Conradus Gesnerus Ioanni Fabricio Montano, Curiensis ecclesiae ministro

Edition (Latein)

Mitto unciam theriacae nostrae, ea modo recentior, modo antiquior a medicis laudatur, pro affectuum discrimine. Ego mediam tibi magis convenire puto, eamque mitto. De illa sumere poteris drachmae, id est aurei nummi pondus, admixto modico vino albo generoso, in quo pulegii ramuli tres aut quatuor coeperint effervescere semel aut iterum; vel ipsa pulegii aqua admixta, si bona et quae pulegium redoleat, reperitur. Sumes autem diluculo, ita ut horis minimum quatuor postea ieiunes, neque quotidie, sed secundo aut tertio modo die sumes, et si forte ut fit aliquando, somniculosum te faciat, abstineto eo die quo concionandum tibi fuerit. Tempestivior eius usus, ubi dolor aliquis, aut aliud morbi indicium se prodit. Si alvum forte sisti ab ea animadvertas, alio die medicamento aliquo emollienda erit, praesertim levioribus pilulis, quas sine cura vocant. Sed his in rebus vestros quoque medicos consules. Uterque pharmacopola noster probe parant hanc antidotum, singulis expositis, ut medici omnes spectent et iudicent ante compositionem. Ea quam nunc mitto, a Sebastiano nostro confecta est, quam pro munusculo dono, nec est quod pro tantillo gratias agas. Alias, si voles, mittam alterius pharmacopolae; interest enim nonnihil, quoniam pro opobalsamo, non eundem liquorem admiscuerunt, etc. Cotonastri baccas et seseleos speciem, cum commodum erit mittes, ante hyemem et nives; sin minus, expectandum erit vernum tempus. Vale. Tiguri 1560. Octob. die 25.