De poetica
Édition (Latin)
Quod solitudo poetarum studiis maxime oportuna sit. Titulus XV
Descriptis hactenus, frater, his partibus, quae primae fere cum in omnium ingeniorum tum maxime Poeticae probatione locum sibi primum vendicant, faciendus mihi est gradus ad solitudinis commoda, ut ostendam vatum animos nusquam commodius in rerum intuitum provehi posse quam in seiuncto a Tartareo mortalium tumultu diverticulo. Quod ipsum etsi multi ante me tractarunt, nihil tamen quod in Poeticae aut amorem aut cognitionem te amplius illicere posset hoc tibi dicato libello intermittendum statui. Primum omnium ea solitudo quae Poetae facturo quicquam solatio esse possit non in agris tantum et convallibus, sed in media urbe potest institui, tunc maxime cum circa ea quae sunt externa cuiusque animus non occupatus neque sollicitus liberam sibi a perturbationibus quietem astruit, quod nisi fiat, solum esse non dabitur etiam amoenissimis ruris et montium secessus petenti. Nam suspensum molestis cogitationibus animum, nisi sese ipse redimat, nulla unquam amoenitas iuvabit. Molestum autem intellego non tam quod timeas aegreque feras quam quod nimium concupiscas: in utroque enim anxietas inest quae paratae mentis acumen plus quam dici potest obtundere et avertere solet. Iam vero si quis urbem deserere non potest et tantum ut suis horis sit solus desiderat, si animo se liberum facit, si triclinium quod paulo sit a plebeio strepitu remotum ingreditur, si bonorum codicum et scriptorum multa lectione familiarium copia frui poterit, optabilem iste sibi solitudinem apparare potest qua non minus quam ruri cogitet et effingat, inque illud dulcissimum Musarum et Apollonis colloquium quod proletariis et umbram rerum sequentibus negociatoribus minime familiare est nec ignobilibus concessum summa voluptate perveniat. In qua studii ratione illud ocium locum habet quod non laudatum solum sed prope divinis rebus idoneum, si animi praestantiam contueamur, omnium negociorum amplitudinem exuperat: in eo enim liberae mentis locata diverticula. Verum quia perquam difficile est urbem inhabitantem non conveniri, distrahi, occupari, et destinati aliquando cogitationum labores non parvum quietis ociique tempus postulant, maxime cum aut acrius quid inveniendum aut attentius scribendum est, plus idoneam Poetis esse eam solitudinem video fere omnibus placere, quae ab levioribus moralium studiis seiuncta ab urbe in agrum se confert qui, ut Menander dixit, virtutis ac vitae liberae optimus magister est et improbos odienti perquam dulcis sedes. Ubi cum sint multa quae membris et corporis viribus melius commodent, ut est aurae integritas, exercitii occasio, aquarum copia, nemorum oblectatio, esculentorum non nimis exquisita luxuria, somnus securior, silentium altius, animo quoque ipsi melius esse necesse est, qui per amplos et amoenos arvorum prospectus perque istam vegetabilis naturae sedulitatem statim compluria demirari incipiens, coelumque ipsum suscipiens rependo et inambulando per virentium arbustorum gratam caliginem meditari incipiat, sensibusque intra se collectis animum potissimum intendere, illumque nunc haurire furorem quem Hesiodus in paternis arvis a Musis in vicina nemora ductus hausisse putatur. Bene igitur Horatius, cum libro Epistolarum primo inquit:
[…] mihi iam non regia Roma,
Sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum;
Et alibi in eodem libro ad Maecenatem scribens sic:
Nec somnum plebis laudo satur altilium, nec
ocia divitiis Arabum liberrima muto.
Quod in loco quid vatem studiosum deceat pulchro indicavit. Ut enim ab illiberali et plebeio ocio quo mens torpere solet abstinendum esse, ita priori illi de quo diximus ita inhaerendum putat, ut vel amplissimarum divitarum splendorem illi non praeferamus. Idem libro Epistolarum secundo ad Florum urbanos strepitus et importunos intentioribus studiis execrans sic infit:
Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra.
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
vis canere, et contracta sequi vestigia vatum?
Ingenium sibi quod vacua desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lyrae motura sonum conectare dinger?
Et paulo supra dixerat:
Praeter caetera, me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
Eam ob rem verisimile est, vates tam Graecos quam Latinos ob illius oportunae ingeniis solitudinis praestantiam uberius ruris dona suis carminibus celebrasse, nec aliunde tot fontibus, tot amoenissimis Tempe, tot montium in Graecia praesertim iugis Musis et poeticis numinibus consecratis famam accessisse, quam quod in his deambulantes Poetae profundarum contemplationum electissimum se obtinere secessum intra haec ab hominum furore remota loca cognoverunt. Hinc illa Orphei inter silvestria dumeta et praerupta verticum saxa tam suavis et surdis etiam roboribus exauditus cantus. Hinc Euripidis in antro poemata meditantis duratura saeculis eruditio et gravitas. Nec dixerit quisquam, nisi is temeritatis vellet accusari, aliquod esse ingenii monumentum quod animi solitarii non sapiat acumen. Quod si hoc reliquis studiis tribuimus, quanto magis dabimus Poeticae quae praegrandibus quassata momentis maiorem indubie sibi libertatis et quietis occasionem vendicat. Apud Ciceronem ab his qui de gravissimis rebus disputaturi sunt villae seliguntur, commendantur frondosae quercus, lene strepentes aquae, dulces volucrum cantus, amoeni agrorum secessus, ut his etiam qui tum stabant arboribus et qui tum fluebant amnibus vita quaedam et aeternitas parata sit, per eos maxime qui omnem ingeniorum suorum vim in solitudine effudisse visi sunt. Platonem idem inter densa arbusta et spatiosos agrorum saltus de his etiam rebus tractasse quas in usum hominum moliebatur certum est, ut legibus, ut rei publicae instituti et huiusmodi compluribus. Ex solitudine enim redeuntibus quibuscum divinitas quaedam comes esse videtur, nullisque pronior fides est quam quae solus et latens quasi cum diis locutus protuleris. Non frustra cum Egeria in secessu colloquium simulavit Numa. Non petiit importune Iovis antra Gnosius Minos, nec Zamolxis quidem ex specu egrediens suis ingratus fuit, cum illi numquam diis propiores crederentur quam cum essent soli. Adeo liberum divinae mentis nostrae cum seipso commercium solitudinis securitas tollit. In eo enim sola iis unica perspicaciae et sedes est. De his autem mihi sermonem esse, frater, putato, qui sunt boni et generosi spiritus quique mentis ad lucem non ad tenebras pronae. Ut enim illis scripturis aliquid aut quod scribant cogitaturis nihil est solitudine potius, ita lubricis in vitium et ignaris literarum nihil hac ipsa molestius contingere potest. Solitudo enim sine literis exilium est, carcer est, eculeus est; quod si literas adhibueris, patria est, libertas est et unica mentis delectatio ut Petrarcha scripsit, constans et ardens solitariae vitae praeco, cuius iste quoque versiculus est, citatus in eius de solitudine libro secundo:
Silva placet Musis, urbs est inimica Poesis.
Et quoniam in Petrachae mentionem incidimus, non alienum erit propositae materiae, si amorem suum in solitudinem tibi apertius descripserimus. Est in Alpium radicibus provinciam Narbonensem spectantibus, loco qui vulgo Vallis Clausa dicitur, fons illimis aquae nomine Sorgia qui miro suae naturae decore e specu quodam remotioris praecipitii tanta undarum copia redundat, ut statim plenus et iam sui potens amnis esse optimorum piscium ferax incipiat, in Rhodanum tandem post multos rupium ambages elapsus. Ad huius originem Petrarcha aetate adhuc iuvenili casam statuit quam sibi ab omnium perturbationum castris exauctorato tanquam militia veterano tranquilli ocii sedem faceret, ubi multis annis parvo praedio quod coemerat contentus et agricolae sui laborum et mensae particeps vitam egit non frugalem tantum sed et sanctam. Scripsitque cum ab orando et contemplendo ocium esset, Scipionis gesta poemate quod Africam nominavit, bucolicum item carmen et epistolas complures, multo vero opus pulcherrimum ad Philippum Cavallicensem Episcopum de vita solitaria, in quo adeo quae mundi, quae studiorum sunt fragilitatis et ignorantiae, contemnit, adeo verum rectumque tuetur, ut dubites hominemne agnoscas an quem homine maiorem: tanta constantia est, tantus ardor, copia tanta, ut interim argumentorum et rationum fidem praetereamus. Frequens vero accessus incolarum est in eum locum quo sanctissimae vitae puritatem felici fato terminavit, nec dubium quin procedentibus saeculis haec suae solitudinis sedes plus in dies relligionis et aetimationis sit habitura. Scripsit in hanc de Petrarcha sententiam Ioannes Boccaccius quasi iusta maxime merenti praeceptori soluturus. Videre te iam existimo, frater, quid coelestes animi debeant montium secessibus, quantum fomenti ingeniis studiosorum ex illo tranquillae vitae ocio accedat. Nolim tamen, quasi Pythagorici silentii severitate praescribente, eum qui Poeta esse velit semper delitescere et ab hominum coetu sicut misanthropon quempiam aut Timona abstinere, esto illud complures egerint. Nam in mortalium commercio non tam est pulchrum discere quam docere, idque commune facere multis quod privata excuderit diligentia, quo modo (ut Cicero libro Officiorum primo scripsit) multi ex philosophia, cum eam vitae partem delegissent quae in contemplatione et inquisitione veri versatur, suum ocium quasi ad mortalium negocia converterunt, ut in Platone cuius Academia quamquam ab urbe Atheniensi aberat magni tamen rerum gerendarum fructus ex illa in rempublicam Atticam ferebantur. Non queritur quod in urbe sit Horatius, sed quod eum ad scribendum in urbe provocet Florus. Ennio scripturo solitudo in Aventino fuit; ex rebus vero gestis quicquam cognituro nihil fuit maximorum civium commercio et familiaritate potius. Quodsi qui fuere aut sunt hodie quibus in summis negociis aut animi affecti perturbationibus carmina excidant laudem merentia, id ipsi ingenii tribuent bonitati cuius vehementia tanta sit ut urgentibus impedimentis non suspendatur, tanta constantia et securitas ut in media etiam negociorum molestia sola esse videatur. Id ipsum non possunt non fateri, melius habere quibus ocio scribere datum sit quam quibus negocio. Plinius Caecilius tanti fecit ruris secessus, ut venantibus etiam ad cogitandum multum loci praesto esse crediderit. Nosti haec ex primo libro Epistolarum verba eius ad Tacitum:
Non est quod contemnas hoc studendi genus; mirum est ut animus agitatione motuque corporis excitetur; iam undique silvae et solitudo ipsumque illud silentium quod venationi datur magna cogitationis incitamenta sunt. Proinde cum venabere, licebit autore me ut panarium et lagunculam sic etiam pugillares feras: exprieris non Dianam magis montibus quam Minervam inerrare.
Haec Plinius. A cuius tamen sententia praeceptor suus Fabius Quintilianus longe abfuit. Hic enim, libro Institutionum suarum decimo, inter alia quae de modo et scribendi ratione doctissime disputat haec verba habet:
Denique ut semel quod est potentissimum dicam, secretum quod dictando perit atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium scribentibus maxime convenire nemo dubitaverit. Non tamen protinus audiendi sunt qui credunt aptissima in hoc nemora silvasque, quod illa coeli libertas locorumque amoenitas sublimem animum et beatiorem spiritum parent. Mihi certe iucundus hic magis quam studiorum hortator videtur esse secessus. Nanque illa quae ipsa delectant necesse est avocent ab intentione operis destinati. Neque enim se bona fide in multa simul intendere animus totum potest et quocumque respexit desinit intueri quod propositum fuerat. Quare silvarum amoenitas et praeterlabentia flumina et inspirantes ramis arborum aurae volucrumque cantus et ipsa late circumspiciendi libertas ad se trahunt, ut mihi remittere potius voluptas ista videatur cogitationem quam intendere.
Hactenus Quintilianus, cuius sententia et Horatio refragari et nostris paulo ante assertis contravenire videtur. Sed memores Quintilianum oratorem instituere non Poetam, dicimus una oratorem qui rerum urbanarum administrationi semper esse proximus debet, meditari et scribere maxime vero ediscere in solitudine urbana commodius posse quam fortassis ullis in agris, tum quod eum civilibus negociis interesse necesse est, tum etiam quod memoriae in clauso aliquo privatis parietibus silentio ad id hauriendum quod statim praesente contione effundat rectius consulitur. Impedit enim ediscendi studium quicquid pulchri aut amoeni sensibus offertur. Demosthenem igitur isti potius imitabuntur, qui (eodem Quintiliano autore)
Se in locum ex quo nulla exaudiri vox poterat, et ex quo nihil prospici posset, recumbebat, ne aliud agere mentem cogerent oculi.
Imo etiam, ut equum bellicis usibus aptum cum tener est ad tubarum clangorem exercemus, ut videlicet assuefactus provocetur potius Martio canore quam novi sonitus horrore absterreatur, ita sese futuri oratores ad summum populi strepitum assuefactos in gravium contentionum certamina praeparabunt. Cui simile et Demosthenes fecisse constat, qui littore quandoque
In quod se maximo cum sono fluctus illideret, meditans consuescebat contionum fremitus non expavescere.
Sed alia multo poetae sors est, alia studiorum suorum ratio, quem quidem non ea gratia in rus destinamus ut sese libertate et amoenitate locorum oblectet, sed ut in naturae quasi quodam diversorio inambulans meditationum altiorum quiete sensibus etiam intra se collectis opportune delitescere queat, ibique bona mora et libero a forensibus causis animo partum qui undique poliatur ematurare. Denique oratoria cogitatio ubicumque est sibi in media contione et frequenti hominum consensu laborare videtur, cernitque etiam absens quos aut accuset aut tueatur, laudet aut vituperet, nec unquam si modo bonus est orator sine reipublicae memoria esse potest. Poetae conatus esto de hominum etiam rebus gestis tractet, et calamo eorum effigiet studia qui sibi ex rebus ad reipublicae incolumitatem attinentibus supremam gloriam peperere, nunquam tamen hoc pulchrius agit quam cum solus est, nec adeo anxie ut magnam in multitudine suae palmae gloriam statuat, non ore, non gestu, non fatigatione laterum conspicuus, sed sui ipsius per ingenii monumenta fidus consolator, gratus virtutis praeco, vehemensque vitiorum explosor et solitudine nemorum dignus artifex, ubi moveri animos nostros in res divinas vehementius nostrae quoque religionis magni viri docuerunt, ut Paulus et Antonius, Hieronymus et Chrysostomus, aliique innumeri. Ambrosius in libello quem de Bono Mortis inscripsit, Saepe, ait,
Solitudines captamus ne cuius sermo nostris auribus insusurret et quasi semita quadam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero atque ab intentione reflectat.
Refertae sunt Hieronymi epistolae solitudinis laudibus. Bernhardus inter amicos solitus fuit dicere intellectum sacrarum scripturarum se in silvis et agris meditando et orando accepisse, nec ullos alios habuisse praeceptores praeter quercus et fagos. Cyprianus in Epistola ad Donatum de conversione sua solitudinis commoda perpulchre commendat, Cornelii Taciti verba coronidis loco subiungam, quae in eius libro de genere eloquentiae non corruptae leguntur. Nemora, ait,
Et luci et secretum ipsum quod Aper increpabat tantam mihi afferunt voluptatem, ut inter praecipuos carminum fructus numerem, quod nec strepitu, nec sedente ante hostium litigatore, nec inter sordes et reorum lachrimae componantur; sed secedit animus in loca pura atque innocentia, fruiturque salibus sacris: haec eloquentiae primordia, haec penetralia, hoc primum habitu cultuque commoda mortalibus, et in illa casta et in nullis contacta vitiis pectora influxit, etc.
Non ignoro, frater, in huiusmodi rerum tractatione non semper convenire posse inter arbitros, cum suum cuique caput sit et sua sententia; idcirco aliter ac ego aestimem sentientibus illud Persianum adducam:
Mille hominum species et rerum discolor usus,
Velle suum cuique est nec voto vivitur uno.
Mihi certe solitudo suis horis petita adeo probatur in studiosis ut nihil magis.