Gallus pugnans

Edition (Latein)

[...]

Ad summam, spectatores, ut aliquando nostro sermoni finis statuatur, galli gallinacei vigilantissimi, strenuissimi, providentissimi, Reipublicae, qua nihil inter mortales excellentius, sunt studiosi, et terrarum imperio maxime imperitant, siderumque periti tempus olfaciunt, non ratione dico sed naturae insigni munere, nec solis ortum incautis patiuntur obrepere, diemque venientem nunciant cantu. Hincque magnus poeta quartam vigiliam depingens, sic infit: «Excubitorque diem cantu praedixerat ales». Odiosa quoque in hac re vetustas: Nocti deae gallum imolare consuevit, cantante poeta cum primis docto: «Nocte deae noctis cristatus caeditur ales / Quod tepidum vigili provocat ore diem».

Ridenda est sane Philonici ex testibus audatia, qui galli cantum lasciviae tribuit, quasi disparem cantum iuvenum et senum hactenus didicerit; quos paris esse vigiliae nec disparis indicii omnia omnium experimenta praedicant, et tamen constat naturae ratione plus in iunioribus lasciviae esse quam senibus. Praeterea gallos victos non canere amplius sunt qui asserant, abstinere autem, et lascivire nihil, neminem existimo dixisse hactenus, quibus apertum esse videtur non e lascivia, sed naturae instinctu, coeli influxu, masculos gallos cantare et cantando discernere. Sed haec ut alia Philonico condonemus. Quem ut ipse gallum ex homine adolescente factum esse credit, ita vos, Spectatores, in gallinam aliquando Pythagorica Palingenesi mutatum iri existimate. Non frustra hercle illustres variarum artium professores et philosophi in Mercurii tutela recensent, ob miram naturae suae in observando et discernendo celeritatem. Quos ex eodem hoc insigne accepisse verarum narrationum autor scriptum reliquit: Ut cuicunque longissimam ex cauda pinnam, si dextra est, gestandam tradiderint, is, comite gallo, omnes fores aperire omniaque invisibilis ipse videre possit.

[...]