Johann Nicolaus Baumann

De tabaci virtutibus, usu et abusu

Print Edition: Claude Descoeudres (avec David Amherdt, Clemens Schlip et Kevin Bovier)

p. 4-6

Cogitanti autem mihi potissimum, quid in praesens tractandum huicque loco dignissimum, ad manum sumerem; inter alia omnia themata, utilissimum thema visum fuit tabacum, ad quod tractandum ansam praebuit ingens ille et assiduus huius fumi usus, imo abusus potius; de cuius nominibus, differentiis, loco natali, praeparatione, virtutibus, an et quibus insuper huius fumi per tubulum suctio conveniat, et in quibus morbis usui esse possit, verba faciemus.

Galenus, sacrae nostrae medicinae antistes, 2. M(ethodi) M(edendi) c(apitulo) 2, consulit materiam aliquam pertractaturis, ut prae caeteris definiant, quid sit, de qua verba instituenda. Huius filum hic ego quoque sequuturus, et de tabaco dissertaturus, tabaci definitionem et alia cognitu necessaria praemissurus sum.

Est itaque tabacum nihil aliud, nisi herba quaedam, primo ex India occidentali allata, variis liquoribus praeparata, et ab hominibus in usum vocata.

Nomina huic herbae varia variis ab authoribus fuere imposita, imo tot indita, quot fere authores et usus experti fuerint. Primum nomen erat «Petum», sive «Picielt», ab Indis Brasilianis, sicuti vult Christoph(orus) a Costa, inditum, indeque primo in Hispaniam, quibus «Tabaco» nomen placuit, unde postea in Galliam, et tandem in Germaniam translatum. Dicitur etiam «Herba sancta», vel «Sana sancta», propter divinas eius variis in morbis curandis virtutes; tales enim morbos curavit, et curasse creditur, quales nulla herba unquam curasse legitur. «Vulneraria Indica» nonnullis indigitabatur, quia vel Indi ipsa in curandis ulceribus et vulneribus utebantur; vel quia hodierna luce in illis curandis adhibetur. Indica vero dicta, quia ex India occidentali allata erat.

«Nicotianae» nomen ei quoque inditum, a primo eius in Gallia cultore Ioanne Nicotio Nemausensi, Francisci II. Galliarum regis consiliario, ac libellorum postmodum et postulationum supplicum in regia magistro, qui hanc plantam in suo horto, tum propter ornatum, tum etiam ob virtutes coluerat. «Reginae herba» etiam vocabatur, quod Galliarum reginam ab incurabilibus antiquis ulceribus liberaverat et persanaverat. Herbaristis, ut Dodonaeo, Camerario, Gesnero, Mathiolo et aliis, «Hyoscyamus» dicitur, et mea quidem sententia non male, addito tamen vocabulo «Peruviano». Nam revera ad nullam aliam speciem rectius referri poterit, quam ad hyoscyami species. Peruvianus autem dictus, quod ex insula Peru Dodonaeo fuerat transmissa haec planta. Qui plura desiderat nomina, leget Mathioli in Dioscor(idis) l(ibro) 4, c(ap). 64. Communiter Latine, Hispanice, Gallice, Anglice, Belgice, Germanice, «Tabacum, Tabaco, Tabac, Tobac/Taback» appellatur, adeo haec herba apud omnes nationes nota, ut ulteriori explicatione, quid et qualis sit, non indigeat.

[...]

p. 11-23

Vires huius herbae tales tantaeque sunt, ut varii authores totos libros de eius virtutibus conscripserint; imo a nonnullis, omnibus aliis herbis, suis facultatibus et virtutibus, longe anteponitur; hinc etiam aliis herba «Panacea» dicitur, ut Aegydio Everardo. Doctissimus Neander refert, succum huius herbae contra toxica, item contra elleborum; et tabacum ad sitim famemque sedandam valere. Praesentaneum quasi praeservativum a quibusdam contra pestem perhibetur. Cerebrum, ventriculum roborat; vires reficit; spiritus et sanguinem ab infectione pestilentiali tuetur, ob suavem et aromaticum halitum: «Ex fumo enim aromatiziditate quadam permixto, ac simul cum suavi illo vapore inspirato, spiritus animales et vitales naturae operationibus aptissimi regenerantur», inquit dictus Neander. Fumus tabaci calidus est et siccus tertio gradu, attenuandi, incidendi, exsiccandi, discutiendi virtute praeditus; ideoque fumus ore per tubulum exceptus, crassos, pituitosos, phlegmaticos humores incidit, attenuat, educit, consumit. Singulare remedium perhibetur asthmaticis, phthisicis, tussi antiquae, omnibus insuper morbis cerebri frigidis, catarrhosis, et aliis morbis, de quibus, et quibus morbis prosit, postea in fine addemus.

His omnibus breviter enarratis, ad propositam quaestionem progrediendum, quae talis est: An, et quibus, Tabaci fumi suctio per tubulum, conveniat, et quibus morbis usui esse possit?

Triplex erit huius quaestionis divisio. I. Cuiusnam sit temperiei tabaci fumus, an calidae, an vero frigidae? De sicca hic non est disputandum, utpote quae verissima est, et ab omnibus talis statuitur. Qui frigidum statuunt, haec proponuntur argumenta.

1. Quia sit hyoscyami species; hyoscyamos vero omnes frigidos esse, plane notum; id quod probatur ex omnibus authoribus, et ab effectibus, quos producit. Sic enim divinus dicit Galenus lib(ro) 8. de simpl(icium) medic(amentorum temperamentis ac) facult(atibus) de hyoscyamo et alterco: «Cui semen atrum est, insaniam ac soporem inducit, cui vero mediocriter flavum, propinquam ei obtinet facultatem. Utrique tamen fugiendi sunt, ut deleterii et inutiles. At cui semen et flos est candidus, sanitati idoneus existit, ex tertio quodammodo refrigerantium ordine.» Et haec Gal(enus). Cui argumento respondemus; hyoscyamos proprie dictos, quales sunt prima, secunda et tertia species Mathiol(i), virides et recentes has facultates summas refrigerandi obtinere; speciem autem hanc non summe frigidam, sed calidam esse, etiamsi gradus frigiditatis quoque obtineat. Pro secundo dicimus, etiamsi hoc in viridi et recenti herba locum habere possit, nequaquam tamen id in fumo, qui ore hauritur, verum esse. Herba namque ista vario modo praeparatur, exsiccatur, et calidis medicamentis coquitur, imbuitur, illinitur, ut ipsius qualitas nativa omnino immutata sit.

Nec hoc necessario verum est, omnes species necessario eiusdem esse temperiei cum genere; alias illecebrae species sedi maioris essent frigidae, cum tamen sint calidae in fine tertii gradus; vis enim huic speciei est, excalfacere, exulcerare, teste Mathiol(o) in Dioscor(idis) lib(ro) 4. c(ap.) 86. Illi vero maiori sedo vis inest refrigerandi et adstringendi, teste eodem Mathiol(o) in Diosc(oridis) lib(ro) 4. c(ap.) 84.

Obiiciunt 2 fumum istum haustum frigidos inducere affectus, nimirum apoplexiam, lethargum, catalepsin et alios frigidos morbos. Quod itidem verum est in frigidis naturis; sed fumus iste id non efficit per se, sed ex accidenti, humores cerebri crassos, frigidos, humidos, glutinosos, incidendo, colliquando, et ex inferioribus partibus attrahendo, quos humores frigidos fumus iste per se non producit, sed potius calidos. Imo experientia ipsa satis superque cum multorum aegrorum pernicie ac damno testatur, potius hunc fumum cephalgiam, phrenitidem, anginam, deliria, febres ardentes inducere, et quidem non per accidens, sed per se; quia fumus iste tabacalis transiens per poros et meatus cerebri, ad meninges perveniens, cerebrum et meninges calefacit, spiritus ibidem contentos et sanguinem accendit et inflammat, et hoc modo calidos morbos inducit.

Somnum inducere, tertio obiiciunt, qui somnus non a caliditate, sed a frigore fit, sicuti ex physicis constat; id quod etiam Capivac(cius) l(ibro) 1. pr(imo) c(apitulo) 17. probat, somnum fieri ab intemperie frigida, vel humida, vel frigida humida. Verum respondeo, et hoc argumentum verum esse, somnum ex nimio tabaci fumi haustu produci; sed id non fit ratione frigoris, sed ratione facultatis stupificae: somnus enim non solum fit a frigore, sed etiam a principum facultatum animalium functionum interceptione, quae interceptio hic fit a facultate illa stupifica, quae est in tabaco. Pro secundo respondemus, per fumum huius herbae diuturnum spiritus animales ita conturbari, languidos reddi, et consumi, ut exinde languidi facti in somnum incidant; vel dicere etiam possumus, fumum hunc humores inferiores ad caput attrahere, et sic cerebrum humectare. Ex hac ipsa responsione excipiunt, vim narcoticam ipsam, quam non a caliditate, sed frigiditate provenire asserunt. Verum, non sane hoc simpliciter verum est, neque in ipso opio; nam partes illae acres et amarae, non frigiditatem, sed caliditatem indicabunt, ut habet Ioannes Matthaeus in Centuria sua quaestion(um) Medicin(alium). Imo crocus ipse narcoticum medicamentum statuitur a Gal(eno) l(ibro) 2. de comp(ositione) medic(amentorum) sec(undum) loc(os), ubi crocum ait suo odore caput ferire, et mentem tentare oeucedani modo; quod tamen peucedanum Gal(eni) l(ibro) 8. (de) simpl(icium) medicamentor(um temperamentis ac) facult(atibus) excalfaciens est et digerens. Quid quaeso de vino dicendum, nonne et illud Narcoticum statuitur, sicuti id satis experientia comprobatum habetur; cum tamen Vinum ab omnibus statuatur calidum, praesertim Hispanicum?

Calidum vero tabacum esse, iam modo dicta et proposita satis approbant, imo et plura id comprobant. Primo ergo calidum esse tabacum, evincit ipsa cura et administratio herbae viridis, quae folia frigidis affectibus prosunt, uti cephalgiae, hemicraniae, odontalgiae, podagricis affectibus, apposita, teste Ioan(ne) Iacobo Weckero in suo Antidotar(io) special(i) lib(ro) 1., «de fol(iis) glutinant(ibus)».

Evincit id ipsum ipsius herbae praeparatio, quae apud Indos peragitur pipere longo, quod sane calidissimum est; praeparatur etiam aliis calidissimis aromatibus, praesertim in nostris regionibus (qualia sunt piper longum, zinziber, cariophylli, cubebae), in vino Malvatico vel vino adusto infusis, quemadmodum nostrates facere solent.

Ipsi affectus calidiores, cephalgia, hemicrania, phrenitis, delirium, inflammatio gulae, angina, sitis ingens, ardor linguae, huic adstipulantur, ita ut huic eventilationi diutius inhaerendum non sit, ad alteram quaestionem properando, quae talis est: An Tabaci fumi suctio hominibus sit concedenda?

Scio, multos, imo maximam huius amplissimi consessus partem, mirari, admirari, imo demirari, me hanc quaestionem tanquam inutilem et futilem tractare, esse plane inutile et futile. Scio, non solum totum fere consessum, verum etiam omnes plerosque homines tabaci fumum indignari, abominari, detestari, et ad orcum ablegandum profiteri; sed quam bene et quam recte, videbimus brevi.

Rationes, ob quas plebeii eum damnant, has dant. Inutile et absurdum, imo stultum et insani hominis esse, fumum ore haurire, et per nares effundere, quo idem efficitur, ac si quis fumum ex fornace vel ab igne inflaret. Iam vero toti terrarum orbi, imo ipsis animalibus brutis, planum non solum, sed et innatum esse, talem fumum aversari, eumque non solum oculis, cerebro, pulmonibus, sed et ipsi cordi adversari et nocere, et summe obesse, oculos nimirum feriendo, illis caliginem inducendo, spiritus visibiles interturbando, cerebro irritando, sua nimirum acrimonia, meninges vellicando, et ad sternutationem provocando, pulmonum spirationis organon intercipiendo, ad tussim irritando et provocando. Quis iam adeo dementis et amentis esset mentis, delicias suas in abominando nigro fumo quaeritare, cui tot nocumenta insunt?

Addunt his, fumum hunc faciei colorem vividum et floridum, in viridem, decolorem, fuscum, et subnigrum commutare, imo sceleti figuram illis inducere; id quod hodierni fumi-cultores suis exemplis satis comprobant.

Obiiciunt tertio fumum ipsum, quid deliciarum, quid voluptatis, quid virtutis in tali tantoque execrando huius fumi foetore expectandum esset, qui tali tantoque foetore praeditus est, ut viros adstantes in animi deliquia; mulieres vero non solum in deliquia, sed uteri suffocationes iniiciat; imo huius fumi tantus ab illis putatur foetor, ut libentius nares foetidissimo et inhumano, quam tabaci odore replere vellent.

Inferunt, sues huius herbae foliorum et caulium comestione inebriari, stupefieri, imo etiam mori.

Fumum hunc diabolicum (ut nominant eum) mentis stupiditatem et fatuitatem introducere, non multis argumentis comprobandum censent; quia fumus iste spiritus animales interturbat: quod probatur ex vertigine, quia fumus in cerebri ventriculis contentus, necessario etiam spiritus animales secum in gyrum agit, et rapit, et per nervos opticos oculis gyratos spiritus communicat.

Opponunt praeterea, memoriam et ingenii acumen exinde debilitari et labefactari: quia ingenii acumen spiritus pellucidos, claros, et ab omnibus inquinamentis puros ac perspicuos exigit; fumum vero hunc eosdem spiritus crassiores, turbidos, nigriores reddere et inquinare.

Obiiciunt insuper, fumum hunc non solum spiritus, sed etiam totum cerebrum denigrare; id quod probare conantur ex fumo, qui fornacibus et camino adhaerens, suo lentore, crassitie, et visciditate caminum crusta quasi inducit et contignat. Probant idem argumentum authoritate clarissimi anatomici Pavii, qui in sua Osteologia comprobat, a se observatum in sectione quadam anatomica, Lugduni Batavorum habita, in quodam malefico, cuius denigratum erat cerebrum inventum, quam denigrationem huic Tabaci fumo assignat.

Ad experientiam ultimo confugiunt, variaque exempla proponunt morborum et symptomatum, quae exinde causarum originem duxerunt; qualia sunt, cephalalgia, lethargus, catalepsis, apoplexia, phrenitis, uteri strangulatio, angina, et alia plurima symptomata. Horum symptomatum confirmationis ergo proponam exemplum illustre, quod in quodam primario medico doctore, cuius nomen honoris ergo reticendum, contigit. Is cum singulis diebus copiosissimo tabaci fumo delectaretur, ita ut fistula semper impleta studiis suis adesse deberet, is immodico, diuturno et intempestivo huius tabaci usu, poculis vini tum Rhenani, tum ardentioris aq(uae) vitae, interpositis, et bibitis super suctum fumum, eo valetudinem redegit, ut tandem ex improviso lethargicus, mox aliquibus diebus interiectis catalepticus, et tandem apoplecticus obierit. Quod exemplum hic appositum volui, ut videant tabacarii, quantum immodicus et intempestivus eius usus, praesertim liquoribus calidioribus interpositis et superbibitis, obesse possit. Aliorum gravissimorum symptomatum exempla plura referre possem, quae tamen brevitatis studio libens lubensque omitto, me ad horum argumentorum refutationem conferens.

Ad primum itaque argumentum, nimirum fumum haurire horrendum esse, respondemus: verum quidem esse, ridiculum videri, fumum, qui ex lignis et igne exhalat, imo quam maxime stultum, talem haurire; ast fumum ex herba aliqua parata non modo non stultum, verum quam maxime sanum, id quod probari poterit ex fumo capitali, thure, mastiche, benzoino, maiorana et aliis medicamentis confecto.

Quod vero oculis nocere obiicitur, non concedimus; ob aromaticam enim vim et siccandi virtutem potius exsiccat et oculos clarefacit, lacrymas illorum depellit; vim enim habet aromaticam, incidendi, attenuandi, et exsiccandi, propter quam maxime oculis prodesse poterit; inflammatis tamen oculis interdictum volumus.

Neque cerebro nocet, sicuti volunt, sed maximopere pituitosis, catarrhosis prodest humoribus; sua namque vi aromatica calida, crassos, pituitosos, glutinosos, viscidos humores incidit, attenuat; incisos, attenuatos educit; tenues vero frigidos humores exsiccat, et ad effluxum promovet. Neque vis tanta stupefaciendi et calefaciendi inest, sicuti obiicitur, quia vis illa stupifica peti aromatibus contemperatur, et vis calida, frigiditate herbae contemperatur, ita tamen, ut potius ad calidam inclinet. Nec pulmonibus simpliciter nocet, nisi immodice sumptus et in corpus haustus fumus, praesertim si non recte sit praeparatum tabacum. Scio quasdam esse species tabaci, quae pulmones petant; sed eas species reiicimus, tanquam acrioris, crassioris et terrestrioris substantiae. Quid si ex herba peti et ex ungula caballina petum praepararetur ad asthma et pulmones obstructos? Id quod memini factitatum fuisse in Belgio, et quidem prospero et felici cum successu; cui etiam ratio adstipulari videtur, si fumus iste per asperam arteriam sorptus pulmones intret, illam viscidam, crassam materiam incidit, extenuat, consumit, et sic leves arterias obstructas ab obstructione liberat; illis tamen, qui peripneumonia et phthoë laborant, et qui catarrhosi sunt ex acri et calida tenui materia, ob acrimoniam et motum, quae pituitam et tenues acriores humores promovebunt et augebunt, summe vitandus erit hic fumus.

Secundum argumentum verum concedimus in illis celeberrimis tabaco-sugarum capitaneis, qui totos dies noctesque totas tubulos ori admotos fixosque firmiter tenent, quique in hoc fumo hauriendo voluptates, delicias, et quasi summum bonum constituunt; his, inquam, talis foedus color pro dote relinquitur; in illis vero, qui modice, et, si necessitas efflagitaverit, una atque altera fistula contenti sunt, neutiquam unquam verum observavimus. Imo testis esse possum, studiosum quendam optime mihi notum, 144. fistulas tabaci uno die, interpositis tamen cerevisiae poculis, absque nocumento hausisse, cuius facies adeo florida et rosea est, ut in tabacario merito admiranda sit.

Fumum hunc quasi diabolorum incendium quibusdam rusticis videri, qui tales homines fumo-suctores magica arte imbutos esse, quod ignem ore haurirent, hancque suctionem a diabolo provenire, putant. Non inficias imus, neque ullas delicias in evanido hoc fumo inveniendas credimus, cum illae deliciae aut in sapore, aut in odore quaerendae, qui sapores et odores in quibusdam tabacis non sunt; optimus tamen eis conciliari potest, si addatur aliquid moschi, vel de pomo ambrae, vel de oleo anisi, quod saepius factitatum vidi, fragrantissimum, suavissimum et gratiosissimum inde saporem et odorem illis conciliari posse. Quod vero tales rustici, homines magica arte imbutos, credant, facit raritas visionis, quod illis nunquam tales tabaco-sugas videre licuerat; nec a diabolo provenit, cum potius humanum, et hominum sit inventum.

Deliquium animi, mulieribus suffocationem uteri, vel uteri strangulationem procurare, libenter damus in insuetis; assuetis autem ne hilo quidem nocet, sicuti plus mille in mulieribus observavi; imo ipsas, tum virgines, tum mulieres, absque nocumento fumum hunc sugere vidi; quasdam tamen mulieres eum odorem tolerare non posse concedimus; sicuti etiam nonnullis mulieribus odor suavis pomi ambrae, vel alterius fragrantissimi medicamenti, omnino inimicus et hostis infensissimus, ita ut ipsius modico odore, alias fragrantissimo, in uteri suffocationem incidant. Christophorus a Costa scribit, «folia probe calefacta, et umbilico, uterique regioni imposita, praesens afferre mulieribus remedium in suffocationibus uteri»; quod si (ut fit interdum) animi deliquium subsequatur, et fumus illorum foliorum naribus obiiceretur, illico liberari mulierem ait: quod remedium Indicis mulieribus adeo familiare et vulgare est, ut ea de caussa tabaci folia diligenter asservent et magnifaciant, quod saepissime illae Indicae mulieres uteri affectibus molestentur et crucientur, praesertim vero illae mulieres animi etiam deliquio sunt obnoxiae, quibus deliquiis quoque summo et praesentaneo est auxilio, sicuti extat in manuscripto quodam exemplari, ex Pharmacopaea aulae Stutgardianae transscripto.

Quod suibus noceat, non inficias imus; sed tabacum praeparatum non est causa, ast herbae virescentes et caules, quibus caulibus aliqua vis maligna inest. Quid si reiicerem, quaedam venena animalibus esse alimenta, hominibus vero venena; idem etiam de tabaco statuendum foret, hominibus nihil, suibus summe nocere. Qui velit experiri, sumat canem, inflet illi tabaci fumum, tunc videbit quidem canem quasi inebriatum, sed egregie tum per superiora, tum per inferiora purgatum, et a morbo, si quo laboret, curatum fore, quod nos vidisse testamur.

Vertiginem tabacum inducere, falsum, imo falsissimum est in assuetis; in insuetis, et si plurimum tabaci hauriatur, vertigo quidem apparet, non diu durans; in momento enim sistitur, si parumper quietus fuerit, praesertim si superbibatur cerevisia, et facies aqua frigida lavetur. Fatuitas ab huius fumi usu modico causari non poterit, siquidem fumus iste calidus existat, sicuti modo superius demonstratum; fatuitas vero affectio frigida sicca sit, et non nisi a frigida causa, rarissime a calida sicca intemperie introducatur; prius enim phrenitis induceretur, quam fatuitas, teste Mercurial(i) l(ibro) 1. pr(imo) cap(itulo) 14.

Nec memoriae officit, neque ingenii acumen debilitat, verum memoriam summe adiuvat, et «ad eius stabilimentum egregie facit fumus naribus exceptus; peculiari enim ratione dicatus est cerebro, facileque in eius sinus subvehitur, ac id ab omni inquinamento eluet (est enim cerebrum pituitae metropolis, ut docet Hipp(ocrates) lib(ro) de glandulis),» inquit doctiss(imus) Neander. Neque ingenii acumen debilitat, siquidem spiritus purgat, exagitat, acuit, et agiliores reddit.

Ad celeberrimi Pavii exemplum respondemus, nugas esse, hunc fumum nigredinis causam dedisse, verum furem summe melancholicum fuisse potius statuimus, vel etiam alia medicamenta oleosa admiscuisse, sicuti facit nux moschata, rorismarinum, anisum, et alia, quae adeo calida, ut sua caliditate, visciditate et fumi crassitie cerebrum inflammare, idque nigrum reddere et sanguinem crassum nigriorem educere possint, sicuti in me ipso expertus sum, horum virtutes et facultates sciscitans; idque felicius multo et promptius efficere potest talis fumus ex his dictis admixtis, si diutius obstructis naribus in capite detineretur et continuaretur. Hoc exemplum similiter exemplis refuto, me plurimos, et non solum me, sed alios clarissimos professores et anatomicos, sectos vidisse, et observasse studio, praesertim in Anglicis militibus et aliis celeberrimis tabaco-φίλοις, quorum secta cerebra adeo alba et pura erant inventa, ut aliorum cerebra albedine superarent.

Quid de Indis foret dicendum, quorum cerebra non nigra, sed albissima sunt, qui Indi nihil aliud faciunt, quam per totum diem continuoque fumum istum sugere? Sane si tabaci fumus cerebrum denigraret, certe in his Indis cerebra omnia nigra invenirentur; cui tamen ipsa experientia Indorum refragatur. Quid si nunc contrarium afferrem, senes et alios melancholicos mucum totum nigrum excernere, qui per vitam tabacum non perferre, multo minus gustare potuerunt, neque possunt; id quod ante menses tres in sexagenario vidi: an his etiam nigredinis causam tabaco assignabimus? Sane male. Hoc autem dictum, non meum solum inventum, verum etiam aliorum clarissimorum virorum putatote, qui idem mecum censuerunt.

Ad experientiam si confugerimus, quot quaeso morbi sese offerent, in quibus sine noxa tuto adhibitum fuit, et adhuc hodie sine noxa adhibetur? quot quaeso sese offerent exempla eorum, quibus profuerit, et quibus adhuc cum fructu in usu est? quales sunt catarrhosi, cephalalgici, melancholici, odontalgici, asthmatici, alvo duriore pressi, morbo Gallico laborantes, peste correpti, et alii plures morbi; commemoratorum vero morborum fumus per se non causa neque origo est, sed saltem per accidens, immodice nimirum assumptus, praesertim in aetatibus et temperamentis non convenientibus; si etiam vel nimium vini, vel aquae vitae superbiberint, ita ut non usui, sed abusui causa horum morborum et symptomatum sit adscribenda. Ad propositum exemplum respondemus, medicum illum tabaci usum immodice, promiscue et indifferenter omnibus horis, matutinis, meridianis, vespertinis et nocturnis temporibus adhibuisse, eumque fuisse vini cupidissimum, sicut etiam vini ardentioris amantissimum, ita ut horum calidissimorum vinorum haustum tabaci suctionibus interposuerit; in immodico igitur abusu causa investigenda erit, non vero in modico usu constituenda.

[...]

p. 30-31

Ex hac herba sancta, varia etiam componuntur alia medicamenta, utpote aq(ua) destillata, vel Unguentum, vel Oleum, vel Balsamum, salia Chymica; quorum medicamentorum vires ac facultates eadem et plura etiam curant morborum genera; quorum medicamentorum compositionem hic apponere nimis longum foret. Qui itaque vellet dicta medicamenta praeparare, consulat doctissimi Neandri Tabacologiam, ubi innumeras videbit remediorum formulas, in omnibus fere humani corporis affectibus adhibendas. Ne igitur longior sim in omnibus morbis recensendis et enarrandis, vela mihi contrahenda video: quae tamen omnia, inprimis de tabaci fumo hauriendo dicta, non dicta volumus eis «qui quotidiano et continuo eius usu vel potius abusu, semet-ipsos et bonas horas in tabaci suctionibus perdentes et ex cerebro suo mentis nobilissima sede, omnisque eruditionis ac scientiae ταμείῳ caminum simul et cloacam efficientes, utile alioquin medicamentum profanant, meri ciniflones», ut inquit dictus Neander.

Audivistis nunc, auditores omnium ordinum magnifici, nobilissimi, amplissimi, reverendi, consultissimi, experientissimi, doctissimi viri, vosque, qui adestis, studiosi et spectatores praestantissimi, humanissimi, quid de tabaco sentiendum, et quomodo et quousque concedendum; percepistis, eius moderatum usum prodesse, abusum vero non solum obesse, verum etiam gravissimos et incurabiles morbos inducere; intellexistis, ex remedio alioquin ab omnibus fere hominibus indignato et detestato, praestantissima, iucundissima et certissima ad omnium morborum genera curanda, optima praeparari medicamenta; quae omnia a mea mei ingenii tenuitate et sobrietate dicta et scripta, ut aequi bonique consulantur, etiam atque etiam oro et obsecro. Dixi.