Epistula ad Osvaldum Myconium
Edition (Latein)
Edition: Davis Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip
Ad magistrum Osvaldum Myconium apud Lucernanos moderatorem optimum.
Salve. Tuam lepidius mentem depictam sane accepi, sed tuam erga nos confidentiam satis suspectam haberem, nisi te indubitato comem atque urbanum scirem. Quid enim vere amicitiae magis congenium magisque connaturale, quam duorum unius boni electio? Bene ergo perbelleque amicos censebis et quidem legitimos, quos una destinatio conciliat unusque scopus seu conus exquirit, nec de cetero ad fautorem, verum veridius ad amicum tuum scribes. Sic enim rite colligimus, si mentem nostram inspicimus nec te moveat, quia me frontosiorem neque protervum intelligis, quia praeter omnem speciem assentantis animus sic ad te affectus suggerit, ne dicam revera compellit. Ex his ergo persuasum habeas, quod hoc in poenoso tempore non recte me affecisses, si aliunde quam fecisti tua dumtaxat virtute oblectasses. Proinde Cyrillum ad te mitto quem utere ut tuum. Iosephum autem quia non a me comparandum opus est, vix vel etiam temerario ausu, sub tutela mea habeo, tum quod apud nostros grave emolumentum nihili penditur, tum quod nedum pro tam pio opere furem apud omnes praefectos me accusarent.
Montis angelorum
Ad nonas martias
Frater Barnabas
Tuus amicissimus amicorum.