Aegidio Tschudi praetori Aquensi Glareanus s. d.

Édition (Latin)

Plurimum me dolere ob uxoris tuae mortem certo tibi persuadeas velim, ornatissime D. Aegidi. Erat enim honesta matrona heroicis virtutibus ornata. Sed haec est huius vitae sors. Quantum vero tu doleas facile coniicere possum, qui eundem casum in amittenda uxore sensi. Sed vivit Dominus, qui confortat nos in omnibus nostris necessitatibus. Durum, sed levius fit patientia quicquid corrigere est nefas, ut inquit Flaccus. Nec dubito tibi homini christiano et arma et remedia fore adversus tales et alios item casus. Quapropter desino tibi molestus esse pluribus verbis.

Rerum novarum prorsus nihil hic auditur. Concilium principum Germaniae indictum aiunt Augustae Vindelicorum sub VIII calendas Iulias; quidam etiam hodie mihi dixit, sed incertus ille nec authorem ullum habet. Germania patris et nihil valens nunquam peius habuit, quae non dubitat, si Caesari adversi quid accidisset, rebellare. Caesar vincere scivit, victoria quomodo utatur multi mirantur.

Invasit me tussis in Paschalis vigilia, quae per tres hasce hebdomadas ita me vexavit, ut vix unquam antea tota mea vita peius nec adhuc video finem, quem tamen identidem immo singulis momentis spero. Tempestas haec est in causa, quod male nos vexavit Aprilis.

Salutabis nostro nomine Herculem filium tuum, parochum ac hospitem meum D. Iohannem Iacobum im hindern hof. Bene vale. Datum Friburgi VII calendas Maias MDL.