Epistula ad Zvinglium
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Zinlio suo Valentinus Scudus S.D.
Post Glareani nostri ad patriam reditum, Zinlie doctissime, binas adhuc ad te dedimus literas, unas cum, qui tuas huc detulerat, tabellione, alteras peregrino cuidam Flandrensi, qui suam nobis operam pollicebatur, perferendas tradidimus. Quarum nec dubium est primas ad te pervenisse; de caeteris vero ignoramus, cum tabellio remotae procul a nobis patriae, et quod peregrinus sit, nihil certi animo nostro promittat. Quod non cum Glareano nostro rescripseris, causam quidem ex ipso accepimus, praepeditum quippe te, volentem utique, festino ad Heremum reditu, cum longiorem moram ipsa negaret necessitas; satis nobis tamen fuerit, eo quidem te fuisse futurumque adeo animo, ut ubique, si modo per nuntios temporisque occasionem (quod hactenus sedulo curasti) liceat, suavissimis tuis atque plane nectareis literis nos exhilareris.
Opinionem tuam de nostro magisterio haud absque ingenti gaudio accepi: magnopere enim dissuadere te ac nequaquam in hoc amicorum nostrorum probare consilium, nec quippiam inanibus his titellis viri autoritati accedere. Quod quoniam a tali viro profectum, non possum non magnopere probare, atque ob id magis, quod indies videam, quibus in umbris iuventus Gallica deliteat, qualibusve nugis, quam frigidis quamque scurilibus iuvenilem animum imbuant, immo inficiant. Non enim venenum aeque nocivum, aeque praesentaneum, quam haec sophistica (loquaculam hanc ac cavillatoriam inquam) bestifera est; pestiferam dicere volui. Quin bestifera? Feras enim bestias atque etiam iis immaniores eiusdem Mystas cerneres. Iudicium ipsis ademptum, sensus obstupati atque, quod aiunt, mucco obsiti, ingenii acumen obtusum, nec quicquam in eis de homine perinde ut in Echo remansit praeter sonum inanem, quem ipsi tamen tam prodige tamque effuse depromunt, ut nec decem mulierculae, quae natura ipsa impendio loquaciores, uni sophistae adaequari queant. Longe hic alii sunt, quam tu aut Viennae aut Basileae unquam videris, qui, si huc venirent, cum pueris denuo discere cogerentur. Non vel tantillum elabitur temporis, quo paulisper remissi aliis negotiis intenti sint: totum matutinum his nugis addictum; cum prandendum, cum coenandum, cum animi refocillandi gratia deambulandum, summum id gymnasium est, summa cura. Quid multa? Integram dieculam in hiis consumunt. Credo etiam, cum orandum, eos cum Deo sophistice agere atque eum argumentis convincere conari. Quos haud absque magna argutia praeceptorem nostrum olim gymnosophystas apellitare memini, quod prorsus omnem exuerint sapientiam atque ab ea nudi agant, quam quidem ingeniosi in veris vocabulorum etymis perquirendis!
Est hic in suburbanis divi Germani templum, in quo olim eos Isidem coluisse fama obtinuit; sunt quidem certa adhuc antiquitatis vestigia. Huc cum aliquando recreandi animi gratia pervenissemus, aderat forte ibi Gallus quidam. Hic, cum casu quodam de Parrhisiis mentio incidisset, ita eius etymon explicabat. Parisios (ut ipse nominabat) inde dictos, quod est παρὰ καὶ ἴσιος, hoc est iuxta Isidem. Interpretationem hanc in collegio, credo, quodam ab anxiis illis phylosophastris annotaverat. Utinam videres theologos, qui, columna fidei scilicet, tam pueriliter suis quaestionibus delyrantes. Democritus certe in hiis, quam Momus esse malles; magis enim ridendi quam reprehendendi, cum nullis rationibus persuaderi queant. Vah, quam miseris modis bonum fortem agunt! Hic eum cruci delegat, ille ad Minoem, alius ad Gemonias scalas. Nunc iudex statuitur, nunc causidicus, paulo post dux exercitus atque etiam rex. Porro eum ex rege deinde lictori, ut vapulet, tradunt. Ita varia eius fortuna. Nec Plato vel tantillum ea prosperiore utitur, iisdem suppliciis adductus talibusque honoribus decoratus. At ipsi nunc dictis ita procacibus mutuo se impetunt, ut conflicturis interdum similes appareant. Elata nunc voce etiam ad ravim usque digladiantur ut, quandoque in assistentium strepitu explodantur, voces suas media in harena amissuri videantur. Copiosius rideres, si quaestiones ipsas adeo subtiles, adeo denique magistrales cerneres. Diceres profecto (ut proverbio dicam): τί ταῦτα πρὸς ἕρμην, aut quid haec ad Christum? At, quod stupidius, Hieronymum, Augustinum ecclesiaeque doctores vigilantissimos ne hyli quidem faciunt ac contemnunt. Verum quam apud eos acceptissimi magnique nominis Ioannes Maioris, Altisiodorensis, Durandus et quidam hiis etiam indoctiores, quos instar oraculi colunt; quorum quid aliud nomina, quam barbariem, opus inconditum, indoctum ac argumentosum prima, quod aiunt, fronte promitterent. At nunc me recipio.
Haec de studio Parrhisiano, non tam, quod ea te nescire existimem, quam quod adeo stupidissimos hos homines cum suis gryphis atque insolubilibus captiunculis execror. Nec est quod adeo a phylosophia abhorream, quin eam ex animo discere cuperem, si occasio obiiceretur, atqui talibus institutoribus nunquam utar, qui alba denigrent, plana exasperent, explicata involvant, vera invertant, dissoluta denique nodis miris complicent atque ex phylosophia μωροσοφίαν quandam commutent. Studebo tamen, etsi hos nunquam audiero, dum talibus praeceptoribus ut hactenus erudiri liceat, nec diffidas, quin ipse mihi in hoc nunquam deero.
Vale, et quam semper de me spem habuisti, confidens speres. Ex Lutetia. Undecimo Calendas Iulias MDXVIII.
Ulderico Zinlio, literarum acerrimo vindici, praeceptori charissimo. Eremi etc.