Epistulae ad Albertum de Bonstetten

Edition (Latein)

Edition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip


1. Niklaus von Wyle  (Büchi Nr. 5, 7, 48)

a) Viro nobili, docto et ornato domino Alberto de Bonstetten, capitulari loci Heremitarum, domino et amico suo honorando, Nicolaus de Wyle, protonotarius in Esslingen s. p. d.

Vidi ad me scripta tua, quibus, cum magnifice de me et loquaris et sentias, non gratulari mihi ipsi non possum. Quapropter hic mihi honorandus dies mea sententia eluxit numerandus, quo tibi viro pernobili (etsi non mea virtute, at certe humanitate et clementia tua) me placuisse intelligo. Mirum autem in modum delectatus sum illa tua epistola ad me obsignata, quae ita diserte, suaviter et accurate conscripta Ciceronem sapit atque redolet. Pulchrum hercle est te stirpe vetustissima esse progenitum, sed pulchrius te hisce litterarum studiis ac humanitatis artibus esse deditum. Nam superius plerisque commune est, sed illud secundum totum tuum est et peculiaris commendatio tua. Vides enim, quod praesenti tempore principes, barones et proceres litteras habent adeo despicatas, ut eas discere pudeat et sibi dedecori habeant monstrique simile sit hac aetate quempiam horum invenire eruditum; quo fit, ut tu tanto laudabilior evadas, quanto rarius sit inter nobiles et signanter tuo in capitulo aliquos confratres eruditos inveniri. Perge igitur, ut coepisti, et gloriam tibi immortalem comparabis post mortemque vives. Si vero ego pro studio tuo continuando tibi meis libris possum esse adiumento, confidenter petito et voto potieris; quia me tibi dedo totum foedusque amicitiae tecum his litteris ineo non vulgaris, ut expost me fruaris uti mancipio tuo fideli, vicemque a te volo manere. Sed vale tandem, quia festinus meus recessus non sinit me plura iam ad te scribere papirumque non valet, itidem et incaustum; quare parce incomptis litteris atque scripturae, et saepe ad me scribas velim, cum acceperis me alicubi manentem habere locum, ut prope spero confore. Librum tuum cum filiastro meo reperies, quem appetivissem diutius illum habuisse.

Iterum vale. Ex Thurego, sabatho post Michaelis, anno LXIX.

 

b) Nicolaus de Wyle Alberto suo de Bonstetten s. p. d.

Missus a domino meo gratioso haud nulla mihi ab eo commendata coram ambasciatoribus Confoederatorum in loco Thermarum absolvi indeque revertens pridie Thuregum applicui, postridie abiturus et, nisi sperarem dictum dominum meum propediem Heremitas petiturum (uti parat), profecto iam te tuis in laribus convenissem. Opus autem tuum ad me obsignatum nondum ad plenum perlegi, aliis praepeditus, sed quamprimum ipse valeo, masticabo illud sinceriusque tibi respondebo. Plurimum tamen laudo, quod huic studio humanitatis pulcherrimo vaces adeoque te dedas, ut statim (non ambigo) ad singulares laude dignos viros venias aliosque omnes circumvicinos homines, quantumcumque alia facultate doctos, facile antecellas. Eneam Silvium (de miseria curialium de remedioque amoris) ad te deferam, comitatus hero meo (ut dixi) Heremitas petituro. Sed si is sententiam mutabit, ego cum consorte mea indubie circa festum Verenae ad Heremitas proficiscar et deinde ad Thermas has nostras ibidem balneaturus. Nam filia nostra iam gravida eo tempore vicina erit partui, cui mater desiderat sese fore praesentem. Vellem et te mihi fieri conthermalem, ut de multis in balneo hoc dissereremus quae ad studia nostra humanitatis conferrent; unde etiam accideret, ut nullo taedio ibidem afficeremur. Complura iam opuscula e latino in vulgarem linguam transtuli ad quorundam principum petitiones. Horum te reddam participem, dum voles; sum enim tuus ad vota; quare me pro tali utare in quibuscunque mea opera tibi absolvendis.

Ex Thurego manu festina, 2o. ante Udalrici, anno LXXmo.

 

c) Nicolaus de Wile Alberto suo de Bonstetten s. p. d.

Quia bono functus munere tuis litteris omnem querimoniam avellebas, non amplius lacrimor; tumefactus ira animus prorsus maerorem, tum lugubritatem repudiavit. Harum lectitationi quam assiduus quamque hilaritatibus et cachinnis indulsi, disserere vocem scio nullam. Hoc erat, quod iam dudum ex te altus animi amor cupivit. Cessat omnis querela, et quamquam uti ad me ais conduxisse scripta, missa istaec velim. Sed Castor nullas unquam vidi, imo neque fari valeo (si auderem) ad me quaspiam delatas; quo fit, ut tum plerumque arguimur iam de segnitie iam de petulantia his hiasse, quibus in dies nostra nititur opera. Refragamur, in quo nempe lassi sumus; quodque deceret honori nostro, quanto minus id prosequimur, tanto (magis) nos explesse divulgamus. Haec dico, non ut tuae prudentiae diffidens forem, sed re vera tu ipse satius nosti. Singula, quae agimus, noster prae se fert amor, in quo nihil celatum duco, sed fronte proloquor patenti.

Ceterum vero, quod te parvi facis, appellando homuncionem, summae laudis est. Nasci debebas ex Eneae Silvii familia; quam parvus is fuerit, te non latet, et quanta vestigia nobis reliquerit. Universalis ecclesia eiusdem dure fert interitum. Etiam tu ipse satis eum demirari (dum tibi coram essem) non potueras, praesertim in nonnullis scriptis suis. Quid item Alexander, qui tuae staturae Magnus tamen toto orbe dici meruit! Nam quantitas virtutum, immortalis animorum vigor omnem praecellit aestimationem. Quod ni foret, elephantes mire molis laudibus ingentissimis praeferrentur. Vale ex Stůtgarten.

 

2. Achatius Mornauer (Büchi Nr. 54)

Nobili et clarissimo viro domino Alberto de Bonstetten, decano loci Heremitarum, domino et amico suo primario, Achatius Mornawer, decretorum doctor, canonicus Brixinensis s. p. d.

Quamquam litterae tuae paulo ante ad me missae in absentia mea mihi mandata fuere, iocundissimas tamen, postquam mihi delatas cognovi, perspectissimasque perlegi. In quibus intellexi Burgunduorum ducis interitum eiusque et crudelia et infelicia bella brevi sub compendio (uti dicis) pro inclyti Austriae ducis et domini iterum domini Sigismundi, comitis Tirolis etc. clementissimi immortalibus laudibus tuoque pro honore elimata fuisse. Quod profecto opus, etsi de illo audierim, mihi tamen hucusque incognitum, tametsi hoc laude dignum arbitrari velim; nec cuiquam verti in dubium potest, cum elaboratissimus in dicendo ab omnibus praedicaris. Eius tamen intuitu, quod pro tui commoditate a me perfici quaeris, adimplere non potui, praesertim cum etiam scribis pro prima vacatura tibi provideri debere. In quo impetrando pro rerum ordine tenebrosum censeo, licet pro mea virili in capellanatus litteris, quod volui, obtinui, quas, quo ad tui et laudem et honorem excrescant, magna felicitatis optione tibi mittendas decrevi. Quare si clarius rerum tuarum ordinem intelligam, in quo me velis utere et veluti amicum me de te participem facito; tunc opera mea haud vacabo. In iis mandata des velim.

Vale. Ex Insprugk.

 

3. Michael Christan (Büchi Nr. 21, 81)

a) Praeclaro et doctissimo viro domino Alberto de Bonstetten Michael Cristan s. p. d.

Mitto tibi, vir insignis, tractatum Nicolao de Wyle abs te dono datum; quem etsi apud me avide retinuerim, tibi tamen quam libidini meae obtemperare malo, potissimum istac occasione, quod ignoto tibi sic familiariter scribis, perinde ac multa inter nos extiterit consuetudo. Fateor me tibi esse ignotum, at te sat notissimum mihi esse credito, quippe praestantia ingenii tui iam dudum cognita fuit atque perspecta mihi, quae non dici potest quam gaudio me reddiderit delibutum, cum eam homini nobili propagine orto insitam esse atque innatam stuperem. Nobiles enim nostri plerumque studiis litterarum haud quamquam operam dant. Sed de his posthac, cum maius otium nactus fuero. Ex improviso enim, immo e vestigio praesentem nuntium ad te profecturum didici. Itaque calamum arripui, tibi haec barbara scripta adeo festinanter destinavi, ut in debitam formam redigere haud valuerim. Quare faxis, oro, parce, si atramento verbum vel denuo relituratum offendes. Scis posteriorem semper priori editioni fore venustiorem. Vale, vir amplissime, meque, ut coepisti, in dies magis atque magis ama.

Ex Constantia, XVII. Iulii.

 

b) Venerabili et ingenuo viro domino Alberto de Bonstetten, decano insignis loci Heremitarum, Michael Cristanni s. p. d.

Quam ipse me reprobem, vir amplissime, non facile dici potest, cum videam te ad omnia litterarum insignia proclivum et sic ardentem, ut existimem nullum tempus per te teri, in quo non aliquod praeclarum facinus vel epistolare vel historicum exequare. Et cum ego me contemplor non esse eiusmodi frugi hominem, profecto non possum non deplorare meam segnitiem. Quippe nunquam calamum arripio, nisi per quempiam interpellatus; quo fit, ut a plerisque praeterear nemoque me suo dignetur honore te praeter, qui, ut ingenuitate natalium me longe anteis, ita et virtute et benevolentia; quod eo propius in te perspexisse mihi videor, quod aureis tuis epistolis, quas sexto Idus Ianuarias ad me destinasti, me tantopere effers atque praeter meritum extollis. Nam, per deum immortalem, nihil humanitatis est per me tibi exhibitum, quod aliqua ex parte tua haec praeconia mereatur. Vellem profecto, vellem, inquam, tecum certare posse virtute, sed imbellem omnino me facit praeeminentia tua. Unde litteris tuis vix sero tandem respondendum duxi, in quibus post multa ais te laetari eorum me numero esse, quorum praesentia magis in pretio sit quam absentia. Facis amice, ut ingenuum hominem decet; per quod in te quam verissime comprobatur in me tua frugalitatis congeries; utcunque sit, nollem aliter dictum. Modica sunt, quae tenuem quemque oblectant. Heroes de te bene dici gestiunt et laetantur. Themistoclem, illum summum Athenarum dynastam et principem, dixisse legimus, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: eius, a quo sua virtus optime praedicaretur. Alexander Macedo, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: «O fortunate» inquit «adolescens, qui tuae virtutis praeconem Homerum inveneris.» Felicem me ipse iudico, litteris tuis celebrior opinione saltem mea redditus. Trahimur namque omnes studio laudis et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ad quam tute tibi aditum, quem patentem tua virtute et doctrina effecisti, eum superstes in multos annos offensum teneas, minimum precor minimus. Vale Musarum specimen.

Ex Constantia, tertio Nonas Februarias LXXX.