophiae, praemium tandem accepit, quod hactenus moris fuit, hodie non geritur sine mala suspicione.
Agathius: Quanam?
Eusebius: Magistri septem artium liberalium, quae vocantur, fere de ignorantia suspecti sunt.
Agathius: Cave malum, si sic loqui perrexeris.
Eusebius: Non meus hic sermo, sed Italorum: ab illis satisfactionem quaerat, is quem momorderit. Huldrichus noster suis magis et stultae hominum existimationi, qua putant doctos qui titulum doctorum ferunt, magis inserviit quam sibi, mature namque intellexit, pro ingenii dexteritate, quam vana et hic et in aliis multis rebus inessent. Effecit admirabilis hominis sagacitas, ut Glareani, priusquam sacris foret initiatus, in pastorem eligerent. Deinceps igitur, id perficiendum, quod coeptum erat. Fit sacerdos, atque tum demum recte se studiis, maxime divinis, adplicuit, longe alia quam pro vulgarium sacrificorum ratione. Videbat quam multa scire oporteret eum, cui ad docendum viam Domini populus esset commissus. In primis autem scientia opus esse Dei, tum oratione, qua pro captu cuiusvis recte et utiliter omnia pronunciarentur. Hisque studiis itaque tanta diligentia incubuit, quanta neminem scio a multis annis incubuisse, oratorias namque vires et nervos hac tempestate nemo, vel eorum qui id maxime profitentur, sic habuit perspecta. Nec Ciceronis vim vel ad huius exemplum vel ad veterum praescripta conatus est exprimere, sed eo modo, quo illam et tempora et ingenia nostra requirebant. Atque id omnino est hic adsequutus apud nos, quod Tullius olim apud suos. Instituerat, imo iam coeperat, ea de re nostris hominibus scribere, si fieri posset, ut ita docti iudicando, deliberando, consultando nonnisi tempus perderent, in comitiis et foederatorum conventionibus statim viderent rerum capita, tum vero breviter et apte dicerent quae forent ad rem, intelligerent item quae ab aliis extra causam ad fallendum adsumerentur, et caverent. Sed fato praeventus non perduxit ad finem. Haec res quidem ex his non minima, quae mortem eius magis reddunt invisam. Gustum nos eius instituti sensimus et admodum doluimus, tantum damnum oratoriam artem et nos in morte viri eius accepisse.