Epigrammata
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt
1. Ad Iosiam Simlerum | |
Sic, Iosia, boni numinis alite, | |
Te dedis teneris victus amoribus? | |
Lecti sic obiens munia comparis, | |
Consuesces fieri pater? | |
| |
Felix quem placido lumine conspicit | 5 |
Non aversus amor, cui dea Cypria | |
Aequis dat pariter fervere flammulis, | |
Non praeter solitum potens. | |
| |
Felix es nimium, cui socer obtigit | |
Bullingerus, abhinc notus adusque vir | 10 |
Terrarumque sinus et maris ultimos, | |
Qua sol surgit et occidit. | |
| |
Thesauris Arabum sorte beatior | |
Idem sed tamen es atque opulentior, | |
In cuius thalamum iam datur et sinum | 15 |
Exoptata puellula. | |
| |
Quam mater monitis imbuit optimis | |
Formavitque piis sedula moribus, | |
Perfectamque dedit, pectore Palladi, | |
Susannae similem fide. | 20 |
| |
Non est quod timeas esse decentius | |
Illa, non aliquid pulchrius, orbita | |
Qua Lunae vaga, qua Cynthius ambulat, | |
Infra aut Oceanum supra. | |
| |
Nuptam tolle tuam moxque iugalia | 25 |
Lecti iura doce moxque parentium | |
Leges, atque vices coniugii pares, | |
Multis non sine liberis. | |
| |
Sic vos unanimes nodus aheneus, | |
Sic irrupta duos copula vinciat; | 30 |
Vestrae sic memorem stirpis originem | |
Vobis orta parentibus | |
| |
Servet progenies tarda nepotibus. | |
Haec oro. Deus at mox precibus meis | |
(Namque is vota bonos ducit ad exitus) | 35 |
Addet supplicibus fidem. | |
2. Ad Ioannem Hylerum | |
Crebrescunt Zephyri tepentis aurae | |
Nec iam prata gelu rigent acuto, | |
Sed terrae violas ferunt solutae | |
Et gemmante sinum colore pingunt. | |
In sylvis volucres queruntur altis, | 5 |
Argutis nemorum comis susurrans | |
Lympha rivulus obstrepit sonante. | |
Has tu delitias, amice, solus | |
Gustas? O tua ter quaterque felix | |
Vita, qui procul urbis a tumultu | 10 |
Sylvas inter et optimos libellos | |
Manes imperiosa iura fati. | |
O nunc unanimi tuo sodali | |
Bigae Triptolemi citae darentur, | |
Ad villam cupide tuam volaret. | 15 |
3. In imaginem Ioannis Frisii Tigurini | |
Si vultum velut exprimunt colores, | |
Sic et, Frisi, bonas tui referrent | |
Dotes pectoris elegantiamque | |
Morum, tres Charites daret tabella | |
Uno tergeminas in ore pictas. | 5 |
4. Invidiae morsus | |
Invidiae morsus et acerbae spicula linguae | |
Vincere non valeo, caetera victor eram. | |
5. In Curiam | |
Curia de curis si dicitur, omina rebus | |
Conveniunt: Curis Curia plena malis. |
Apparatus fontium
1. Ad Iosiam Simlerum
1 Hor. carm. 1,6,2, Maeonii carminis alite
2 tener amor: Tib., Ov., passim
3 Hor. carm. 2,5,2-3, nondum munia comparis / aequare
5 Ov. am. 2,10,29, felix, quem Veneris certamina mutua perdunt!
6/8 Hor. carm. 1,3,1, diva potens Cypri
7-8 Hor. carm. 1,6,19-20, vacui sive quid urimur / non praeter solitum leves
9 Verg. Aen. 4,657, felix, heu nimium felix
13-14 Hor. carm. 3,24,1-2, intactis opulentior / thesauris Arabum et divitis Indiae; Fabr. Mont, carm. 1,20, gazas Arabum
13 Hor. carm. 3,16,32, sorte beatior
25-26 iugalia iura: Ov. met. 7,715
30 Hor. carm. 1,13,17-18, felices ter et amplius, / quos inrupta tenet copula
32-33 Hor. carm. 3,6,33, non his iuventus orta parentibus
35 Hor. carm. 4,8,34, Liber vota bonos ducit ad exitus
2. Ad Ioannem Hylerum
1 Verg. Aen. 3,530, crebrescunt optatae aurae; georg. 2,330, Zephyrique tepentibus auris; Ov. met. 1,107-108, tepentibus auris / mulcebant Zephyri natos sine semine flores
2 Hor. carm. 4,12,3, iam nec prata rigent; 1,9,3-4, geluque / … acuto
3 Hor. carm. 1,4,10, aut flore terrae quem ferunt solutae
5-7 Hor. epod. 2,26-27, queruntur in silvis aves, / frondesque lymphis obstrepunt manantibus
6 Hor. carm. 4,3,11, nemorum comae
9 Verg. Aen. 1,94, o terque quaterque beati; Prop. 3,12, ter quater in casta felix, o Postume, Galla!