In C. Suetonium Tranquillum oratio
Édition (Latin)
Édition: Lucie Claire
Enarraturus sum emunctissimae naris authorem C. Suetonium Tranquillum, qui vitam scripsit XII… Quid nominis adiungam? Caesarum? Si Caesar a caedibus dictus est, ut quidam perhibent grammatici, vere Caesarum adiunxero. Quid si dicam XII latronum? Mentiarne in Nerone, Tiberio, Caligula ac reliquis? Quid si dicam vitam XII monstrorum, ut ipse Tranquillus de Caligula dicere ausus est? Quid si plus quam monstra eos appellitem? Quae enim monstra tantas clades mortalibus attulere atque unus Iulius? Nocens sane sidus universo mundo, ut ante eum Magnus ille Alexander, Pellaea Philippi propago. Calydonius aper scilicet in Aetolia, aut in Nemeae silva Herculis trophaeum leo, plura hominibus detrimenta attulere? Non Hercule! «Apage sis!», hic merito quis clamet. «Tu divos Caesares monstra facis? Quis ferat haec? Non times ipsorum divinitates et ultionum flagella?» Ut nucis incensae crepitum timeo. Egon’ illos monstra facio? Ipsi se nec quisquam alius eos monstra fecit. «At divi sunt.» Quis eos divos fecit? «Merita illorum.» Quae merita? Atrocitas, avaritia, barbarica tyrannis, caedes, crudelitas, dementia, fastus, furta, gula, ira, invidia, immanitas, libido, rapinae, stupra... iam spiritus me deficit. Haec sunt praeclara horum Caesarum opera. Rursus dicet aliquis: «In hisce nonne aliquid boni fuit?» Fortassis. At tam parum in plerisque ut id, ad vitia comparatum, semper minimum fuerit.
Ad quod ostendendum, statuamus, inquam, ante oculos nostros primum illorum Iulium Caesarem, insigne, si diis placet, magnorum virorum, ut quidam scripsere, exemplum. Age, age, vide totum quod de eo scripsit Suetonius volumen. Emoriar, si non ad unum omnes eius tituli habent perniciosam ambitionem, hoc est desiderium ad id quod nactus est, nempe imperium per summum nefas quaesitum, per civium suorum sanguinem ac Reipublicae oppressionem evertere, ut regnet solus. Adde aliud in humanum genus meritum. Undecies centena millia, non connumeratis civibus, armis cecidit. Quid vobis videtur de hoc in mortale genus merito? Adde iuvenile dedecus, quod a Bythiniae rege Nicomede stupratus; adde furta, tria millia auri pondo in consulatu suo ex aerario clam surrepta ac tantum inaurati aeris repositum. Adde omnia fana ac templa in Gallia spoliata, oppida sectionibus vendita ob nullam culpam, sed ob praedam, ut de eo hic noster scripsit Suetonius. Denique adde immensam illam profusionem in meretrices, aedificia, aream pro foro extruendo, et mille alia quae de animosissimo hoc corruptore authores commemorarunt.
Accedat angustus ille Augustus, omnium principum maximus, omnium principum infelicissimus! Qui si nihil unquam mali fecisset aliud, quam quod in triumviratu suo, cum duobus insignibus latronibus inito, Ciceroni exitio fuit, inter malos numerari meruit. Sed longe maius peccatum fuit, quando privignum Tiberium coegit, ut prostitutam ipsius filiam Iuliam, abdicata ac reiecta Agrippina uxore, ex qua iam liberos habebat, duceret. Unde in domum Iuliam omne dedecus, omnis deinceps calamitas irrepsit, ac tragica illa exempla, plena omnis crudelitatis ac monstrosae libidinis, nata sunt. Tiberius enim in omne prolapsus flagitium, Caligulae, Claudio ac Neroni omnium nequitiarum fons rectissime dicitur. Verum haec omnia ex Iuliae prostitutae nuptiis et Augusti immodico in suum sanguinem affectu ortum habent. Sed ita natura comparatum est, ut quanto simus sordidiores, tanto cupimus videri honoratiores. Iunonius ille puer, cuius avus fuerat argentarius, adstipulator pater et reliqua apud Ciceronem, antiquissimi ac nobilissimi stemmatis videri voluit et ab ipso authoritatem capere privignum. «Sed mirifice administravit Imperium ac ex lateritia urbe marmoream fecit»: ita enim gloriari solebat. Audio. Deus hoc fecit, neque Romanorum neque ipsius Augusti meritis, sed quia in pace nasci voluit humani generis redemptor Christus, Esaiae II. Augustus scilicet ipse, de cuius miseria septimo libro Plinius cumulatissime disserit, tantam rerum molem illo imbelli corpore rexisset? Verum de illo, cum multa alia pessima referre possemus, loqui desinam: qui cum pessimus fuerit, longe tamen peiores post se, culpa tamen ipsius, reliquit, vera hominum monstra.
Quid enim de Tiberio dicam? Hulceroso in omnem invidiam animo, quo nihil unquam fucatius toto terrarum orbe, nihil nocentius, nihil turpius vixit? De eo sane, quod vix latine dixeris, nostra lingua ornatissime dici poterit: Ein abgfeimpter, eerloser, znichtiger bößwicht! Si licet graeca immiscere latinis, saepe etiam apud non intelligentes graeca, cur non liceat inserere celtica ac germanicae non minus vetustae linguae verba, apud intelligenteis? Sed pudet plura de eo divo: dixissem libentius von dem leidigen Tüfel!
Producatur Caligula imperator, merdosus ille pusio, das schantlich physickgückly, pudenda Germanici Caesaris progenies, ut verum sit quod proverbio dici solet: «Heroum filii noxae»! Ex aequo ridiculus hic atque Tiberius fuit, crudelis ac prodigus in summo. Itaque nihil satis contumeliose in eum dici potest: superat enim omne convicium eius improbitas, nequitia ac stultitia.
Claudium, porcum illum stolidum, et boleto, quo periit, leviorem ac inaniorem, cum sua Messalina, omnis libidinis portento, ac Agrippina, scelerata illa venefica, duabus Charybdibus ac Scyllis, transeo.
Arripite mihi, quaeso, Neronem, illum bipedum omnium nequissimum, cuius iniquitas ac scelera etiam pueris et mulierculis nota sunt, vix dignus qui abs quoquam nominetur! Ideoque et hic transmittendus, una cum Galba, Othone ac Vitellio, tribus Plutonii Cerberi capitibus. Cui enim monstro potius comparabuntur helluones illi, bibones, comedones, lurchones, abdomines, ventres, brasser, schlemmer, pfuser, schlucker?
Vespasianus ac filius eius Titus eximi poterant, si pater non avaritiae infamia, filius non Berenices ac spadonum amore laborasset. Denique si Domitianus, teterrima belua, utriusque famam ac decora non deturpasset; in quo uno Domitiano tantum scelerum fuit, ut cum omnibus ante se flagitiosis Caesaribus certare potuerit.
Hi, inquam, (quomodo digne nominabuntur?) hi, inquam, humanarum rerum Alastores, id est nocentissimae pestes, quibus modis nacti sint divorum titulos, iure super omnia miranda mirum videri potest. Cogitet secum optimus quisque in animo ac diligenti examine perpendat quomodo in hanc caecitatem pervenire unquam mundus potuerit, ut huiusmodi portenta pro diis coleret ac adoraret etiamnum in scabiosa pelle obambulanteis ac in humanis degenteis. Nam de Hercule, Theseo ac Libero patre, et quibusdam aliis, qui multa in hominum genus bona contulisse dicuntur, minus mirum videri poterat, quando nemo in bene meritos ingratus videri velit. Nimirum magna et occulta aliqua tenebrarum potestas fuit, quae ad hoc caecitatis homines compellere potuit.