Ad Andream Alciatum Bonifacii Amerbachi Epistula

Edition (Latein)

Scripseram ad te Lugduni in Germaniam proficiscens, unicum litterarum decus, Alciate; litteras necne acceperis, nescio. Redditas tamen suspicari libet; cui enim demandabantur, sese bona fide redditurum receperat. In quibus cum omnem vitae meae fabulam post tuum ab Aveniona discessum brevibus delineaverim, repetere non est consilium, quando tu maioribus impeditus negotiis, facile in publica peccarem commoda, si eadem crambe bis quod aiunt recocta te alioqui occupatissimum enecarem. Reliquum itineris in Germaniam usque commode explicatum est.

De rebus tuis quid valeas, quid moliaris, quid boni sub incude habeas praemodum scire cupio, nec huc cum publicorum studiorum cura, tum mea in te observantia impellentibus. Quorum illa ut tibi omnia bona et fausta praecor, ita altera de bonis studiis per te in integrum restituendis non possum non esse sollicitus. Per hoc ego te sacramentum, eruditissime Alciate, quo bonis studiis adactus es, et rogo et precor de verborum significatione tractatui cuius gustum Avenione acceperamus colophonem imponas, et libros responsorum, item opus problematum ceteraque id genus, egregia summae tuae eruditionis monumenta, adgrediaris, quibus tibi ad perpetuitatem, bonis studiis iamiam emergentibus ad salutem nobisque studiosis veram ad vera studia capessenda viam aperueris. Falleris, optime Alciate, si aliquem praeter te huic munere obeundo idoneum credideris, quotusquisque est qui possit; id oneris tuis debetur humeris, unica spes in te reposita est, in cuius sinum quicquid fuerat bonarum disciplinarum natura parens effudit. Macte igitur animo, βάλλ’ οὔτως, bona studia ut incepisti de postliminio vindicare ne cessa. Id si feceris plurimum tibi bona studia, plurimum nos studiosi debebimus. Nemo hercle quisquam nobis felicior, si Alciatum habuerimus nostrorum studiorum et moderatorem et ducem, sub cuius signis barbariem iam a multis retro studiis late rerum politam profligare conclamatisque vasis ablegare nulli non erit facillimum.

In Germania varie omnia sursum ac deorsum agitantur. Nihil certius scribere possum, quam si nihil certi scribam, adeo omnia nescio an confusa magis an incerta. Habita sunt comitia Caroli et principum apud Vangionum Vormatiam; summa horum fuit Lutherii perdendi causa. Quod ut fieret, Aleander nullum non movit lapidem, et divina implorans et humana. Huic non parvo adiumento fuit cucullatus nescio quis a Minorum familia, Caroli confessor, immo capitis caput omnia pro libidine agens. Venit illuc salvo duplomate vocatus; nihil actum rationibus, nihil scripturis, omnia vi et authoritate. Cogere hominem adorti sunt ad palinodiam; nihil profecere.

Quippe, ut in plerisque suis solet, protestatus humanum esse errare, nihil humani a se alienum, facillimum errare posse; si vel rationibus vel scripturis, iisque sacris et evangelicis, erroris convincat<ur>, se non solum passurum, ut sua condemnentur, sed eum ipsum primum futurum, qui omnia in flammam iniiciat. Sed non convenire homini cristiano ea tam faciliter recantare, posthabitis vel rationibus vel scripturis, quae sibi bene praemeditatus videatur sumpsisse ex evangeliis, immo esse evangelica, cum nihil per se recenseat, sed quid evangelia, quid apostoli. Varii hinc tumultus suborti, varia iudicia. Ne plura: cum varie acceptus comminatione mortis etiam non mutaretur, interdictum est ei, ne publice profiteatur vel ne scribat vel verba ad populum faciat; sese diutius super libris editis deliberaturos. Atque ita, extracta per aliquot dies re, domum remissus. Sunt qui ferant, rupta fide, in itinere captum nescio a quo; vanior tamen fama est, quam quod credere possim.

Edidit ultra ea quae tu vidisti, recens plurima: in epistolam ad Romanos commentaria, De libertate christiana, Assertionem omnium articulorum per bullam Leonis damnatorum, in epistolas et evangelia quas Postillas vocant enarrationes, Tessaraδεκάδας consolationes pro christianis, et quaedam alia, imprimisque libellum De captivitate babylonica, quo unico omnium theologorum noviciorum πανοπλίαν, ut Caecias nubes, in suum ipsius caput accersivit.

Damnarunt aliqua Lovanienses, aliqua Colonienses, erroribus (ut ipsi putant) in articulos digestis; damnarunt certe, sed more theologico, nempe tribus aut quatuor verbis: iste articulus est hereticus, hic redolet dogma Montanorum aut aliorum hereticorum, ille est offensivus piarum aurium, is est scandalosus. Quibus omnibus respondet. Hos subsecuti sunt novissime Parisienses; sed eiusdem farinae est condemnatio. Nihil enim intonat nisi heretica, scandalosa, offensiva piarum aurium et id genus similia, non adductis scripturis, non labefactatis fundamentis, non redditis assignatorum errorum rationibus. Quod si is modus damnandi posthac hereticos esse debeat, nihil opus erit tot impensis tot sacerdotum et theologorum fovere collegia; quilibet e capitecensorum numero vel plumbo stupidior, vel stolidior caudice, vel cui pistillo retusius sit ingenium, iisdem verbis iisque conceptis condemnare poterit, ubi non agitur litteris sacris sed vi, non rationibus sed authoritate, non collatione scripturarum sed ligneis fasciculis. Et haec dixerim non quod omnia Lutherana tanquam sacrosancta exosculanda censeam – multa certe paradoxa sunt et dura admodum –, sed quod nullus adhuc theologorum extiterit, qui rationibus et scripturis cum hoc egerit, vel, si qui egerunt, omnes ceciderunt. Quae nunc, malum, insania est, authoritate velle convincere, quem non possis ratione! Quin scripturis convincant? Sic videmus fecisse Augustinum, sic Hieronymum, sic denique veteres omnes; alioqui Pythagorei erimus, non Christiani, quia horum autoritas vel citra rationem ad quidvis credendum sufficiat, velut illius αὐτὸς ἔφα, etiam si diversum docere videantur litterae evangelicae. Verum quid haec ad me? Hoc unicum optarim, veritati ut suus constet tenor, sua maiestas, quisquis ille sit, qui huius asserendae curam susceperit, etiam Geta. Hoc ut omnibus bonis in votis ardentibus esse debet, ita sero admodum continget nunc temporis, omnibus ad ambitionem et pecuniae studium tendentibus.

Edita sunt in Lutherii defensionem a variis varia, quae recensere longum esset. Omnia ad te libentissime misissem, si ulla adfuisset commoditas; harum litterarum nuntius id oneris recusabat. Ulrichus de Hutten vivit adhuc, licet non sine maxima quorundam invidia, et Lutheri causam cum armis tum litteris defendit.

Ex Erasmo nihil novi praeter Paraphrases in omnes apostolorum epistolas et Novum Testamentum iam tertium recognitum. Expectantur tamen d. Augustini lucubrationes, in quibus idem tentatum quod in Hieronymo, nempe notha discreta a γνησίοις, additis etiam, ni fallar, scholiis. Speramus etiam adventum suum in dies. Delatum est illius nomen authore Aleandro ad Carolum graviter tanquam huius spectaculi Lutherani choragi; quam iuste, nulli non perspicuum, qui utrunque cognoverit – nihil enim commune habent. Audio et proposita praemia, qui captum Rhomam ducant. Verum dii meliora! Quid cum innocente? Sunt nonnulla alia in Germania impressa, quorum elenchum brevibus perstringere non possum. Apud Frobenium Tertulliani opera iam ἀπὸ κινναβευμάτων exierunt. Misit ad eum Polydorus Vergilius sua Proverbia ex litteris evangelicis potissimum aucta cum nonnullis aliis opusculis; de quibus quid sentias, libentissime praesens audiam, cuius iudicium mihi iuxta paroemium Lydius lapis est.

Cratander impressor tuum opus ante septembrem non aggredietur, id quod eo levius fero, quod ex te cognorim, Calvo apud vos multa superesse exempla. Ne Calvum parum mihi sentirem propitium, tanquam horum excudendorum autori, passus sum editionem differri, quo commodius interim suis, si qui supersunt, consuleret libris, te non refragante. Si quid addere in animo est, commodum ipsum septembrem miseris. De Carolo rege nil scribo, incertus, quid destinarit. Sunt qui dicant eum repetiturum Hispanias. In Caesarem certe hoc anno Rhomae non inaugurabitur; expeditionis ne verbo quidem fit mentio. Nescio quid futurum in Germania; usque adeo omnia sunt incerta et dubia. Concurritur undique tam ab hiis, qui sacramento in imperii verba adacti sunt, quam ab aliis ad Galliarum regem. Helvetii foedus cum Gallo pepigere ea sub conditione, ne quid contra imperium moliatur. Videres apud nos tot ferme stipendarios quot homines. Mirum hercule, unde Gallo tanta pecuniarum vis. Nihil non promittit, plurima elargitur; inaurabit nos, quod pollicetur. Sed quid promittere ledit? Vel si fiet, vereor, ne auro (quod aiunt) Tolosano. Ἁ φιλοχρηματία Σπάρταν ἕλοι, ἄλλο δὲ οὐδέν.

Sed quid de Aveniona? Numquid adhuc peste vexatur? De tuo ad hanc reditu cupio fieri certior. Te et Maecenatum et praeceptorem, quoquo iter institueris, <sicut> Horatianum illud, utcumque praecedes, sequemur scilicet, et comites parati. Sub Alciato legali prudentiae operam navasse nitor prae<ter> ornamenta mea erat. Cetera tibi persuasissima sunto nimirum amor, observantia, studium in te meum, nec ea refri<gescant>, ne videar verbis agere, quod re ipsa praestandum est. In summa ex animi tui sententia me utitor, ex sorte meae in te observantiae; qua lite nihil non debeo foenus, profitetor idque non modicum si censear. Vale et salve, peroptime atque amicorum eruditissime Alciate.

Basileae Rauracorum XI. Junii. Eruditissimo viro domino Aurelio Albutio me meliore nota commendes velim.