[Oporini epistola de Paracelso]
Edition (Latein)
Edition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Porro quod ad Theophrastum Paracelsum attinet, qui iam pridem obiit, non libenter eius manibus obloquor. Virum tamen talem expertus sum, ut cum tali homine ita nunquam familiariter vivere, ut cum ipso vixi, non facile cupiam. Adeo, praeter mirabilem faciendi medicinam in omni morborum genere promptitudinem et facilitatem, nullam in eo neque pietatem neque eruditionem animadvertere potui; et mirari non raro soleo, quod tam multa iam proferri video, quae ab ipso scripta et posteritati ab eo relicta affirmant; quorum ego ne somnium quidem unquam illi obiectum puto. Adeo erat totis diebus ac noctibus, dum ego ipsi familiariter per biennium fere convixi, ebrietati et crapulae deditus, ut vix unam aut alteram horam sobrium eum reperire licuerit, maxime postquam Basilea discedens; in Alsatia inter nobiles rusticos, tanquam alter Aesculapius, omnibus admirationi fuit; atque interea tum, cum omnium maxime esset ebrius, reversus domum dictare mihi aliquod philosophiae solebat, ea vero quae dictabat ita sibi pulchre coherere videbantur, ut a maxime sobrio melius fieri potuisse non viderentur. Ego deinde istis in Latinam linguam vertendis, ut poteram, vacabam, et sunt eismodi libelli, partim a me, partim ab aliis Latine conversi, postea editi.
Noctu, toto quo ipsi convixi tempore, nunquam sese exuit, idque ebrietati asscribebam; plerumque enim non nisi ebrius ad extremam noctem domum ibat cubitum; atque ita, ut erat indutus, adiuncto sibi gladio suo (quem carnificis cuiusdam fuisse iactitabat) in stratum se coniiciebat; ac saepe media nocte surgens, per cubiculum nudo gladio ita insaniebat, ut crebris ictibus et pavimentum et parietes impetebat, ut ego non semel mihi caput iri amputatum, metuerem. Dies aliquot requirere possem, si eorum omnium, quae me apud ipsum esse passum scio, facere mentionem deberem.
Semper habebat officinam suam carbonariam paratam perpetuis ignibus nunc alcoli aliquod, nunc sublimati oleum, nunc Martis crocum aut Occodediarum mirabile et nescio quae brodia coquendo. Mihi semel coctione sua ferme spiritum vitalem oppressit; dum spiritus in alembico suo ascendentes contemplari iusso, et naso propius admoto, remoto paululum vitro, quod alembico subiectum erat; virulentos illos vapores mihi os et nares occupare curavit, et tantum non suffocare me conatus fuit, adeo ut in ectasin delapsus, frigidae aquae non mediocris superfusione restitui opus habuerim.
Interim se vaticinari quaedam simulabat et arcanorum quorundam cognitionem prae se ferebat, ut clam aliquid, de quo ipsum metuerem, non facile aggredi ausus fuissem unquam. Mulierum nullam curam habuit, ut cum nulla unquam ipsi rem fuisse credam. Initio abstemius fuit, usque ad aetatis annum forte 25, deinde ita vinum bibere didicit, ut totam mensam rusticis plenam propinando provocare et superare bibendo ausus fuerit, digito tantum gulae immisso, crapula sese liberans, et rursum tanquam ne guttam quidem unquam hausisset potionibus indulgens.
Pecuniae erat prodigus profusor ac saepe ita destitutus, ut ne obulum quidem ei superesse scirem. Crastino statim rursum crumenam se habere bene instructam ostentabat, ut non raro admiratus fuerim, unde ea ei fuisset suppeditata. Singulis fere mensibus sibi novam vestem fieri curabat, et priorem cuivis obvio donabat, sed ita conspurcatam, ut ego mihi nunquam dari petierim, neque ultro oblatam recepturus, ut gestarem, fuerim.
In curandis ulceribus etiam deploratissimis miranda edidit, nulla ratione victus praescripta aut observata, sed cum patientibus suis dies ac noctes potando; ita eos pleno (ut solebat dicere) ventre tamen curabat. Praecipitati pulvere, Theriaca aut Mithridatico, aut Cerasorum aut Botrorum succo, in pillulas redacto, in omni morborum genere purgando utebatur. Laudano suo (ita vocabat pillulas instar murium stercoris, quas impari semper numero, in extrema tantum morborum difficultate tanquam sacram medicinam adhibebat) ita gloriabatur, ut non dubitaret affirmare eius solius usu e mortuis vivos reddere posse; idque aliquoties, dum apud eum fui, reipsa declaravit.
Orare nunquam audivi neque vidi, neque curabat etiam Ecclesiastica sacra, sed doctrina Evangelica, quae tum apud nos excoli incipiebat, et a nostris concionatoribus serio urgebatur, non multum curata; se etiam aliquando Lutherum et papam non minus quam nunc Galenum et Hippocratem redacturum in ordinem, minabatur. Neque enim eorum, qui hactenus in scripturam sacram scripsissent, sive veteres sive recentiores, quemque scripturae nucleum recte eruisse, sed circa corticem et quasi membranam tantum haerere. Et nescio quae alia nugabatur, quorum meminisse piget. Haec tantum obiter, qualia in pennam inciderunt ad te scribere licuit, ut aliquod scriberem.