Ioannes Atrocianus lectori salutem
Edition (Latein)
Contemplantes paulo accuratius immensam atque ineloquibili pulchritudine quam maxime adornatam huius orbis machinam, fieri nequit, lector optime, ut non in dies vehementius nec non ferventiori cordis nostri ardore Deum Optimum Maximum architectum talem ac tantum amare discamus, ut qui nequaquam secundum vana ridiculaque philosophorum quorundam somnia ex atomis, hoc est indivisibilibus particulis quibusdam, sed verbo duntaxat coelum et terram condiderit. Et quamvis hoc sit prorsus ultra hominis captum laudemque omnem longe excellat, magis tamen arduum censet Augustinus Hipponensis episcopus, literarum tam prophanarum quam sacrarum peritia et vitae sanctimonia per totius ecclesiae pomeria clarissimus, quod idem dominus Deus noster, suae legis praevaricatori malum condonat et peccatori peccatum quod commiserat, misericordia motus remittit. Audimus igitur maius esse opus, peccatum remitti quam mundi fabricam a Deo conditam esse. Sed diceret aliquis: «Quid his [scil. verbis] nunc opus?» Ut nolimus velimus, regis regum et domini dominantium omnipotentiam videamus. Quae in omnibus ac singulis, sive coelum sive terram intuearis, non sine contemplantium ineffabili admiratione relucet.
Consyderemus minutissima. Quid gemmis minutius? Quid quod gemmis fortius divinae providentiae omnipotentiam proclamet? Legis apud rerum naturalium scriptores, Medo lapidi pretioso miram inesse virtutem adversus inveteratum podagrae dolorem, subvenireque haud vulgariter oculorum caligini, defatigatis ac debilibus amissas vires restituere. Nonne re ipsa clamante illius qui habitat in coelis omnipotentiam doceris? Idem discimus, cogitantes quanta smaragdo innata sit efficacia. Smaragdus enim cum venere nihil vult habere commercii. Quod constat ex hoc, quod Ungariae (quam etiam Pannoniam Inferiorem vocant) rex quidam, cum liberis procreandis daret operam venereumque actum cum uxore sua exerceret, secumque smaragdum digito impositum haberet, gemma in tres dissiliit particulas. Unde natum est, ut quidam non vereantur affirmare, smaragdum gestantem se a veneris spurcitia conservare et ad castitatis decus inclinare. Deum nihil non posse lippares nos sufficienter instituit. Cuius lapidis vis (si saltem vera sunt, quae legimus) ut est admiratione digna, ita etiam procul dubio magnitudine praeponderat. Nam ferae quaecumque in venationibus a canibus exagitatae, confestim ad eum tanquam ad singularem patronum confugiunt, fiuntque ferae, quam diu illic steterint, invisibiles, ita ut nec a canibus, nec a venatoribus agnosci queant. Quid epistrites? Nonne numinis immensi infinitam exclamat potentiam? Qui lapis si coniectus fuerit in aquam ferventissimam, illico aquae fervor subsidit, et quae erat fervida redditur frigida. Quid exacontalitus? Nonne idem agit quod epistrites? Qui lapis exacontalitus, licet admodum sit parvus, pluribus tamen, hoc est, sexaginta coloribus depictus esse dicitur. Ad eam rem adferre in medium quis prohibebit nobis, quod de gagatis natura literis proditum comperimus? Hic lapis hydropicis opem confert non modicam, luxatosque dentes stabilire et firmare ne loco excidant, dicitur. Menstrua quoque deducit et fluere facit, serpentesque procul arcet. Et quod praecipue memoria dignum arbitramur, hoc est quod iam sequitur: si virgo biberit gagatis colaturam cum rasura, retinebit eam absque dubio et nihil minget. Si vero virgo non est, sed corrupta, extemplo mingit. Nec minorem ex omnipotentia Dei virtutem legitur habere galaricides. Quem si nutrices collo alligatum portaverint, earum ubera lacte abundabunt. Multo facilius mulieres e partu laborantes parient, si hunc lapidem femori adligatum habuerint. Aegypti pastores aiunt, quod si vespertino tempore galaricides contritus cum sale, mixta aqua, per ovile circumspergatur, ovium ubera lacte repleri, scabieique foeditatem ab eis propelli. Magneti quantam Dominus virtutem dederit, notum esse opinamur. Propterea solum hoc unicum quod sequitur recitabimus. Magnetem aiunt mulieris capiti dormientis suppositum, tanta eminere virtute, ut eam statim, si casta est et ab adulterii crimine immunis, ad mariti sui amplexum moveat. Si autem adulterii malo laborat, ob nimium phantasmatum timorem e lecto deturbet. Nihil efficaciae conditor omnium visibilium et invisibilium tribuit lapidi qui dicitur nichomar? Certe tribuit. Quid? Hoc inter caetera, quod nichomar mortuorum corpora frigiditate sua, ne foeteant, conservat. Quam ob causam, sepulchra atque mausolaea antiquissima hoc de lapide extructa reperiuntur.
Haec de gemmarum virtutibus sicut et alia solatii gratia tecum commentari voluimus, lector literarum amantissime, quo nobis in herbarum atria commodior pateret introitus. Nam quod per gemmulas omnibus mortalibus paulo cordatioribus palam fit ac manifestissime exponitur, hoc est, eum qui est trinus et unus, α et ω, principium et finis, non minus omnipotentiam suam declarasse per herbulas quam per gemmulas. Vide quot et quantas vires spica a Domino acceperit. Confortat enim, si potaveris eam, iecur, mitiores efficit stomachi dolores, vesicae multum prodest, urinam atque menstrua ad fluendum provocat, morbo laborantes regio mirifice iuvat, relaxat spica duriciem sterarum, impotentesque in Cypriae illius praelio reddit validos. Quid potest lolium ex dono numinis? Morbum, ni succurrat aliquis, totum corpus more cancri pervagantem efficaciter purgat, zernarum turpe malum cum immundissima lepra, si raphanum salisque modicum accesserit, sedat, scropharum atque apostematum molestissimam molem, si inde malagma feceris, profligabit. Quid maurella? Aurium dolorem reprimit succus eius, aegylopas ab oculis fugat, parotidas curat, mulebria plus aequo fluentia constringit, sacer ignis mitius inde flagrat, herpetae mordaces expelluntur. Quid mentha? Stomachum praecipue corroborat, vomendi appetitum alligat, lumbricos fortiter excludit, diversis testiculorum morbis audacter subvenit. Morsum canis desyderas curare? Mentham, et eam bene tritam cum sale, superadde vulneri, et sanabitur. Mentha si fuerit aceto mixta, plurimum haemophthisicis conducit. Marrubium quid? Haec herba debito modo temperata asthmaticis opitulatur, tussim compescit, partus accelerat, secundas morantes et exire recusantes protrudit, vulnerum sordes emundat. Quid buglossa? Cholerae praestat opem convenienter praeparata, cardiacum simili modo tollit, pulmoni haud parum utilitatis adfert, schiasi mire medetur. Bibe frequentius vinum in quo buglossa sit macerata, et memoriae vim conservabis. Eam sparge inter convivia, et laetabuntur convivae. Quid eruca? Si senseris tibi diminui pepticam virtutem, ede erucam, et quod amissum videbatur, redibit. Non potes mingere? Confuge ad erucam, et iuvabit te. Est tibi facies lentiginosa? Implora eruce auxilium, et lentigines arcebuntur. Si uxor tua conquesta fuerit, quod debitum reddere nequeas, invoca erucae numen, et certissimum auxilium praestabit, et debitum uxori tuae persolves. Quid lactuca? Urunt te immodici calores? Comede lactucam et extinguentur. Somnum capere nescis? Manduca lactucam, et quiescere valebis. Divexaris a vanis somniorum phantasmatibus? Lactucae semen ea compescet.
Diceres autem, lector optime: «Novimus quidem Dei omnipotentiam etiam in minutissimis se non occultare. Inter quae gemmulae nec non herbulae haud ultimum sibi locum vendicarunt. Et quia multa salubria de herbis protulisti, sicut et de gemmis, capior desyderio quodam haud vulgari, legendi scriptorem quempiam de herbarum viribus.» Ostendam, lector optime, qui eandem rem docte breviterque conscripsit. Hic est Macer, herbarum scriptor fidelissimus, quem vir literis ornatissimus moribusque commendatissimus Ioannes Faber Emmeus Iuliacensis ab innumeris castigatum mendis impressit, nequaquam dulcis lucelli tantum gratia, sed et ob communem omnium studiosorum utilitatem. Atque ut ex authorum citatione ipsius Macri intellegi datur, coniectura est tres Macros existisse. Primus vixit tempore Nasonis, secundus tempore Plinii, tertius (ut videtur) qui scripsit hoc utilissimum opus, qua aetate vixerit, nihil certi habemus. De primo sic scribit Volaterranus: «Aemilius Macer Veronensis poeta, volucres et herbarum cecinit virtutes Ovidii tempore, ut ipse testatur:
Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
Quaeque nocet serpens, quae iuvat herba Macer.
Sed et opus Homeri persequitur, quicquid apud Ilium actum usque ad finem belli, ut idem poeta testatur.
Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
Ne careant summa Troica bella manu.
Opus autem de herbis ad nostram usque pervenit aetatem.» Haec ille. De secundo vero Macro, Plinius Epistolarum libro 3. in epistola, cuius initium «Pergratum est mihi, quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque, qui sint omnes. Fungar indicis partibus atque etiam quo sint ordine scripti, notum tibi faciam.» Et in calce epistolae: «Confido tamen» inquit «haec quoque tibi non minus grata quam ipsos libros futura, quae te non tantum ad legendos eos, verum etiam ad simile aliquid elaborandum possunt aemulationis stimulis excitare.» H[a]ec Plinius. De tertio Macro, huius operis iam primum elimatius aediti authore, paucula in scholiis nostris videbis. Meo tamen iudicio, asseruerim Plinianum illum Macrum huius operis fuisse authorem. Cuius argumentum est, quod Plinius adhortatur illum ad simile quid elaborandum. Liberum tamen esto cuilibet iudicium suum. Quod vero citat Plinium nihil obstat. Si vero iunior aliquis citaretur, factum videri posset persciolum quempiam. Nam quidam id moris habent, ut prout lubet, demant et adiiciant, auferant et addant doctorum virorum monumentis. Id quod quotidiana probant exempla. Quod tamen magis libere fiebat ea aetate, quae nobilissimae ac nunquam satis laudatae artis impressoriae erat inscia. Propterea nunc non admodum licet. Et quamquam Macri carmen satis elegans est, adiectus tamen est delicatioris lectoris gratia elegantissimus Strabi Galli Hortulus. De quo Strabo abbas Spanhemensis in Libro de ecclesiasticis scriptoribus haec scribit: «Strabus monachus Fuldensis, natione teutonicus, Rabbani abbatis quondam auditor et scriba, vir in divinis scripturis eruditus et in studiis secularium literarum nobiliter doctus, ingenio subtilis et clarus eloquio, scripsit in sacris voluminibus et exposuit non pauca opuscula, in quibus se virum doctum exhibens nomen suum cum gloria transmisit ad posteros. Imitatus itaque magistrum suum Rabanum abbatem, scripsit in Genesim librum 1., in Exodum librum 1., in Leviticum librum 1. et alia multa. Hic denique Strabus glossam, quae ordinaria nunc dicitur, super totam Bibliam ex dictis sanctorum patrum primus conscripsisse memoratur, quam alii multis postmodum adiunctis sententiis patrum ampliarunt. Claruit sub Lodovico imperatore an[no] DCCC.XL.» Haec ille. Nos praeterea libere loqui audemus, Strabum perpetuam meruisse laudem Hortulo suo vernantissimo, quo si quid vidi vernantius, dispeream.
Vale felix.
[Post Catalogum herbarum:]
Onophryus Atrocianus.
Prodiit in lucem Macro compluribus annis
vix quicquam utilius, vix mage frugiferum.
Quicquid mendarum authorem viciaverat ipsum,
sustulit expungens officiosa manus.
Ocyus ergo adsint pueri iuvenesque senesque,
discant ut morbos arte fugare graves.