Philargyrus sive ingenium avaritiae

Edition (Latein)

Prologus

Poeta Plautus Euclionis Aululam

Lepore pertractavit admirabili

Facetiis Theatri plausum captitans,

Prodensque ficto hoc decenter nomine

Iniqua quam sit mens avari et turbida.

Haec nostra non Theatris, sed tricliniis

Conscripta sunt, queis apparatus scenicus

Non convenit, nec dramatis prolixitas;

Philargyri qui mores, quae malignitas

Ostenditur, qui Pluton instar numinis

Domi veretur, ac honorat, et colit,

Hinc ipse non minus quam servus esurit,

Ne quod suae fiat rei dispendium,

In debitorem durus, Mercenario,

Quod ipse debet, aegre dat. Sed haec magis

Dum res agetur cognoscetis, advenit

En Plutus, aures commodate paululum.

 

Actus V, Scena III (Sophronius, Philargyrus)

Soph.: Revertor, et si vis peracta est res. Phil.: Volo.

Uterque dictis acquiescit. Phil.: Gaudeo.

Soph.: Tu debitum remittes atque pallium.

Sed alteri quod debes iam dabis. Phil.: Dabo.

Soph.: Sic ergo iam transacta res est. Phil.: Gaudeo.

Soph.: Sed venter inquietus est. Phil.: En heic habes

Marsupium, fac sumptus liberaliter,

Ut res, locus, tempus, diesve postulat,

Pauperculam iuvato, si fit obviam,

Et caeteris quod est promissum reddito,

Tantum cave ne iure dicar sordidus,

Avarus, aut illiberalis amplius,

Aures enim sic vellicasti iam mihi,

Hoc crimen in me ut post haerere non velim.

Soph.: Hem nunc sapis, talem tibi mentem gratulor.

Et hanc tibi Deorum servet optimus.

Quam mira res, quae digna vix sit creditu,

Quod factus est φιλάνθρωπος φιλάργυρος.

Ne mortis istud forte sit praesagium,

Nam fata si quos urgent immutarier

Mentem ferunt, ut ex avaris maxime

Fiant benigni, et laeti valde ex tetricis,

Sed quid mea? forum petendum, Plaudite.

FINIS