Theatrum humanae vitae

Édition (Latin)

1. Histoire et théorie – Geschichte und Theorie (t. I, fol. *3ro)

Homo divinum animal ad ideae suae perfectionem, quantum fas est, aspirans, cognitione veri, actione boni in universum studia sua metitur et circumscribit omnia. Sunt hae geminae alae, ex Academicorum sententia, quibus sublatus homo philosophus ad coelestem revertatur patriam. Actio quidem animi vi suscepta, corporis absoluta ministerio, licet cognitionis normam sequatur, empirica tamen tota est, et in singulari experientia, consilio opereque consistit et elucescit. Cognitio vero, duobus κριτηρίοις tanquam cruribus firmata, quorum vis in omni conatu et effectu necessario requiritur, ex subiecti diversitate, quod vel per se et extra intellectum, vel certe in intellectu est, nunc huius, nunc alterius praesidio magis nititur, ita quidem, ut sensuum praesidio, inter quos visus principatum obtinet, historiam, hoc est, singulorum notitiam persequatur; rationis adminiculo theoriam sive universalium naturam contempletur. Haec praeceptorum, illa exemplorum nomen obtinent. […]

 

2. De subiecto totius operis (t. I, fol. *6vo)

Philosophicorum studiorum duo esse genera constat, theoricum unum, alterum historicum. At in hoc opere, quod ut φυλακῆς nostrae monumentum est, ita χρήσει aliorum inservire poterit, non praecepta, sed exempla persequimur. Proinde ad posterius genus tota haec commentatio referenda erit, non aeternorum, non inanimatorum arte vel natura constantium, non vegetabilium, aut brutorum, sed hominum singularia bona atque mala comprehendens, ad quodcunque genus philosophicae considerationis pertineant. […]

 

3. De scriptorum delectu (t. I, fol. **1ro)

Auctores ergo, quorum testimoniis utimur, aut poetae sunt, hoc est, fabulosa tradunt nec fictionem a se putant alienam, aut sunt historici, et rei vel ut est, vel ut fuit, veritatem enarrant. Prioris classis sunt non ii tantum, qui vulgo poetae propter metricam dictionem appellantur (et ex his heroici potissimum, qui historias integras, item scenici, qui sub tragoediarum et comoediarum nomine exempla historica quodidianae vitae exequuntur), sed et qui prosa oratione historias poeticis figmentis conditas tradunt. In quo genere, sive argumenti elegantiam, sive verborum delectum, sive dispositionis artem spectes, primas certe obtinent Heliodori Tricensis episcopi Aethiopica. In posteriore vero classe eos censemus, qui vel continuata oratione res aliorum gestas sunt persecuti, vel certe exempla veluti emblemata et flosculos quosdam e mediis decerpserunt historiis. Illi per excellentiam historici vocantur, hi rhapsodi historici. […]

 

4. L’histoire embrasse toutes les actions des hommes de tous les temps – Die Geschichte beschäftigt sich mit allen menschlichen Handlungen aus allen Zeiten (t. I, fol. **3vo)

[…] Non vetustate tantum, sed varietate et copia commendantur historiae, atque ut humanam universitatem non qui fuerunt tantum, non qui nunc sunt, non qui erunt olim homines constituere dicuntur, sed omnes simul, ita, quod tamen optare potius quam sperare licet, omnibus omnium hominum, qui a primo mundi ortu ad excidium usque vixerunt, actionibus et passionibus in unum collatis, perfectum demum et censoriae illius coram iustissimo Iudice panegyris aliqua ex parte aemulum foret theatrum.

 

5. De fine sive usus huius operis (t. I, fol. ***6ro)

Socrates Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, eo usque geometriae incumbendum censebat, dum quas quisque terras possideret, a vicinis agris distinguere posset; arithmeticae similiter, ut suas opes, merces, mancipia, dinumerare sciret. Usque adeo theoriam omnem ad praxim quotidianae vitae referebat; ad quam nostra etiam tum reliqua, tum haec studia inprimis referri debent. Exempla singularia universalium praeceptorum simulacra esse superiori loco constitit.

Ergo idem historiae finis, qui theoriae: partim ad veritatis apprehensionem conferens, partim ad boni possessionem. Exempla proinde humanae historiae, viginti novem voluminibus Theatri huius comprehensa, primario et per se contemplationi philosophicae inserviunt, tum physicae et medicae, tum metaphysicae seu theologiae, tum mathematicae, tum mechanicae et maiore sui ex parte ethicae, politicae, oeconomicae, unde experientes nomen suum trahunt, sicuti ob praeceptorum cognitionem sapientes dicuntur. Secundario vero actioni, quatenus exemplis hisce instructi, per epilogismum quendam ad similes actiones physicas, medicas, mathematicas, theologicas, ethicas, mechanicas, instruuntur et accenduntur, atque ex his ipsis artifices boni vel mali nuncupantur. Historia igitur humana et experientiae in cognoscendo, et arti in agendo confert. Fines hi sunt gemini, brevibus circumscripti terminis, sed usu maximi et amplissimi. […]

 

6. L’agrément de l’histoire: les exempla comme des peintures qui parlent – Der Reiz der Geschichte: die exempla als sprechende Gemälde (t. I, fol. ****2vo)

Corollarii loco, utilitati huius operis etiam iucunditatem adiungamus, cum propter insignem et memorandam varietatem, voluptate non mediocri philologorum animos perfundere possit, eorum praesertim, qui propter serias occupationes historiarum assiduae lectioni incumbere nequeunt. Exempla enim tanquam picturae et emblemata quaedam, in sensus hominum primum incurrunt, deinde etiam in animos illabuntur; suntque adeo, quod scite de poesi Simonides dixit: Picturae quaedam loquentes.

 

7. De inscriptione huius operis (t. I, fol. ****2vo)

Principiis in hunc modum constitutis et declaratis, liquet iam, ni fallor, cur hanc exemplorum rhapsodiam Theatrum Vitae Humanae inscripserimus. Nam sive rem ipsam consideres, τῶν ἀνθρωπίνων θεάματα continet, et ἀπὸ τῆς θέας theatra olim, potius quam ab ἀκροάσει[2] ακροατήρια dicere placuit. Sive nominis translationem perpendas, ut in theatris olim scenica potissimum tragicorum et comicorum poemata exhibebantur, quorum inspectione et ἀκροάσει delectarentur simul et docerentur auditores; ita quoque in nostro hoc opere non unica fabula, non unius gentis res gestae, sed in universum omnia ea quae a condito mundo ad nostram usque aetatem contigerunt, si non describuntur, at certe positis iam titulis describi possunt. Quodque maius est, ex spectaculis antiquorum illi tantum, qui praesentes erant, voluptatem capere poterant; at quae nos hic exhibemus, ad seros fortasse nepotes magno cum fructu, nec minore cum accessione (si quid mea carmina possunt) pervenient. Praeterea sicuti dramata in actus primum, deinde in scenas dividuntur, ita nos (si dispositionem et formam consideres) totum hoc opus, quod humanae vitae generalem fabulam continet, in actus suos, hoc est in volumina XXIX distinximus, et horum singula in suos libros, tanquam in scenas quasdam. Admirabile fuit et sumtuosum olim Curionis versatile theatrum, sed temporaneum. At nostrum istud, quod subinde alias atque alias personas rerumque facies proponit, ut non magnificentius, fortasse tamen utilius censeri debet, cum et mira varietate spectatores delectare, et ad honestam imitationem non penitus malos incitare possit, utque divinis humana, imperfecta perfectissimis et absolutissimis conferamus, typum quendam tremendi et exoptandi illius, coram summo Iudice in censorio die exhibendi theatri, minus quam umbratilem repraesentet.

 

8. De morte eiusque accidentibus (t. I, Volumen secundi liber VII, p. 486-487)

Medicis instrumentis. Ut

[…]
Pharmaco, clysmate
Conradus Imperator Friderici II filius recepta Neapoli Manfredi fratris astu clystere venenato extinctus est, anno salutis 1252. Ioan. Villanus lib. 6 cap. 45.

Acubus
Cataphrygae haeretici ex sanguine infantis unius anni, acubus confixi, Eucharistiam conficiebant, et ad socios mittebant. Infans si moreretur, martyr; si superviveret, pro magico habebatur sacerdote.

Forfice
Valterus episcopus Herefordensis in Anglia, dum tentat mulierem, forficibus in gula vulneratus obiit. Ranulfus libro 7 capite 2.

Disco lusorio
Perseus Acrisii Argivorum regis et Abantis ex Danae filius nepos, visendi avi materni eumque sibi conciliandi cupiditate Larissam venit, quo Acrisius concesserat. Ubi et aetatis robore et disci a se inventi gloria elatus, dum artem in conventu hominum ostentat, Acrisium adverso fato intervenientem, disci impetu occidit. Pausanias in Corinthiacis.
In insula Aegina iuxta Aeaci monumentum Phoci Aeaci filii tumulus est, incinctus in ambitu crepidine, incumbit asperum et rude saxum, quo cum Phocum ad quinquertium fratres invitassent, pro disco usi sunt, ac eodem Peleus consulto, ex matris, novercae Phoci, instinctu, quod caeteris fratribus a patre praeferretur, Phocum, cum ioco ei suo lapis esset mittendus, dicitur percussisse et interfecisse. Pausanias in Corinthiacis.

Carnificum instrumentis. Ut
Spinis, tribulis
Socothenses senatores spinis atque tribulis a Gedeone concisi, eo quod in persecutione Madianitarum panem militibus suppeditare noluerant. Iud. c. 8.

Virgis, flagellis
Stupratores Ocellatum sororum, item Varonillae, mox Corneliae, virginum Vestalium, virgis in comitio ad necem caesi sunt, sub Domitiano Imperatore. Suetonius.
Caninius scriba pontificum, incestus Opimiae et Floroniae Vestalibus virginibus illati convictus, flagris ad internecionem caesus est. Sabellicus libro 2, ennead. 5 ex Plutarchi Fabio.