Philargirus

Édition (Latin)

Reverendis in Christo D. Ioanni Sphyracte praeposito, D. Nicolao Briefero decano caeterisque primatibus ornatissimi Collegii S. Petri apud Basilienses, patribus suis, Heinrichus Panthaleon S. P. D.

[…] Videor autem mihi exaudire quorundam cavillationes, Theologiae candidati officium esse, aliis et forte utilioribus negociis operam dare, quasi vero maius aliud aut utilius sit quam docendi gratia sacra Christianorum facta poematiis celebrare, cum etiamnum Graecorum et Latinorum exempla nota sint, quae nos merito ad salutare hoc studium provocare deberent. Quid enim aliud egere Prudentius, Sedulius, Iuvencus, Arator, et D. Hieronymus de Psalterio hexametros ludens? Quid Lactantius, Gregorius Nazianzenus, aut Apollinaris ille multarum artium peritissimus? Qui (Sozomeno teste) imperante Iuliano, qui fuit annus salutis 365, pro Homeri poemate carmine heroico Hebraicas conscripsit antiquitates ad tempora Saul usque primi Israelitarum regis, vigintiquatuor libris totum opus, ut Homerum sequeretur, partiens; quique Comoedias, Tragoedias, Odasque Lyricas, Menandrum, Euripidem et Pindarum imitatus, divina scriptura offerente argumento, composuit. Quid quod Erasmus noster Theologorum princeps aliquot quoque Euripidis Tragoedias carmine Tragico Latio donaverit? quem tanto studio Comicorum lectioni incubuisse ferunt, ut vix decimum sextum ingressus annum, Terentii Comoedias memoriae commendaverit. Hosce ergo viros nos sequi tutius fore visum est, quam morosulorum quorundam dicteria effugere. […]

 

PROLOGUS

Trimetri

Menander ille, Publius Terentius,

Poeta festivissimus qui Comicum

Fuerat, in omnibus suis Comoediis

De Zoilis malis conqueritur plurimis.

Idcirco, suspicor, nequibit hic labor

Noster placere quoque cunctis, qui legent,

Vel audient saltem. Susurria audio

De quapiam nova impudentia, quia

Hic comicis modis res sacras scribimus,

Et quoque versibus malarum gentium.

Obiciunt quoque esse multa liberius

Adficta sacrae Historiae. Sunt et alii

Calumniantes hic phrasin Germanicam

Latio sermoni nunc male a nobis insitam.

Quis omnibus respondet ordine Sapidus

In Lazaro sua, ad quem eos remittimus.

Verum futuros quoque scio neque dubito

Appertior quibus stilus videbitur

Multo. Sed in Terentio laudatur hic.

Obscuriorem alii dicent, hi cogitent 

Pedestre scribendi genus sic neutiquam

Vitare posse incommoda haec, quae oratio

Soluta legibus potest. Alia alii

Huc adferent, ut de arrogantia aut nigris

Cornicibus; nam est facilius multo quidem 

Opera et labores alienos proscindere

Momisque ridendas propinare improbis,

Quam melius aut compar quid illis tradere.

Ergo ut quiescant potius et faveant rogo,

Quam ut tam religioso oblatrent negocio

Dente hic suo; bonosque sequantur viros,

Quibus placere modo sciant nos studuimus.

Quis nauseam levabimus nunc his, puto,

Quam hic antea contraxerant de iis fabulis

Quas nescio qua de causa quidam exhibent, 

Frequentius, quam rectius. Palmarium

Sibi inde pollicentes quod bonas male

Sic saepius recoxerint Comoedias.

Nanque aedidit novam nuper Panthaleon,

Quam adferimus hic vobis, nec vanam aut ludicram,

Verum veram, sacramque, puram et seriam.

Non hic amator virginum, non laeno, nec

Scortum impudicum, vel quod laedat simplicem

Turbam, si modo spectator adsit optimus;

Verum piam conversionem huius Ethnici

Habebimus, cum exemplo poenitentiae

Christique gratia, qua pervenitur ad

Suprema sidera atque aeterna gaudia.

Proinde amator studii nostri candidus,

Advortito nobis benignis auribus.

 

PERIOCHA COMOEDIAE

Senarii cum uno Septenario.

P ostquam senatus miserat Philargirum

H unc, in Iudaeorum bonam provinciam,

I bidem ut esset publicanorum arbiter,

L ocum is sibi datum aestimat percommodum

A varitiae, quaerens opes et subditos

R omulidum angens. Sed mox abundanti opibus hic

G ratiam indicat Christi, quem de hac alta arbore

I nspicere statuit, unde eum Christus vocat.

R esiliit, audit, sequitur, Cornelia

U xore reclamante. Turba principum

S acrae furunt legis, consilia conferunt,

D iscipulum et dominum quo queant mox perdere.

I esus vero consilia dissipat: suis

C onfert sua alter νομίμως quos fefellerat,

O mniaque partiens turba cum pauperum: Abrahae

R ecte esse gaudens filius, cum familia.

Acrostichon: PHILARGIRUS DICOR

 

Actus III, Scena I

Christus, Zachaeus, Petrus, Iudas, Populus

Senarii et septenarii iambici

CH. Quanquam Dominus ex omnibus terrarum gentibus

Populum Israel elegerit sibi omni tempore

Ad gloriam suam, tamen iam ingratitudine

Summa sua fecerunt se indignissimos

Hoc munere, et primo in Dei servos sanctissimos,

Postea prophetas, nunc Dei filium termaximum,

Quem cum sui patris mandatis temere respuunt.

Vae vobis, gens incredula, ecce vestra mox domus

Relinquetur deserta, et verbum Domini caeteris

Nunc gentibus dabitur, Deo et vobis hactenus

Abominabilibus, maiori qui cum foenore

In vinea Domini laborabunt. Sed ut

Omnes sciatis me vera hic dicere, Philargirum

Zachaeum quem vocant et publicanum principem,

Auro incumbentem pessimo summisque divitiis,

Sed iam iam desidentem magna in arbore

Huc ad meum regnum vocabo alacriter.

Currenti equo difficile non erit mihi

Modo calcar addere hic, quo poenam sentiant mali

Verbi neglecti et peccatores gratiam

Adesse. Heus heus Zachaee, quid tu hic desides

In ocio solus? Descende nunc celerrime,

Quoniam domi tuae meis cum disciplis

Me hodie manere oportet. ZA. Quid vult? Quem vocat?

CH. Eho Zachaee, te voco. ZA. Hem me nominat.

Descendam mox. Domine, quid est? Hic sum: impera

Quae vis. CH. Domi tuae meis cum disciplis

Me hodie manere oportet. ZA. Quid? Meae? CH. Tuae inquio.

ZA. Ach, Domine, ego omnino indignus sum quod meas

Aedes intres, nam homo peccator sum. Sed dignior

Nunc quem ima tellus dehiscat meam ob iniustitiam.

CH. Tace, sodes, nemo est indignus qui se hic aestimat

Indignum, si statim Christum hunc amplectitur

Vera fide; ergo tu illico me sequere.

Nam intus tibi indicabo mox quo pacto vivere

Deceat te Philochriston, non Philargiron. ZA. Sequor,

Si sic lubet Domino. PE. Deus bone, hic quid perpetrat

Dominus? Nam contemptor Dei et legis quam maximus est.

Vereor profecto ne hoc cum Zachaeo commercio

Bonam suam doctrinam reddat nunc inutilem

Prorsus, vel saltem in dubium mox sic pertrahat.

Sed quid videtur hic vobis? IU. Fecit peroptime

Magnoque consilio summaque cum prudentia,

Nam sumus pauperes, atque hinc et inde tendimus

Nec quo diverti nunc liceat aut ubi cibum capere

Scimus. Vocandi propterea sunt divites

Qui nunc quod edamus suppeditent. PE. Haec ratio mihi

Non est satis sufficiens. Nam nobis nihil

Hic hactenus superfuit nec defuit tamen.

Sed animus sic semper tuus patinas amat

Quia talia mox colligis. Sed haec relinquere

Nos iam decet; dominus facit, domino placuit ita,

Dominus praecessit, propterea nostrum est sequi,

Ut videamus rei huius exitum. IU. Ergo iam ibimus.