Ad Joachimum Vadianum Petri Falconis epistula

Edition (Latein)

Affectu et effectu sese promptissimum offert. Doctissime Vadiane, tantus est (nullis meis exigentibus meritis) humanitatis tuae erga me cumulus, quod in reddendis vicibus facultates meas minus sufficientes fore fatear. Donasti enim me, nunquam ante visum nulloque beneficio tibi devinctum, in primis iucundissimo Pomponii Mellae libro, quem tu optimis tuis commentariis illustrasti; deinde plurimis iam elegantissimis literis visitare es dignatus.

Quid ergo retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Tria me profecto impediunt, ut mutuam iam inter nos contractam amicitiam similibus epistolis fovere haud possim. Primum est penuria (heu!) bonarum literarum. A quarto enim decimo meae aetatis anno, qui curam quondam fratris meique gerebant (orbati autem patre eramus), ab omni literarum studio me manciparunt. Ex fragmentis ergo illis, quae iisdem teneris annis collegeram, nihil apud me reservatum est, quam quod colam summoque prosequar studio doctos undique viros, inter quos D(ominationem) T(uam) in capite libri collocatam elegi. Inde plures (falso tamen) existimant, bonis me literis praeditum fore, ea forte Aristotelis fulti sententia, quod simile applaudat suo simili, quae tamen multipliciter erga me fallit regula. Secundum, quod in administratione rei nostrae publicae sic teneor, ut parva ad amicos concedatur scribendi facultas. Quandoque etiam obest penuria nuntiorum.

Sed obmissis huiusmodi negotiis cum ultimas D. T. a capitaneo Hersch (communi amico) recepissem literas, nullo incongruitatum mearum habito respectu, censui, quod si non, quas deberem, saltem quas possem, reddere vices. Laetatus ergo sum, cum ex iucundissima epistola tua intellexi, in patria te fore mansurum quodque optimi patricii rei vestrae publicae tam iustissimam in annui muneris constitutione tanti viri habuerint rationem, cuius opera, studio et dexteritate universalis foederis ac Helvetiae nostrae meritissimae laudes haud solum augeri, sed ab aemulis optime defendi poterunt.

Rogaveram multisque precibus adieram communem amicum, doctissimum Glareanum nostrum, quem (falso tamen) audiveras periisse, ut huiusmodi defensionis nostrae provinciam obmisso iurgio, quod prae odio parvorum logicalium Basileae adversus Ultrarhenanos sive Suevos fovebat, susciperet, sperabamque, eum ita acturum fuisse; quem et verissimis argumentis informandum institueram. Sed cum eodem anno, qui fuit quindecimus post millesimum quingentesimum, ad Syriam dominici sepulchri visendi causa transfretassem duranteque peregrinatione mea res Helvetiae nostrae apud Insubres se parum feliciter habuissent, tandem non fuit ea amplius commoditas cum ipso Glareano, optimo viro, conversandi, quoniam ille, pro iuvenum Helveticorum scolarium institutione precibus magnificorum dominorum universalis ligae nostrae praesidentium, quas ego illorum apud christianissimum Francorum regem orator interposui, a sua Maiestate ad Lutetiam Parrisiorum vocatus amplissimoque stipendio conductus, iam iterum aucto salario regius poeta declaratus est.

Ideo omnem spem Helvetiae nostrae illustrandae iam in D. T. constitui, quae tanta historia perpetuum sibi fundatura est nomen. Laetarer ergo plurimum, si per aliquot dies tecum versari teque informatum reddere possem duarum falsissimarum detractionum, quibus aemuli nostri Suevi ceterique gloriam Helvetiae nostrae maculare studuerunt, quodque eorum milites a lanceis bene gerendis aut regendis, prout ille ridiculus maledicusque Henricus Bebellius somniavit, lancearios (falso tamen) appellare audeant. Cuius nominis haud me latet derivatio, quam tibi non sine sardonici risus generatione quandoque sum declaraturus.

Unam aliam, si Deus optimus maximus concedat, assumpturus sum provinciam: circa situm Helvetiae nostrae ad veram formam cosmographiae redigendum a capite fontis Rhodani per lacum Lemannum usque ad angustias montis Iura, per quas ille celebratissimus fluvius ad uberiorem Galliam declinat; deinde tendendo per radices ipsius montis ad angustias montis nunc vulgariter Howenstein dicti, qui mihi videtur Helvetiam a Rauracis dividere. Reliquum situm orientem versus usque ad Rheni fontem alicui alio studioso, magis accommodato, sum relicturus. Sufficiet enim mihi, si hanc occidentem et septentrionem versus partem cum descriptione civitatum vetustarum, quarum ruinae apparent, modernorumque oppidorum, montium, fluminum et locorum recentiorum sumptibus meis notari procurem. Quod absque D. T. praesentia, si cum bona venia et commoditate eiusdem fieri possit, illiusque manuum descriptione et mensuratione minime tentaturus sum. Tunc notabis videbisque ac iudicabis, iucundissime Vadiane, quod ab isto occidentali latere ea sit pars Helvetiae, quam ex cosmographis aliqui fertilitatem agri habentem iudicarunt. Hoc opus, si cum commoditate praestantissimae D. T. fieri potuisset, isto anno aggressurus eram, nisi reiterata ad Syriam peregrinatio, ad quam circa pascatem (Deo dante) me procingam, obstaret. Illud ergo ad aliud reservabimus tempus.

Spero enim felicem huius meae peregrinationis regressum, paulo post ad visitandas circueundasque regiones Baeticae, Lusitaniae universaeque Hispaniae profecturus. Trahit enim me voluptas locorum visendorum, cum alias in patria morans efficiar crassus et ita pinguis, qualem me (ante non visum) primum cognovisti.

Dictitaveram hunc ante aliquot dies discursum, amoris erga te studio motus, quoniam humanissimis argumentis me traxisti, ut amare te desinam numquam, qui amari dignissimus es. Et ecce cum hinc transiret omnium doctissimus humanissimusque vir, tui amantissimus, Dominus Iohannes Dantiscus, eques auratus, dignissimus Polonus, cui cum solito haud solum urbis nostrae, sed universalis ligae Helvetiorum humanissimo more, qui hospites et advenas in hospitiis comitari benignissimeque excipere solent, et quia intellexeram, equitem Solimitanum advenisse, qui ad visitandum divum in Gallitia Iacobum profecturus erat, ad caenam vocatis tribus aliis nobilibus ex senatu nostro, comites nos exhibuimus; incidimus in iucundissimos convivales sermones, quibus ipse eloquentissimus eques multas Helvetiae nostrae ipsiusque celebratissimi foederis laudes interposuit; insuper de suo Ioachimo Vadiano studiosissime perquirere coepit. Cuius cum ego me singularem obsequentissimumque amicum profiterer, nunquam ab alio hominum libentius auditus, quam ab isto equite fui. Ut ergo statim testimonium adderem veritati, misi pro tuis, quibus me dignum fecisti, commentariis. At ille in momento pluribus me edocuit locis, quibus eum tertio libro cum haud modica sui laude inseruisti, scripsitque ad D. T. epistolam iucundissimam communisque mutuae inter vos amicitiae testem, quam praeterito Helvetiorum apud Tigurinum conventu tibi mittere decrevi, scripsissemque tunc praesentem meam epistolam, nisi festinus oratoris nostri recessus obfuisset. Haec te scire volebam. Vale, Helvetiorum singulare decus et meum praesidium, et [quod] me, ut soles, ama.

Ex urbe Fryburgensi Helvetiorum, XII Kalendas Martias, anno a nativitate MDXIX.

Deditissimus tuus Petrus Falco, eques auratus.

 

Doctissimo expertissimoque viro, Domino Vadiano Helvetio, artium et medicinae excellentissimo doctori, domino et praeceptori sibi plurimum observando.

Apud Sanctum Gallum.