Ad Danielem Erythropolitanum Hercinium praeclarae nobilitatis adolescentem

Edition (Latein)

Nobilitatis honos, venerandae stirpis alumne,

Unica spes vitae, mi Daniele, meae,

Huc ades, et queruli comprende volumina plectri,

Posce velim blandae fila canora lyrae.

Aures arrigito, non sum tibi inutilis auctor:  

5

En ego quae prosunt commonuisse velim.   

Forma placet, probitasque ingens, et utroque parente

Vita probo, et certans cum probitate pudor.

Eia age, ne teneram vitiis frustrare iuventam,

Nobilitas pereat non patiare tua.                        

10

Ordine discutiam, quae paucis prendere verbis

Mens erat; haec animo sunt repetenda tuo.

Posce salutiferum syncaero pectore Christum;                                

Virgo decus coeli sit tua cura velim.

Quicquid habes dedit ille tibi, corpusque animumque,

15

Si quid habes super haec, contulit ille tibi.

Haec Phlegetontaeos facili prece dimovet amneis,

Et cohibet nati tela tremenda sui.

Sedulus hinc sanctum virtutis numen adora:

Hac sine nobilitas non erit ulla tibi.  

20

Hercule nobilitas nihil est nisi candida virtus:

Si qua putes aliud, decipiere palam est.

Solam virtutem post funera scito perennem,

Haec te nobilitat perpetuumque facit.

Romanum spectes incurvo poplite Coclem;

25

Virgo natans Tybrim Cloelia nota tibi,

Et Decii et Fabii, et clara virtute Camillus,

Moratusque alto cum Cicerone Cato.

Sit tuus exemplo genitor pudibundaque matris

Oscula, quae gremio te veneranda tulit. 

30

Heu quam turpe probos vitiis foedare parentes,

Virtuti verso limite terga dare!

Haec ita; deinde unum hoc, socios comitesque probatos

Selige, qui mores condidicere bonos.

Effuge lurchones tumidoque abdomine ventres,   

35

Et bibulos semper dira venena putes.

Nec tu femineam iuvenis sectabere fraudem;

Crede mori satius, quam muliere frui.

Alcides domitor monstrorum, hydraeque favilla,

Servit iners Iole, cultaque pensa trahit.       

40

Quem non bos, quem non leo, non Erymanthius ursus,

Foemineae mulcent suavia blanda genae.                

Sis verax, constans et toto sobrius aevo,

Nilque verecundo pulchrius ore loqui.                     

Virginitas placeat qua nil praestantius orbe, 

45

Nilque pudicitia, mi Daniele, tua.

Cetera scis, quae non mea stridula Musa recenset,

Nam meliora dabo, dum mea dicta tenes.

Nobilitatis honos et priscae stirpis alumne,

Dulce decus nostrum, mi Daniele, vale.

50


Apparatus criticus

25 Romanum 1512 : Romanam 1516 1612

Apparatus fontium

1 Ov. met. 2,633, divinae stirpis alumno

3 huc ades: Verg. ecl. 2,45; 7,8; etc.

4 fila lyrae: Ov. Am. 1,8,60; etc.; Lact. De ave Phoen. 50, fila canora lyra; C. Celtis, Am. 3,12,47, iungentes blandae carmina docta lyrae

5 Ter. Andr. 933, arrige aures, Pamphile; Verg. Aen. 1,152, arrectis auribus adstant

7 Ov. fast. 2,763, forma placet niveusque color flavique capilli

9a eia (heia) age: Verg. Aen. 4,569; Stat. silv. 1,2,266; Mart. 2,64,9

9b Stat. silv. 5,5,18 adhuc tenerae signatum flore iuventae

13 Celtis, Poetae laureati ad divam Dei genetricem levatis aegritudinibus (carmina IV), 3,1: Virgo, salutiferi genetrix sanctissima Christi

19 numen adora: Verg. Aen. 3,437, Iunonis magnae primum prece numen adora; etc.

36 dira venena: Ov. am. 2,14,28; Pont. 2,9,68

37 Sen. Phaedr. 828, instruitur omni fraude feminea dolus

41 Ov. trist. 1,4,1, Tinguitur Oceano custos Erymanthidos Ursae; 3,4b,1-2, Proxima sideribus tellus Erymanthidos Ursae / me tenet

44 Mart. 8,1,2, disce verecundo sanctius ore loqui

50 Hor. carm. 1,1,2, (Maecenati), o et praesidium et dulce decus meum