Peregrinatio Hierosolymitana

Edition (Latein)

1. Ankunft in Jaffa – Arrivée à Jaffa (p. 83-85)

Duodecimo Kal. Septembr. levatis ancoris secundum litus navigantes sub prandium Ioppen, primam urbem Palastinae, Dei gratia adiuvante, applicuimus. Hic ad 1000 passus a portu iactis anchoris consedimus. Paulo post Nauclerus cum aliquot e suis conscensa scapha Ioppen se confert, literas Guardiano Minoritarum montis Sion inde missurus, ut is adventu peregrinorum praesidi Hierosoloymitianae urbis indicato facultateque nobis ad terram descendendi impetrata, simul misso ex more comitatu, de omnibus certiores nos faciat. Neque enim absque litteris, quas salvum conductum vocant, tutum cuiquam pede terram contingere. Nauclerus igitur salutato gubernatore Ioppes, hominem cum Turcis aliquot Iudaeis ac Mauris, in navim nostram deducit atque excipit prandio, qui de more Turcarum, solis calceis exutus, humi contractis tibiis residens, satis honeste in prandio se gerebat; alius vero Mauritanus genere, praeterquam quod inter prandendum potabat egregie, etiam nonnunquam hilarior cantillabat. Sumptis epulis ac prandio finito calceisque rursum in pedes iniunctis cum sodalitio Gubernator abscedit. His ita actis, cum otiosi nos essemus, ne nihil ageremus, astantibus cunctis vectoribus defuncti hereditatem in formam inventarii redigentes, etiam nonnulli nostrum, tanquam testes, nomina subscripsimus. Sed quia intestatus decesserat, Nauclerus universa bona, etsi nonnullis reclamantibus, penes se retinuit; erant autem pecuniae satis multae et aliae res praeclarae, ut moris est peregrinorum, praesertim divitum, in quibus et hic erat.

 

2. Ankunft in Jerusalem – Arrivée à Jérusalem (p. 93-96)

Itaque tandem hora meridiana ad Hieroslyma optatissima pervenimus. 9000 pas. ibi moenia a dextris circumeuntes, in montem Syon ascendendo apud Minoritas consedimus. Nunc extra moenia coenobium hoc situm, cum olim tamen et mons Syon totus et circumiacentia oppido inclusa essent (Regiae enim aedes Davidis monti huic super instructae erant, ubi nunc Franciscanorum habitatio est). Coenobitis itaque peregrinorum pedes subito lavantibus interque lavandum prae gaudio psallentibus satis humaniter excipiebamur; qui statim prandium universis peregrinis opiparum exhibuere; quo peracto gratiaque omnipotenti habita Guardianus oratione habita hunc fere in modum disseruit. Duplici de causa peregrinos Hierusalem adventare solere, primo, optimo zelo quosdam adduci, terram sanctam, quam Christus propriis pedibus calcavit multaque illic ad salutem fidelium operatus est, tantum religionis gratia invisendi; deinde quosdam esse cupidos multa peragrandi plurimarumque rerum habendi notitiam (cum Aristotele teste omnes natura scire desideremus), qui hanc peregrinationem ideo potissimum suscipiant. Caeterum se minime dubitare nos devotionis causa adesse; itaque suadere ut quo commodius certiusque intentioni morem geramus, SS. sepulchrum caeteris cum locis sanct. dignius maiorique fructu adeamus, confessione vetus fermentum expurgeremus, secundum D. Paulum, electis confessoribus pro arbitrio nostro, qui nos ab universis peccatis delictisque absolvant, excepta falsificatione bullarum Apostolicarum sicque, intercedente benignitate divina, digniores sacratissimum Domini corpus in salutem animarum sumamus. Caeterum cum populus Christianus bipartitus sit, scilicet Ecclesiastici et seculares, sacerdotes universos, ut priores, cum paucis nobilibus in monasterio moraturos; libentius universos peregrinos suscepturum, ni loci angustiae id vetarent impedirentque, caeteros vero in aedibus Annae in urbe penes moenia satis commode, loci religionisque consideratione habita, futuros; sed quo commodius id fiat, unicuique singula stragula pulvinariaque praebiturum; omnibus autem peregrinis vinum panemque abunde a conventu suppeditatum iri; caeterum autem victum nos emere debere, coquum eorum singula in esum commodum compositurum. Denique consuetudinis esse, ut tria convivia universis peregrinis exhibeantur, primum quando eo conveniunt, alterum cum Iordanem vel vallem Hebron petituri sunt, tertium cum discedunt. Se ergo primum exhibuisse nosque summopere orare, ut boni consulamus; quicquid vero singulis vel molestiae vel negotii acciderit, indicemus, rogare; se enim omnibus nobis patrem, quoad defendendum, fratrem autem quoad familiaritatem futurum, factaque verbis his responsura haud dubie promittit. Quae certe singula, ut promisit, praestitit et verbis facta non solum aequavit, sed etiam superavit.

 

3. Bethlehem – Bethléem (p. 118-120)

Caeterum 14. passu. prope coenobium in Bethlehem, specus est satis intrinsecus ampla, strictiore tamen ingressu, in qua Virgo mater infansque IESUS aliquot diebus latuisse referuntur, donec in Egyptum tuto proficiscerentur, in qua caverna, quod dominum lactaret lac sparsisse creditur, ex quo et terra illa caetera aliquanto candidior apparet; mulieribus sane cum lac destituuntur, conferre dicitur ac mederi, ideoque peregrini pulverem hinc ad domos suas referunt. Porro in Bethlehem tam coenobium ipsum Minoritarum, quam templum 50. columnis marmoreis eximia structura ingentique sumptu erectum, a S. Helena confecta sunt. Templi sane fornices, picturae, aureae litterae, tam graecae quam latinae decorant; pavimentum autem marmore pretiosissimo constratum est, et undequaque mirum in modum olim (ut facile apparet) excelluit; caeterum nunc partibus multis ruinosum vergensque in ruinam, causaque in promptu, quod olim Christiani principes plura quam hodie has in structuras impendere consueverint. Ante annos a Duce Burgundiae plumbeis laminis tectum restauratumque fuit; at nunc iterum plurimis in locis pluviis est pervium, ut novo aliquo Duce ac Principe illi simili indigeat. Sub choro crypta est, in qua est altare erectum ipso in loco, in quo MARIA virgo IESUM fudit infantem. Prope altare ad dextram et praesepe ipsum cernis, in quo Rex regum inter duo animalia reclinatus eorum halitu adversus iniurias hyemis frigorisque molestias est recreatus; item in ultimo sacelli angulo, foramen ostenditur, ubi stellam (quae tribus Magis eo proficiscentibus iter monstraret) disparuisse aiunt. Hic itaque pernoctantes perhumaniter a monachis suscepti sumus.

 

4. Seesturm – La tempête sur la mer (p. 160-162)

Navigantes itaque et contrarius ventus et mare ipsum saeviens nos hinc inde iactabat, et ut paucis dicam, in extremo periculo constituti videbamur; quod vel hinc satis liquet, cum aliquot peregrinorum de peccatis confessione facta ad mortem sese praeparaverint. Nos vero universi fere prostrati iacebamus, misereque hinc inde iactabamur. 3. Idus Octob. circa meridiem aliquantulum conquievit tempestas, caeterum paulo post pristino more saevire coepit, ut aeque ac prius immo fere magis timeremus; quod vel inde colligitur, cum aliqui vota DEO nuncupaverint; iam enim vela vento omnino (invitis etiam nimiumque reluctantibus nautis) commissa erant, qui nos maximo impetu Alexandriam ferebat; quare medio fere in mari maiorem in modum procellae commovebantur, quarum cum una praeter caeteras mira altitudine recta navim versus veniret, a Gubernatore praevideretur, isque de salute actum crederet, praeter opinionem tamen navis mediam secans magnam aquarum vim ab utraque parte recepit, quae cubantibus molestissima accidebat. Semper vero nautae insomnes perpetuo infusam aquam haurire, velis regendis officioque faciendo operam dare. Porro quod sale navis onerata non esset, haud dubie saluti universis fuit, cum conspersum sal aqua in aquam continuo colliquescat. Itaque pridie Idus Octob. sub diei crepusculum Gubernator aquam Iordanis caeteraque e locis sanctis, quae habebantur, ut proferrentur sub excommunicationis poena iussit, prolataque in mare proiecit. Nos vero semper magna violentia venti, uno eoque minimo plerunque velo, ferebamur, cum interim praeter vinum, panem et casei nescio quid in victum nostrum nil superesset, quin etiam ipsam iam aquam defecisse asseverabant. Quare eodem die (qui Sabbati erat) aliqui de nobis carnibus, ob aliarum rerum peniuriam, inviti vescebantur.

 

5. Impressionen aus dem muslimischen Kairo – Impression de la ville musulmane du Caire (p. 183-184)

Est autem templis mire refertum hoc oppidum, et cum campanis minime utantur, campanilibus tamen, quae vocant, simillimas turres, mirae altitudinis habent quamplurimas, musceis coniunctas, aliquot ambitus sive circuitus habentes, in quos aliquoties eorum aeditui singulis diebus designatis horis ascendunt, tam eorum sacra quam horas alta voce populo indicantes; eo enim clamore, horologiorum instar, utuntur, cum his alias penitus careant. Media vero nocte ascendentes populum augendum indicant, ut eo crescente fides quoque eorum multiplicetur. Est praeterea consuetudo, ut ducentes uxores eas a parentibus earum veluti emant, quas deinceps repudiare ac caeteris vendere pro arbitrio licet; uxoresque, necnon concubinas, quilibet pro facultate voluntateque habere potest. Hi diem Veneris, ut nos Dominicam, honorant, ita tamen ut nec a mercedibus, nec ab operibus omnino abstineant, atque adeo in Paschali eorum die apertis officinis merces vendant. Literis praeterea hebraicis linguaque eorum multum degenere utuntur. Nulli adhuc Calchographi adsunt; itaque fidei nostrae schisma hinc procedere autumant.

 

6. Kamele – Les chameaux (p. 187-188)

Caeterum nostro itineri caeteris iumentis cameli longe commodiores aptioresque sunt, quod laboris, inediae et praecipue sitis mire patiens sit hoc animal. Nam et fere trina equorum onera facile ferunt singuli et pascuis asperrimis fruticosisque aut modica faba vescuntur, denique triduo omni potu facile carere possunt. Praeterea hae beluae, tametsi altissimis pedibus tibiisque, exili, longo incurvoque collo ac parvo, sed truciore capite miroque clamore feroces ignaris primo aspectu videantur, praeter opinionem tamen videres mansuetas obsequentesque, quae ad arbitrium vocemque dominorum in genua atque adeo in ventrem sese demittunt et pronae humo incubantes commodissime onerari exonerarique consuevere ac obiecta pabula sumere dormireque.

 

7. Raubüberfall in der ägyptischen Wüste – Attaques de brigands dans le désert égyptien (p. 196-200)

Kal. Decemb. citissime surgentes per valles satis pulchras fruticibusque refertas progredientes maturius solito conquievimus, non admodum longe ab aqua (maxime enim iter facientibus fontes observandi sunt, quos biduo et aliquando triduo vix assequi viatores possunt). Ea nocte ignes grandiores ex fruticibus confecimus, cum plerunque lignis fruticibusque in universum deficientibus e camelorum collectis stercoribus focum Arabes foverent, illisque iniicientes iam confectam e farina et aqua pastam, panes nostris etiam delicatiores decoquerent conficerentque, eo tamen cibo, etsi quid a nobis illis dabatur, parcissime frugaliterque utentes. Nobis vero ad ignem sedentibus media fere nocte Arabs quidam camelo insidens advenit, qui fortassis infortunii crastini causa fuit, quod adventum nostrum caeteris praedonibus indicasset. Nam quamvis is a nostris ductoribus cognosceretur benigniterque susciperetur, nihilominus tamen illi signis ostenderunt extinguendum esse ignem subito, ne eminus visi aliquibus praedae essemus. 13. Kal. Decem. aliquantulum cum discederemus, pluebat; nos vero iam hilariores (quod monasterio vicini omne fere periculum evasisse arbitraremur) in miserias maximas incidimus. Nam de improviso praedones nos crudelissime non admodum longe a coenobio invaserunt. Hi tres e nostris adorti subito e camelis descendere cogentes, unum verberibus caesum statim quidem dimisere, alium vero, cum vi ablatam culcitram recuperare eosque etiam insequi ausus fuisset, aliquanto peius tractavere, cultros pugionesque iugulo obiicientes, ut is reluctando utcunque, vix tandem periculum evaserit; nam postea comperimus utrem nostrum (ex pelle caprina, aquae vehendae causa, factum, quo hic veluti scuto clypeove in protectionem sui utebatur) ab illis nebulonibus aliquoties gladiis perforatum fuisse. Tertium autem longe acerbius immaniusque accipientes saevissime caesum vesteque spoliatum dimisere, seseque ad alium contulere. Caeterum prior profecto cautior cum duos loculos haberet, alterum auro refertum sub genu abscondit, alterum, quod vilem admodum monetam contineret, in sinu reservavit. Vix id confecerat, cum praedones alio relicto nequaquam veste contenti iterum atrocius hunc invadunt, iam pugiones cultrosque acriter intendentes, nunc verberantes et barbam vellicantes, testiculisque comprehensis mire cruciantes ac demum in aera sublevatum (quod iis in vicinos montes portare eum volentibus gravior esset) atrociter in terram deiiciunt, subitoque vestibus exuere penitusque spoliare, quo melius inquirere nummos possent, proponunt. Cum itaque iam ad indusium fere exutus esset, continuo satis prudenter eduxit bursam viliorem illisque porrexit obiecitque. Caeterum latrones se iam quod quaesissent adeptos opinantes, illum seminudum relinquentes nonnihil secessere, quos nostrorum ductorum aliqui comitati sunt, qui, quamvis nos adversus illos defendere videbantur et propterea vestem laceratam quoque ab illis vi ablatam domino restituissent, tamen nequaquam omni suspicione carebant, quin si maiorem praedam illi nacti fuissent, et hi quoque spoliorum participes crederentur, adeo nullis penitus fidendum erat. Caeterum cum praedones nummos viliores monetamque incognitam praeter opinionem reperissent, loculum primo cum aliquot nummis per ductores nostros reddiderunt ac deinceps alias pecunias redimendas eidem praebuere, causantes, sese id a nobis nescio quo tributi iure extorsisse. Porro si reperissent aurum, timendum erat ne illi nihil restituissent et nobis omnibus evidentissimum periculum adeundum in reditu fuisset, quod omnes nummosos existimantes haud dubie universos omnino exspoliassent; sicque miseri timidique iter agentes, cum his resistere, quod numero facile ac vi superabant, minime consultum videretur, meridie ad monasterium pervenimus.

 

8. Räuberische Zolleinnehmer, freundliche Türken, Krankheit und Abreise – Les percepteurs de douane malhonnêtes, les Turcs amicaux, la maladie et le départ (p. 226-230)

Kalend. Februar. sub auroram Rossetum pervenimus. Ibi cum litteras quasdam Consuli adhuc lecto incumbenti traderem, ab eodem remoratus adeo sum ut asinus conscendendus mihi fuerit, qui parum progressus statim ita viribus defecit ut pedibus incedere me coegit ac socios, meo quidem periculo, relinquere. Itaque statim ad iniquos tributorum exactores deveni, qui longe plus iusto, quod solus essem ac linguae ignarus, extorsere, ac ne eo quidem contenti, eorum e numero unus me insecutus (non sine etiam vitae periculo) adhuc plus exegit. Porro ego id quod eveniebat suspicatus iam antea nummos aliquot seposueram, quos cum omnes illi tribuissem, crumenam iam inanem ostendi, demonstrans, nil pecuniarum superesse, quod mihi maxime saluti fuisse arbitror: nam robusto admodum corpore erat, ac praeter ingentem baculum, quem penes se habebat, cultrum quoque manibus contrectans mire mihi appropinquabat. Ego vero ne cultello quidem armatus omnem in DEO spem ac raris admodum lapidibus habens, quantum poteram secedebam ne omnino, improvidum praeveniendo, trucidaret. Ceterum is tandem (quod pecunia vacuum et vel cultello aliquantum armatum iudicaret) me reliquit. Iam vero hoc defuncto discrimine ac plus satis defatigato non absque summo vitae periculo iter mihi reliquum faciendum erat, hoc praecipue nomine, quod pagi perplures ac tentoria percurrenda necessario forent. Sed ecce medio quasi itinere cum asinus (quod illum ascendere dum vellem, ex consuetudine humi decidisset) et ego pariter lassus quiesceremus, Turci quidam, qui nostra in navi Rossetum navigaverant, ex improviso adveniunt, qui me cognoscentes periculumque soli in itinere cubanti dormientique demonstrantes, facile ut me illis coniungerem persuasere, asserentes se statim quieturos ac crastino mature profecturos, quibus ego fidem adhibens (cum homines fide digni viderentur) praeter vires fere illos insequor; sed hi velocitate usi ad Alexandrina usque moenia media nocte pervenerunt inque suburbanis aedibus quieverunt, ego vero ita lassus ut alias nunquam magna etiam siti laborans inter cenandum plus aequo aquae cum bibissem totamque noctem vento expositus dormivissem, perniciosissimam tussim febremque contraxi. Itaque pridie Kalend. Febr. statim atque portae sunt patefactae, oppidum subivimus, ubi in Gallorum aedibus, in quibus sarcinas deposueramus, commodissime sane commoratus fuissem, ni aegritudo me incommode vexasset. Huc accedebat, quod Alexandrinum coelum satis, praesertim laborantibus, incommodum esset; quod ego considerans quamprimum rebus compositis abire maxime desiderabam; et navis Ragusea Mesanam, Siciliae urbem metropolim, petitura, commodissime (cum illo navigare desiderarem) iam parata ut nihil nisi ventum expectaret, forte aderat. Ideo Kal. Febr. de naulo ut transigerem, navarchum adire volui, a quo animo non satis aequo auditus sum, cum quod tardius venissem, tum quod iam soluturus esset. Sic ergo (quamvis de pretio nondum prorsus convenerat) domum propero venditaque subito arca ad abitum quam celerrime me compono ac, adiuvantibus etiam sociis, ad navem pergo. Sed ecce cum ad portum venissem, illa iam vela ventis commiserat discesseratque. Hic ergo, ut par erat, nonnihil angebar animo, quod hanc discedendi opportunitatem amisissem ac ob adversam valetudinem periculose naves ceterae (Venenetias iturae) expectandae essent. Sed ecce ea nocte ventus mire his adversus oboritur, ac postero die Alexandrinum portum repetere coegit. Qua re audita gaudebam, quod Deus me cum eadem navi discedere velle videretur. Pro naulo itaque duos coronatos statim exolui ac rebus compositis in navem me confero; in portu tamen ventum aliquot diebus expectavimus; quatuor sodales alios ibidem reliqui, quod illis Venetias navigare magis cordi esset.