Historia animalium
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
AD LECTOREM
HABEBIS in hoc volumine, optime Lector, non solum simplicem animalium historiam, sed etiam veluti commentarios copiosos et castigationes plurimas in veterum ac recentiorum de animalibus scripta quae videre hactenus nobis licuit omnia, praecipue vero in Aristotelis, Plinii, Aeliani, Oppiani, authorum rei rusticae, Alberti Magni, etc., de animalibus lucubrationes. Tuum erit, candide Lector, diligentissimum et laboriosissimum opus, quod non minori tempore quam quidam de elephantis fabulantur conceptum efformatumque nobis, divino auxilio nunc tandem in lucem aedimus, non modo boni consulere, sed etiam tantis conatibus (ut alterum quoque tomum citius et alacrius absolvamus) ex animo favere et bene precari, et Domino Deo bonorum omnium authori servatorique, qui tot tantasque res ad universi ornatum et varios hominum usus creavit, ac nobis ut ea contemplaremur vitam, valetudinem, otium et ingenium donavit, gratias agere maximas.
DE ASINO
Asinus Graecis ὄνος et κιλλός…
[…]
Asinus animal gerulum, plagarum et penuriae inter iumenta tolerantissimus, tardius reliquis armentis deficit, laboris et famis maxime patiens, corpore macilento et deformi. Frigoris impatiens est; quapropter Pontica et Scythica terra et finitimae asinis carent, ut etiam Celtica (Gallia supra Hispaniam sita) propter immodicum frigus. Parvi sunt in Illyria, Thracia et Epiro, cum caeteras quadrupedes Epirotica terra magnas ferat.
[…]
Tardus et piger incessu asinus, eoque verberibus promovendus, inter quae durissimus est. Rudissima et absona voce rudit […]. Ferulae asinis gratissimae sunt in pabulo, caeteris vero iumentis praesentaneo veneno; qua de causa id animal Libero patri assignatur, cui et ferula. Ocimum Venerem stimulat, ideo etiam equis asinisque admissurae tempore ingeritur. Spinis quoque adhuc teneris vescitur asinus, et fructibus arborum. Quin et eo rure (Columella teste) quod pascuo caret, contineri potest exiguo et qualicunque pabulo contentus.
[…]
Asinus ineptissimis est moribus et degenere animo, in primis mansuetus, ingenii placidi, stolidus, nec ulla utcunque magna et iniqua onera detrectat. Obviis in via cedere nescit. Vocem hominis consuetam intelligit et meminit iter quod aliquoties ingressus est. Maurusii asini primum ut se in viam dederunt, incredibiliter incitata celeritate iter conficiunt, ut evolare, non excurrere videantur. Deinde eos cito fessos de via, et pedes et spiritus deficiunt, ac pedum tarditate ad currendum constricti insistunt, et acerrimas profundunt lachrymas, non tantopere, meo iudicio, ob futuram mortem, quam ob pedum infirmitatem; quare ut captivi ad equos alligati trahuntur. Asino et tauro corvus adversatur, quippe qui advolans feriat et eorum oculos laceret. […] Sunt et lupi eis inimici, ut qui carne alantur, itaque ab illis circumveniuntur. Cum lupum asinus praesentem viderit, caput in latus vertit, ne aspiciat, et visu averso invaditur. Praeterea colotae hostis est: dormit enim colota in praesepibus, et narem subiens asini, ne comedat impedit.
[…]
Apud Cumanos mulier in adulterio deprehensa ducebatur in forum, ut illic lapidi insistens omnibus esset conspicua. Deinde impositam asino atque ita per totam civitatem cicumductam, reducebant ad lapidem, ut ibi rursus esset omnibus spetaculo. His actis habebatur infamis per omnem vitam, et ignominiae gratia ὀνοβάτις dicebatur, quod asinum equitasset. Lapis autem nefastus ac detestabilis habebatur in quo steterat mulier.
[...]
PROVERBIA
Asinus Aegyptius, pro eo qui derisui sit omnibus, quemque omnes insectentur, convellant, lacerent, Caelius Rhod. Asellam agas. Asinus alia portat, alia Lacon. Antronius asinus. Asinus inter apes, de iis qui in mala inciderunt, Erasmus et Suidas. Sus sui pulcher, asinus asino. Asinus avis, Eras. et Suid. Asinus auriculas movens, Erasmus et Suid. Ἠλίθιός τε γὰρ ὑπερφυῶς ἦν καὶ νωθής, ὄνῳ ἐμφερὴς μάλιστα καὶ οἷος τῷ τὸν χαλινὸν ἕλκοντι πιθέσθαι, συχνά οἱ σειομένων τῶν ὤτων: verba haec apud Varinum ex authore innominato citantur. Auriculis demissis, proverbium a iumentis ductum, cui adversari videtur illud, Auribus arrectis. Horatius Serm. 1. Demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, quum gravius dorso subiit onus. Nos etiam aures illum demittere dicimus, qui spe sua frustratur, er laßt die oren hangen. Asini aures, vide paulo inferius in Mida. Asinus balneatoris, in eos, qui ex suis laboribus ipsi nihil fructus capiunt: sic Germani, Ein karger reycher ists Salomons esel. Ab asinis ad boves transcendere, est ex humiliore conditione ad ditiorum partes transire, apud Plautum in Aul. ut supra recitavimus.