Literae de moribus, institutis et legibus scholae Tigurinae

Édition (Latin)

Literae de moribus, institutis et legibus scholae Tigurinae, olim a Domino Iohanne Fabritio ad Dominum Hyperium perscriptae Marpurgum. Scriptae Tiguri anno 1554, Calendiis Februariis

D. Andreae Hyperio Ioannes Fabritius gratiam et pacem in Christo

[…]

In puero ergo olim ad ecclesiasticum ministerium admittendo quaedam inesse, quaedam eundem circumstare necesse est. Tria vero in puero inesse, quantum ego iudico, oportet: morum probitatem, ingenium, si non excellens, at saltem mediocre, et naturae ad bonas literas inclinationem. Puerum circumstare oportet tempus, locus, praeceptores et stipendia. De tribus prioribus iam nihil, de quatuor posterioribus paucis ad Te scribam.

Et primum de tempore.

Quantum primo tempus in omni re valeat, nemo est, qui ignoret. Huius quicquid auspiciis rite peragitur, tempestive fieri existimatur. Illam vero temporis partem, quae alicuius rei aut faciendae aut non facienda in se habet opportunitatem, Graeci καιρόν, Latini occasionem dixere. Sed bonas quantumvis occasiones quandoque locorum difficultate, praeceptorum inopia et fortunae incommodis esse exclusas, eventus ipse comprobat.

Loci ergo commoditas, praeceptorum facultas et stipendiorum largitio cum temporis occasione magnam habent affinitatem. Prudenter ergo in Ecclesia nostra haec quatuor sunt coniuncta et mutuis inter se praesidiis stabilita.

De reliquis ergo tribus iam deinceps ordine agam.

Loca apud nos, ubi bonae literae docentur et discuntur, omnino tria sunt. Scholae, in quibus Latinae et Graecae literae traduntur, duae sunt. Sic urbis nostrae situs, quam mediam flumen intersecat et duo pontes denuo coniungunt, fert. Hae loco tantum, non praeceptorum aut classium diversitate sunt distinctae. Harum altera canonicorum, altera nostro collegio est adiuncta. In hisce scholis, postquam pueri Graecis et Latinis literis feliciter fuerint imbuti, ad publicas lectiones demum communi doctorum consensu admittuntur. Lectionibus autem publicis et ipsis Lectorium, templo maximo contiguum, est destinatum. Hisce locis, si quis collegium Senatus, cui ego iam praesum, annumerare volet, quod ibi non minus quam alibi bonae literae docentur, non multum peccaverit.

Venio ad praeceptores. Scholas ergo singulas quini administrant didascali. Hi, ut dignitate, ita officiis inter se distant. Unus inter eos, qui principem in suo ludo tenet locum, praeceptoris nomine appellatur. Is matutinis horis Graecos auctores explicat. Hi tales sunt, quales doctorum communi consilio, pro ratione temporis et puerorum captu, in singulos annos decernuntur. Pomeridianum tempus idem in Latinis auctoribus enarrandis consumit. Horas etiam aliquot examinibus, stylo ac scriptioni attribuit. Proximum a praeceptore locum is occupat cui provisoris nomen est. Is quatuor horas in singulos dies legendo et examinando absumit. Restant adhuc trium classium, qui lectores dicuntur. Horum quoque per gradus et dignitas et ordo decrescit.

Venio ad praeceptores publicos. Publica lectio ante prandium omnino una est. In ea Veteris Testamenti libri primum Hebraice, a Domino Pellicano, postmodum Graece a Domino Theodoro Bibliandro enarrantur. Tertio tandem loco ab eodem Bibliandro orthodoxa expositio subnectitur. Tanta vero huius viri est eruditio, tanta cum eruditione dicendi et commentandi coniuncta facultas, ut certo quoque spatio, omnes Veteris Testamenti libros absolvat, deinde vero, unde Lectionis initium fecerat, redeat. Hanc lectionem, ut quisque est doctissimus, ita diligentissime frequentat. Nec vero Bullingerus tantum et reliqui omnes quos habemus docti, sua praesentia hunc coetum ornant, sed studium quoque professoris excitant, et legenti auctoritatem et dignitatem conciliant.

Quod a prandio reliquum diei est, caeteris lectionibus impenditur. Unam horam dialectica sibi vendicat; unam studium Graecum. Hac iam Rodolphus Collinus, socer meus, defungitur. Homerus vero et Demosthenis orationes anniversariis spatiis inter se mutuo subsequuntur. Philosophiam Conradus Gessnerus informat. Iosias Simlerus, Bullingeri gener, nuper Novum Testamentum publice exponendum est agressus, et in eo feliciter procedit.

Quaeris fortassis, quoniam de collegiis instituendis tibi sermo est, quo genere lectionis ego fungar. De quo sic accipe brevibus. Discipuli, qui meis auspiciis et ductu bonas literas discunt, aut scholas aut lectiones adeunt publicas. Labor ergo, qui singulis inter legendum unus est, mihi inter repetendum est multiplex, et cum singulis communis. Hebraica tamen lingua, quia breviter et concise a Domino Pellicano (sic enim sacra lectionis fert ratio), quasi delibatur, mihi plenius et exactius pertractanda relinquitur.

Concionum, quae apud nos plures sunt, ea est ratio, ut eae non minus quam lectiones publicae ad formandum theologum adiumenti afferant. Nonnullus ergo mihi labor est conciones, si non omnes, praecipuas tamen ad sua praecepta revocare, quod fere in mensa facio. Ipse enim ut primus omnium accumbo, ita convivio ultimus excedo. Hoc modo morum probitatem et civitatem, quantum in me est, simul in pueros transfundo. Die vero solis, qui nobis Dominicus est, antequam discipulos ad sacros coetus deducam, domi Epistolam aliquam Pauli quanta possum diligentia excutio. Et quia lectionum et concionum apud nos abunde satis est, sufficit mihi sedes, connexiones argumentorum commonstrare, et interdum ad locum communem aliquem theologicum deflectere. In epistola vero ad Romanos, quantum tuus me labor adiuverit, nunquam satis pro dignitate dixerim.

[…]