Sermonum Decades

Edition (Latein)

Aus dem Widmungsbrief der fünften Dekade an Henry Grey, 3rd Marquess of Dorset (1517-1554; ab Oktober 1551 auch 1st Duke of Suffolk) vom März 1551 (fol. 267vo)

Extrait de l’épître dédicatoire des cinq décades à Henry Grey, troisième marquis de Dorset (1517-1554; à partir d’octobre 1551 également premier duc de Suffolk) de mars 1551 (fol. 267vo).

Non existimo me posse ullo de negotio convenientiore, apud te, illustrissime Princeps, disserere, quam de salute ecclesiae Anglicanae, adeoque de incolumitate regni inclyti totius conservanda, cum Deo opt. max. sic disponente factum sit, ut in serenissimae maiestatis regiae et inclyti regni Angliae sanctissimum consilium sis allectus, atque ea de causa maxime ad te pertineat et nosse et procurare salutem regni publicam. Optimam vero incolumitatis partem haud dubie tenet, qui unde sit regnorum pernicies intelligit. Non existit autem perniciosior regnorum pestis, quam ex corruptione religionis verae. Nam splendidius bonum non consequuntur regna, quam ex religione syncera, aut si corrupta fuerat, rursus repurgata. Hoc bono fruitur iam ex parte inclytum Angliae regnum, dum ecclesiam reformans, et veterem religionis puritatem revocat reparatque, et novos illos abusus, errores ac superstitiones, quas iam saeculis aliquot inolevisse vidimus, excutit tollitque e medio. Unde dubium non est tantae felicitatis perturbatorem futurum, et inaestimabile damnum universo regno daturum, quisquis remoram sanctissimo felicissimoque illi instituto vestro iniiceret. At prodiit nuper Bulla indictionis Concilii oecumenici, ut vocant, Tridenti ad Calendas Maii celebrandi: ex quo cum a multis serio expectetur ecclesiae reformatio, erunt fortassis et apud vos, sicuti reperiuntur ubique, quibus videbitur ea esse expectanda et hactenus a coepta reformatione cessandum. Haec indictio Concilii et expectatio reformationis vestram poterat turbare felicitatem, ac rem bene coeptam remorari aut impedire. Tuum ergo, illustrissime princeps, et omnium aliorum regni sanctissimorum procerum, erit diligenter inspicere et invigilare, nequid hinc damni accipiat cum sancta Christi ecclesia regnum amplissimum. Ego solidis argumentis etiam ad oculum, quod dici solet, demonstrabo vanissimam esse illam reformationis expectationem, Concilium enim non in alium finem a pontifice esse institutum, quam ad confirmationem veteris erroris superstitionisque, et ad eversionem coeptarum per Germaniam, Angliam, Daniam, aliasque nationes Christiani orbis, reformationum, imo ad purae vel syncerae veritatis Evangelicae oppressionem.

[…]

Aus Decad. V. Sermo VI. (De Sacramentis, fol. 332ro-vo)

Extrait du sixième sermon de la cinquième décade (sur les sacrements, fol. 332ro-vo)

[…]

Impugnant haec maxime, quibus persuasa est Papistica illa panis in corporis Christi vinique in substantiam sanguinis transsubstantiatio. Hi enim negant modis omnibus, panem et vinum in mysteriis consecrata, in suis manere substantiis. Has enim annihilari convertique contendunt in ipsum Domini corpus et sanguinem, ut a consecratione, post accidentia panis et vini nihil substantiae supersit prorsus. Nam aiunt dominum disertis verbis super pane et vino pronunciasse «Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus». Posse autem dominum nullo quidem negotio efficere sua illa omnipotentia, ut quod dixit, ita fiat sicut dixit. Ad hoc illustrandum proferunt similia non pauca, dominum videlicet hominem formasse ex limo terrae; mox et ex costa hominis mulierem ex uxore item Loth statuam salis; eundem itaque eadem sua potentia efficere posse ex pane corpus, ex vino autem sanguinem. Et haec quidem illorum firmamenta sunt. Nos vero alias abunde satis disputamus de sensu verborum Domini «Hoc est corpus meum», ut supervacaneum sit eadem hic multis repetere. Ostendimus item ex omnipotentia Dei, non quidlibet colligendum atque statuendum esse, sed et potentiam Dei nihil facere contra veritatem, adeoque contra seipsam; neque fideli quicquam suscipiendum esse praetextu potentiae divinae quod pugnat cum apertis scripturis et catholicae fidei articulis.

Iam vero clarissimum est post consecrationem manere in sacramento panis vinique substantiam. Nec aliis hic opus habemus testibus, quam ipsis sensibus qui aliud nihil sentiunt, vident, gustant et palpant quam panem et vinum. Atqui dum terra converteretur in corpus hominis, costa in mulierem, uxor item Loth in statuam salis, non erant sicuti sacramentum altaris quod fuerant prius, neque quicquam apparebat sensibus, terrae, costae, uxoris Loth. Ineptissime ergo applicantur illa exempla negotio coenae dominicae, cum qua nihil congruunt. Quam rem et superius attigimus. Scriptura evangelica et sacrosancta Coenae institutionem et modum diligentissime describens, nullius meminit conversionis miraculosae; quin panem et vinum a domino acceptum et distributum discipulis, adeoque et ab his receptum, ac post recitata verba consecrationis, ut vocant, panem et vinum, sicuti ante consecrationem, appellat. Quid quod Matth. 26 cap. dominus vinum consecratum, iam non vinum tantum, sed etiam «genimen vitis» emphatico quodam loquendi genere nuncupat, ne quis vinum vere vinum esse et manere ignoraret. Apud Marcum de poculo haec legimus: «Et accepto poculo, cum gratias egisset, dedit illis. Et biberunt ex eo omnes. Et dixit illis: Hic est sanguis meus novi testamenti etc.» En biberunt, inquit, ex poculo omnes, priusquam essent recitata verba, quae vocant consecrationis, vinum itaque biberunt. Quod si illi responderint locum evangelistae explicandum esse per hysteronproteron figuram, admiserunt tropos in negotium coenae; quod tamen simpliciter et absque troporum auxilio contenderunt esse intelligendum. Sed et Paulus Apostolus in 1 ad Corinth. 10 cap. panem dominicum in sacro usu iam existentem, et ut sic dicam consecratum, «panem» nominat. Et in 1 ad Corinth. 11 cap. tertium «panem» nuncupat. His accedit, quod Acta apostolica testantur totam actionem mysticam ab Apostolica ecclesia denominatam esse «fractionem panis», non «fractionem corporis» aut «distributionem sanguinis». Claret itaque panis et vini substantiam in sacramento Coenae dominicae manere in sua natura, et transubstantiationem figmentum esse sophisticum.

[...]