Vita Gesneri

Edition (Latein)

1. Praefatio] (fol. 2vo)

[…] Deinde statui me hac ratione etiam publice de studiis adolescentum posse bene mereri. Etenim si recte loquitur durus ille senex in Comoedia:

Inspicere tanquam in speculum vitas omnium

Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi,

Hoc facito,                  Hoc fugito,

Hoc laudi est,             Hoc vitio datur,

rectissime illi faciunt, qui vitas praeclarorum virorum tanquam speculum iuventuti proponunt, in quo praeclara exempla intueri et ea hinc ad imitandum depromere possint, quando ubique occurrit de quo dicere possis: «Hoc facito, hoc laudi est». Praeclare quidem de omni genere officiorum scripserunt philosophi et multo de eisdem exactius praecipiunt theologi, sed ea quae illi verbis subtiliter disputant obscuriora plerunque sunt, vita autem et factis summorum virorum illustrantur. […]

 

2. Studiorum impedimenta (fol. 4vo-5ro)

Captus enim studiorum amoenitate, magna quadam vi ingenii per omnia auctorum genera pervolitabat, Graecos, Latinos, poetas, oratores, historicos, medicos, philologos, forte quod iuvenili audacia omnia simul animo complecti se posse credebat, tum etiam ut vicissitudine varietateque lectionis animum demulceret. Quare etiam necesse erat in tanta varietate multa ipsum transilire et paucos admodum libros integros perlegere. Fuit hoc praeter inopiam, aliud impedimentum solidae eruditionis, incerta studiorum fluctuatio et scopi ignorantia. In quo tamen ingenii simul vis quaedam divina et naturae bonitas apparet, quod ex tot impedimentis eluctatus, solidam et praeclaram eruditionem adeptus est, nihilominus quam illi, quibus omnia a pueris ex voto obvenere. Est hoc quoque ingenui animi praeclarum exemplum, quod ipsum non puduit iuveniles errores, cum apud amicos, tum etiam in publicis scriptis agnoscere et fateri, ac suo exemplo adolescentes monere, quomodo rectius studia sua instituere debeant.

 

3. Vita et mores (fol. 16ro-vo)

Posteaquam quae eius fuerint studia exposui, venio nunc ad vitam et mores, et quoniam pietas in Deum veraeque religionis studium in hominis vita principem locum tenet, ab eo ordiar et quis eius de religione sensus fuerit exponam. […] Coluit quidem multorum amicitiam, qui diversam de religione sententiam sequerentur; in nullius tamen gratiam suam de religione persuasionem non modo non mutavit, sed ne dissimulavit quidem. Audiebat autem contiones sacras, non tantum festis diebus, sed quotiescumque Bullingerus, quem ille prae caeteris observabat, contionaretur (quod praeter diem dominicum bis ille in septimana solebat facere), assidue intererat, plerumque secum Hebraeum codicem afferens, si ille librum aliquem Veteris Testamenti interpretaretur. Quamvis enim medicus esset professione, existimabat, et recte, cognitionem verae religionis nihilominus ad se pertinere et ad omnes qui modo omnibus commune nomen Christiani hominis tueri velint. Statuebat etiam hunc esse praecipuum fructum studiorum suorum qui ex illis ad usum ecclesiae redundaret. Ideoque in animalium historia multum laboris impendit Hebraeis nominibus interpretandis; et fere omnia illa loca Scripturarum, in quibus animalium mentio fit, accurate interpretatus est, ut ex sua professione aliquid studiosis sacrarum literarum commodi afferet.

Respondebat autem vita eius et mores verae religionis professioni. Summa enim in illo fuit humanitas, simplicitas, integritas; nulla ostentatio, luxus nullus, libidinis ne vestigium quidem apparebat. Pudoris et verecundiae tantam habebat rationem, ut obscoenum aliquid non modo ipse dicere, vel ab aliis audire, sed ne legere quidem sustineret, quod satis testatur Martialis ab ipso castratus. Adeo autem boni mores illi curae fuere, ut saepe cum gravissimis theologis consultarit, quanam tandem ratione collapsa ecclesiae disciplina restitui possit. Dolebat enim illi ut bonis omnibus, doctrina religionis a tam multis erroribus repurgata, in morum et vitae reformatione adeo tardos progressus fieri.

 

4. Morbus, testamentum, confessio fidei, mors (fol. 19ro-20ro)

Dies erat nona Decembris, quando laborare coepit; obiit decimatertia, paulo ante mediam noctem. Carbunculus illi primo exortus est in latere sinistro, cordi directe imminens. Etsi autem loco periculoso natus esset, minus tamen periculi videbatur, quod nullum dolorem capitis, nullam febrim, nullum aliud symptoma malum sentiret. Quinetiam vires eius morbo nihil fere deiectae fuere. Numquam enim decubuit, nisi quando se, ita uti vestitus erat, in grabatum paululum reclinaret. Verumtamen quia plerique quos morbus hic invadebat, moriebantur, quantumvis ab initio non magna vis morbi esse videretur, ipse quoque sibi moriendum esse statuens, amicis convocatis, testamentum condidit, et cum quaedam uxori, quaedam nepotibus ex sorore legasset, haeredem ex asse fecit sororem, quam adhuc solam habebat superstitem. Ne autem labores ipsius perirent, bibliothecam suam omnem Casparo Wolphio medico iusto pretio vendidit, et illis diebus quibus aegrotabat, multa cum eo et de Plantarum Historia et de aliis suis laboribus, quos illi commendabat, locutus est. Multa etiam illis diebus litteris mandavit, ne qua post obitum vel in re familiari vel in lucubrationibus suis confusio oriretur. Existimo autem hanc eius diligentiam studiosis cognitu gratam fore, nam cum liberos non haberet, pii animi fuit uxoris, sororis et nepotum rationem habere, et quia lucubrationes multas publicae utilitatis causa susceperat, sapienter et pie iam moriens posteritati consuluit, suos fœtus immaturos commendans amico fideli, docto, industrio, qui eos tandem perfectos in lucem daret.

Cum autem Ecclesiae ministri frequenter illum accederent, libenter illorum consolationes audiebat, et cum illis de beata spe nobis in Christo proposita ex sacris litteris colloquebatur. Pridie vero antequam ex hac vita excederet, cum multa de rebus domesticis cum clarissimo viro Henrico Bullingero, quem summe amabat, collocutus fuisset, tandem praeclaram fidei suae confessionem illo praesente fecit, et gravi oratione protestatus est se paratum esse in hac fide mori. Quinetiam cum ego illum cum caeteris nudiustertius ante obitum invisissem, inter alia dicebat se quidem de vita nondum desperare, si naturam spectet et vim morbi, attamen se paratum esse et cupere etiam ex hac vita plena non tantum miseriis et calamitatibus, sed, quod magis dolendum sit, peccatis, in illam beatam et corruptionis ac vitii expertem transire.

Quintus iam erat dies, ex quo aegrotare coeperat, cum medici non prorsus omnem spem abiecissent, plurimum tamen de vita eius solliciti essent, ipse vero sibi meliuscule habere videbatur. Itaque cum amici quidam noctu illi adesse cuperent et aegrotanti assistere, gratias illis egit, seque eorum opera opus habere negabat. Et qui qui in vita multis commodus, molestus fuisset nemini, ne morbum quidem suum cuiquam, praeterquam sibi ipsi, molestum esse patiebatur. Deductus autem in cubiculum, in quo semper solitus erat quiescere, ancilla unica praesente, fusis ardentissimis ad Deum precibus, sese ad quietem composuit. Verum circa horam noctis undecimam, cum animadverteret vim morbi naturam superasse, vocata uxore, voluit reduci in suum musaeum, in quo pridie sibi lectum sterni iusserat, atque paulo post illic in manibus uxoris, inter pias preces, leniter expiravit. Doluit morte eius urbs tota. Itaque magna frequentia funus eius postero die omnium ordinum homines deduxerunt et eum in summi templi peristylio sepelierunt, iuxta Ioannis Frisii sepulchrum, qui superiori anno ipsum praecesserat, ut post obitum eorum coniungerentur corpora, quorum animi semper fuissent coniunctissimi. In eius vero locum, amplissimi senatus decreto subrogati sunt clarissimi medici Georgius Cellarius et Caspar Wolphius, qui nunc in schola nostra philosophiam docent et rem quoque medicam feliciter exercent.