De Helvetiae origine (de Zwinglii cadavere)
Edition (Latein)
Edition: David Amherdt, Clemens Schlip, Kevin Bovier
Crastino vero die Zwinglii cadaver inquirentes illud repererunt, manibus transversis in pectore positis. Quod cum invenissent magnis contumeliis affectum incendio adiudicarunt. Tum praecones Tugium et Bar usque miserunt, qui omnes eos advocabant, qui archihaereticum, Helvetiae (sic enim ipsi vocabant) subversorem comburi cuperent. Tandem in quatuor partes dissectum combusserunt et cadaver quidem cum ossibus in cineres resolutum est; cor vero in cineribus illaesum repertum.
Fuit et eo bello proelium illud, quod tamen commemorare non operae pretium videtur, cum hinc quivis enormem illam impietatem aestimare facile possit. Quid enim dici potest crudelius et ab omni humanitate magis alienum, quam eos convitiis lacessere qui Dei Verbum quaerunt et sitiunt, eos persequi qui veram pietatem promovent, eos trucidare qui patriae statum incolumem volunt. O insignem malitiam, o contumacem pugandi rabiem! Quae, obsecro, gens vobis crudelitate comparada erit, quae natio talibus de causis tanta novit bella intestina? Non vos maiorum preces, opera et studia, beneficia divina, plagae Italicae, pietatis studium, foederum respectus, concordiae cupido, charitatis ardor, tot simul pericula passa, externorum gaudia moverunt, ut odio seposito verbis magis et conditionibus invicem datis et acceptis haec sedaretis? Unde, quaeso, haec dira vesania vestros occupavit animos, qui optimorum filii, clementissimorum alumni et discipuli estis? Haecne Deum tolleraturum putatis? Minime imo cito puniet rebelles istos verbi sui persecutores.
Sunt autem nunc multi qui veram religionem humano successu aestimantes stultissima obiiciunt, existimantes nostram religionem et vanam et falsam esse, eo quod minus foelix nostri propositi successus fuerit. Errant vero in hoc gravissime; si enim tam ethnica quam canonica scripta perscrutemur, inveniemus praestantissimos quosque infoelicem mortis mansisse finem. Socrates enim in carcere cicutam bibit. Diogenes crudum comedens polypedem interiit. Aeschylo scribenti incidit testudo. Sophocles acino uvae praefocatus vita excedit. Canes Thracii bonum discerpere Euripidem. Divinus Homerus fame confectus est. Sed et gentilia omittam: Isaias serra dissectus periit. Ieremias lapidibus obrutus est, Zacharias in templo caesus. Iohannes in carcere decolatus. Imo ipse mundi salvator, Dominus noster Iesus Christus cruci affixus turpissima morte carnem exuit.