De Nesso
Édition (Grec, Latin)
Édition: David Amherdt, Kevin Bovier, Clemens Schlip
Sequenti die Nessum conscendimus; supererat autem multum tum laboris tum etiam itineris; eius enim diei vespera apud Recortavillanos conventuri ad coenam, prius sancti Beati solitudines eramus ingressuri. Caeterum satis itineris superesse videbatur, vel per imam vallem, praesertim defessis et hesterni diei laboribus exhaustis, montis tamen tam vicini celebritas et amoenitas movebat animos, ut putarem non esse negligendam occasionem vicinitatis. Proinde summa aurora comite tantum puero, quominus esset impedimenti et morae (quod fieri plerunque solet cum plures sunt in ὀδοιπορία), ita ad meridiem demum ad summum cacumen evasimus, tantum ad casulam pastoritiam exiguum morati.
Ab Erlenbachio autem χείμαρρος ille Simma transeundus est ponte, ubi magno sonitu per scopulos decurrit, inde prata ad imam sylvam sensim perducunt. Mons ipse ad medium ferme densissimus vestitur consuetis arboribus, piceastro, fago, acere duorum generum, nec alias conspexi. Inde egressis sylvam laeta occurrunt pascua. Nam usque ad verticam tonsus est et ab omnibus arboribus nudus mons, propter eximiam ut arbitror altitudinem.
Qui proxime montem habitant nominant eum den Stalden, praesertim latus occiduum quo ab Erlenbachio scanditur. Alii quibus remotius cognitus est den Niesen ab ellebori albi, cuius magna est in eo copia, nomine. Non desunt tamen, qui putent nominandum den Jesen, et inde, articulo cum nomine coalescente, pro Jesen Niesen dici coeptum.
Est autem duplex eius nominis mons, superior et inferior. Superior plus ad meridiem alto vertice surgit; inferior longe est amoenissimus eorum montium, qui ex Vallesianis summis decurrunt; extremum promontorium decurrit in aequabilem planiciem ad lacum.
Hic montium tractus vallem Simmeam habet ab occasu, quae semicirculum refert, ut supra ostendi; ab oriente den Adelboden vallem satis ex nomine cognitam, quasi fundum aquilae aut nobilem dicas. Haec vallis et ipsa recurva est, ut cum Simmea valle circulum exprimat, cuius diametrum refert hic montium tractus medius, utramque dirimens. Sed non de toto eo tractu scribemus, operosius enim istud foret quam pro instituti ratione.
Nessus procul contemplantibus triquater surgit vel trigonus. Unus angulus orientem spectat, alter nobis Bernae obvertitur, tertius in occasum dirigit. Hi omnes summo vertice obtuso concurrunt. Caeterum qui eum ex alto contemplantur facile animadvertunt quartum latus in meridiem decurrere lapidosum ac minus frugiferum. Multis locis superari potest longis decurrentibus lateribus in subiectam planiciem; occiduum tamen latus levem ascensum praebet valle quadam interiecta intercisum. Vertex summus ferini Andreae nomen habet, Zum wilden Andres, quo loco inter scopulos et saxa requiescere solent, qui animi gratia ascendunt. Id testantur tituli, rythmi et proverbia saxis inscripta una cum imaginibus et nominibus authorum. Inter alia cuiusdam docti et montium amoenitate capti observare licebat illud
ὁ τῶν ὀρῶν ἔρως κάλλιστος.
Non puto autem facile reperiri montem amoenitate huic parem, tum propter conspectum, qui longe lateque patet, tum ob herbarum varietatem, quae sane multiplex eo monte habetur. Nam ad ferinum Andream in scopulo sedentibus ad triginta Parochiae, hoc est villae vel urbes, quae proprio parocho et templo utuntur, occurrunt. Adde his veteres arces complures, praedia et lacus, praeterea flumina, quarum rerum omnium uno intuitu conspectus est longe amoenissimus.