Tigurum sapphiro comparatum, Tugium chalcedonio comparatur, Lucerna

Édition (Latin)


Apparatus criticus

1. Tigurum sapphiro comparatum

9. potest in marg. pro palet (?)

 

2. Tugium chalcedonio comparatur

8. Oppugnat in marg. pro adnihilat

Apparatus fontium

1. Tigurum sapphiro comparatum

1-2 Vulg. Ex 24,10, Et viderunt Deum Israel: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est

1-14 Dyon. Cartus. Enarr. in Exod. 56 (Opera Omnia vol. 2), Sapphirus est gemma sereno coelo in colore simillima, splendens ut firmamentum, quae in Libycis reperitur arenis: visum confortat, refrenat libidinem, restringit sudores, vegetat corpus; fertur quoque discordias reconciliare, sanguinis fluxum restringere, tumores et inflaturas sedare, venenum expellere; tollit invidiam, expellit timorem, facit audacem, parat victoriam, mitem facit ac humilem et benignum. Hinc gemma gemmarum vocatur. Per quam donum sapientiae designatur. Est que gemma ista castitatis amatrix. Caste igitur vivat qui ipsam gestat, ne impediatur virtus ipsius.

3-4 Plin. nat. 37,120, Caeruleae et sappiri, rarumque ut cum purpura; 37,139, corallachates guttis aureis sappiri modo sparsa; Isid. Etym. 16,9,2, Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus.

5-6 Dion. Cartus. Enarr. in Apoc. 22, p. 369, col. 1, l. 40 (Opera Omnia, vol. 14), Rursus, sicut sapphirus corpus humanum vegetat et membra consolidat, sic sapientiae donum spiritum nutrit, et vires eius in Deo defigit.

7 Ov. fast. 1,704, Pacis alumna Ceres

17-18 Plin. nat. 37,131, Proxima candicantium est asteria. Principatum habet proprietate naturae, quod inclusam lucem pupilla quadam continet.

19-20 Plin. nat. 37,144, Alectorias vocant in ventriculis gallinaceorum inventas crystallina specie, magnitudine fabae, quibus Milonem Crotoniensem usum in certaminibus invictum fuisse videri volunt; Solin. 1,77, sane alectoria usus traditur, qui lapis specie crystallina, fabae modo, in gallinaceorum ventriculis invenitur, aptus ut dicunt proeliantibus. Milon porro Tarquinii Prisci temporibus emicuit; Isid. etym. 16,13,8, Electria, quasi alectoria; in ventriculis enim gallinaciis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus; Vinc. Bel. Spec. Doctr. (éd. Duaci, 1624) 15,34, col. 1397, Hic lapis sitim extinguit, victoriosus est, pacem reconciliat, honores reformat, disertum facit et gratum, maxime vxorem marito.

21-22 Plin. nat. 37,144, Androdamas argenti nitorem habet ut adamas, quadratis semper tessellis similis. Magi putant nomen inpositum ab eo quod impetus hominum et iracundias domet; Solin. 33,21, Androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. Datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras; Isid. etym. 16,15,8, Androdama<s> argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris.

 

2. Tugium chalcedonio comparatur

2-3 Prud. Psych. 857, calchedon hebes; Bed. Ven. Expl. Apoc. 3,21, col. 198B (Migne), Carchedonius [Chalcedonius] quasi ignis lucernae pallenti specie renitet, et habet fulgorem sub dio, non in domo; Dion. Cartus. Enarr. in Apoc. 22, p. 369, col. 2, l. 5 (Opera Omnia, vol. 14), Quemadmodum enim chalcedonius pallidi est coloris et fortissimae resistentiae.

5-6 Bed. Ven. Expl. Apoc. 3,21, col. 198B (Migne), Nam quod sculpturis resistere, radiis autem solis icta vel digitorum attritu si excandeat, paleas ad se rapere dicitur.

6 Plin. nat. 37,103-104, has sole excalfactas aut attritu digitorum paleas et chartarum fila ad se rapere. Hoc idem et Carchedonia facere dicitur.

11 Hor. ars. 48, si forte necesse est.