Lettre de Pierre Girod à Pierre Falck - Brief von Peter Girod an Peter FalckPetrus Ricardus maecenati suo S. (D.)

Édition (Latin)

Petrus Ricardus maecenati suo S. D.

Profecto ingratitudinis accusandus sum, qui tanto temporis intervallo, magis (ut aiunt) mutus piscibus, ne tantillum quidem literarum ad te dederim. Certe tibi ascribenda culpa meis moribus plus aequo obsecundanti: tam benigne mecum agis, tam familiariter te utor, ut verear tuae autoritati, qua prae ceteris in reipublicae fastigio collocatus fulges, aliquid infima mea sors detrahat ac iuxta Platonicum illud: Τοῖς ἀνίσοις τὰ ἴσα ἄνισα γίγνοιτ’ ἄν, inaequalibus aequalia fiant inaequalia. Cum autem tuto Graecorum testante proverbio: ἀναγκαιότερον πυρὸς καὶ ὓδατος ὁ φίλος (magis necessarius quam ignis aut aqua amicus) necessum est praecipue inopia laborantes amicos habere, quibus fruantur, qui vacillantes suffulciant, maxime illum γυμνὸν ἄτερ κόρυθός τε καὶ ἀσπίδος οὐδ’ ἔχεν ἔγχος, qui galea simul et clypeo nudatus et hasta impetuosam et fortunae et hominum saeviciam ferre nequeat, in qua parte tu mihi semper fideliter constantissimeque affuisti, atque ut denuo Homerica usurpem verba:

πρόσθε δ’ἐμοὶ δόρυ τ’ ἔσχε καὶ ἀσπίδα πάντοσ’ ἐίσην
undique protexit me hasta clypeoque rotundo.

Facis pro tua humanitate ingeniique dexteritate ac integro erga literarum cultores amore, quo eque omnes tibi in hac re familiares arctissime complecteris, verum nullum magis quam me. Etsi inter hos sim tamquam noctua ad solem, incitas tamen, et non solum incitas sed et adiuvas, quo mihi facilis via ad bonarum literarum, praecipue Graecarum, adyta pateat. Tu, inquam, capescendae eruditionis ansam praebuisti duplici stipendio ascribi faciens, nimirum cogitans uno non sat esse conquirendorum librorum profusioni praeceptorumque Graecorum precio, quibus nec maxima quidem largitio satisfacere posse videtur. Omnia haec subministrasti, tibi igitur agendae gratiae, tibi omnia accepta ferenda. Insuper fortunae meae adversae mutationem cui potissimum adscribam quam tibi? Qui causa mei discessus extitisti, ex quo extinctum iri arbitror inexplebile civium ferme omne odium, quod nimis profecto pueriliter tumultuando in me concitaveram. Resipui nuces reliqui:

Συγγνώμη τῷ πρῶτον ἁμαρτάνοντι
Venia primum delinquenti.

Δὶς πρὸς τὸν αὐτὸν αἰσχρὸν εἰσκρόυειν λίθον
Iterum ad eundem turpe lapidem offendere.

Et de hiis satis.

Ut autem vigiliarum mearum te participem faciam, haec, quae apud Strabonem de Elveciis reperi (accipe lib. 4), ita tradit:

φασὶ δὲ καὶ πολυχρύσους τοὺς Ἐλουητίους, μηδὲν μέντοι ἧττον ἐπί λῃστείαν τραπέσθαι τὰς τῶν Κίμβρων εὐπορίας ἰδόντας.
Dicunt et auro abundare Elvetios, nihilominus se ad latrocinia convertisse Cimbrorum divitias admiratos.

Deinde multa addit, quae ex lib. I commentariorum Caesaris videtur mutuo accepisse. Quem librum velim omnibus Helveciis notum esse, in quo agros nostros sane aptissime definit, bellum contra eos gestum et, quo maxime glorior, tabulas Graecas in eorum castris a se repertas asserit. In fine IV. libri:

καὶ τὰ ἐπιστρέφοντα πρὸς νότον Ῥαιτοὶ καὶ Οὐινδελικοὶ κατέχουσι συνάπτοντες Ἐλουητίοις καὶ Βοίοις.
Vergentia ad meridiem Rhaeti et Vindelici incolunt Elvetiis Boisque contigui.

Et paulo inferius:

ἢ τὴν λίμνην τὴν Λημένναν εἰς τὰ Ἐλουητίων πεδία κἀντεῦθεν εἰς Σηκοανούς.
vel lacum Lemannum ad Helvetiorum agros et inde in Sequanos.

Lib. 7 in principio:

Εἶτ’ ἐπὶ Ἐλουητίους πολυχρύσους μὲν ἄνδρας, εἰρηναίους δέ.
Dehinc ad Helvetios viros auro abundantes at paci deditos.

Multo plura de alpibus, Toygenis, Tigyrenis, Rheno, Iurasso, Rhodano et aliis disserit, quae brevitati studens omittenda censeo. Haec ideo scribere libuit, quoniam domestica lectione autorem hunc Graecum geographorum absolutissimum evoluimus.

Praeterea, quae mihi sit sententia menti, aut quem vitae scopum attingere coner, ex literis, quas D. decano Gulielmo de Pratoromano misi, intelligere poteris, iussu meo ille tibi omnia explicaturus est.

Vale basilice. Luteciae Parisiorum, VI. Calend. Ianuar. M.D.XIX.

Thomas Schnewli, Rudolfus Praderwan et Jacobus Ernst plurimam tibi optant salutem.

Στράβων γεωγραφικῶν βιβλίῳ δεκάτῳ:

Οἱ ἄνθρωποι μάλιστα μιμνοῦνται τοὺς Θεοὺς ὅταν εὐεργετοῦσιν.
Mortales tunc maxime deos imitantur, quum beneficii sunt.

Illustri equiti aurato D. Petro Falconi, optimati aequissimo