Dictionarium Latinogermanicum

Edition (Latein)

Praefatio Iacobi Bedrotti [fol. ii vo]

Studiosis literarum adolescentibus per Germaniam Iacobus Bedrotus S. D.

Si Iulio Polluci certa indubie ratio constitit, ut Dictionarium suum non una epistola, sed denis (in tot enim libris digessit) Commodo Caesari nuncuparet, multo iustius ego Lexicon istud dedicare vobis adolescentes optimi, adeoque gratulari possum, quorum scilicet studiis, quod ad voces latinas proprie vernacula exprimendas attinet, pulchre hac opera consultum est. Patrum memoria in scholis terebantur Dictionaria et re et nomine barbara, quod quidem seculo adeo barbaro, et quo nihil recte ac suo ordine docebatur, factum esse nemo mirabitur. At nunc quum nullum non doctrinae genus suos habeat vindices, et divina quadam ἀποκαταστάσει non disciplinae modo omnes, sed et linguae in suum locum restituantur, mirari mihi subit e Germanis neminem extitisse, qui rei adeo utili manus admoveret. Quam vero luculenta studiosorum fraude neglectum id hactenus sit, nihil hic attinet referre. Accidisse ego sane idem hac in re existimo, quod usuvenire solet fere, ut dum pessima ita in ordinem redigimus, ut obsolescant, serius quam conveniebat in istorum locum meliora substituamus; utcunque interea sint, qui quibus rationibus in publicum succurri possit, apud se consilia agitent. Verum dum alius alium expectat, frustra expectamus omnes. Atque hoc magis laudandus est Petrus Dasypodius noster, vir et multae lectionis et iudicio exacto, atque adeo natus ad pubem literariam recte instituendam, qui cum improbe ab amicis urgeretur, ut non tantum suae scholae, cui magna cum laude praeest, sed et caeteris consuleret, id laboris tandem suscepit, ac susceptum summa fide ac diligentia absolvit. Vestrum itaque erit optimi adolescentes vestram erga bene merentes gratitudinem declarare. Istuc vero fiet, si annis his melioribus, et omni cura liberis, indefesse excolere ingenia pergatis. Ita enim et rationibus vestris optime consuletis, et eruditos, ut quotidie in usum vestrum id genus elucubrationes edant, invitabitis, Valete.

 

Praefatio Petri Dasypodii [fol. iii ro-vo]

Petrus Dasypodius aequo lectori s.

Anno superiore, si meministi, lector optime, Dictionarium hoc Latinogermanicum a me, quantum in re subita homo plurimum alioquin occupatus praestare potuit, diligenter quidem ex primae notae scriptoribus latinae linguae collectum, haud dum tamen ad unguem severum, quod aiunt, examinatum praecipitata opera divulgavit Typographus, suum in eo potius quam meum consilium secutus, quandoquidem ego neutiquam maturuisse satis opus, nec illi manum accessisse supremam subinde conquerebar. Caeterum quibus uterque caussis adductus ego primus ut hoc seculo vere, si literarum interpolata studia respicias, aureo librum huiusmodi scribendum susceperim, ille ut rudem et impolitum adhuc in vulgus protinus aediderit, hic multis commemorare rursus non duxi magnopere necessarium, cum istud in priore partim aeditione fecisse me putem, partim cordatus quisque secum ipse perpendere queat. Illud tamen in praesentia monuisse fortasse profuerit, eundem librum longe maiore, quod utrunque nostrum attinet, cura firmatum nunc denuo prodire. Nam simul atque futurum intellexeram sub praelum ut revocaretur exemplar, coepi mox et ipse non tumultuanter, ut antea, sed accuratius paulo totum opus a capite ad calcem usque relegere, pauca quaedam inducens interim, nonnulla etiam mutans, plurima vero adiiciens, quorum de numero sunt praecipue locorum et amnium in Germania, praeterea mensurarum, ponderum, numismatum, rerumque aliarum vocabula tituli seu generis eiusdem, crassius, hoc est proprie magis enarrata, et seorsum denique iuxta literarum seriem posita, quo facilius in promptu citra quaerendi taedium haberent, si qui forte requirerent. Accessit et hoc, velut alterum opus, quod viri doctissimi Ludovici Vivis consilium secuti dictiones etiam vulgares ac patrias vice versa latinis postea praeponendas curavimus, non sine iudicio et industria singulari, ut quicquid tandem incideret, non diu subsistere cogeretur aut dubitare studiosus, sed alterutra statim lingua facile, quod opus scitu fuerat, invenire posset. Porro minus gravatim tantum laboris exhausimus posteaquam nostram operam studia iuventutis promovere nonnihil, nec improbari hominibus etiam doctis certo sit exploratum. Tu quicquid est boni consule lector, ac vale εὐτυχῶς. Argentorati sexto Calendas Martii. Anno M.D.XXXVI.

 

Poema Petri Dasypodii [fol. iii vo]

Ad pubem Germanicam

            Petrus Dasypodius

Huc huc qui cupis eruditionem

Castis iungere moribus, puelle,

Et statim bene nosse, quod necesse est,

Quid vox significet latina quaeque,

En certo explicat hic liber. Proinde

Castis iungere moribus puelle

Huc huc qui cupis eruditionem.

 

Poema Ioannis Hospiniani Steinani [fol. [iv] ro]

Ioannis Hospiniani Steinani adolescentis in

Petri Dasypodii Dictionarium carmen.

En studiis recte cupiens Germanica pubes

Consuluisse tuis munere rursus adest,

Munere quod tibi non Calabris advexit ab oris,                  

Quale nec hospitibus fert Polyphemus atrox.     

Quin aequum, aut maius potius, pretiosius atque

Ceperit Eurystheus quam Amphitryoniade,

Stelligerum scapulis dum nixus Atlantis olympum,

Hesperidum ex hortis aurea mala petit.

Tale Dasypodius dico tibi munus ab ipso     

Aonidum luco protulit euge sacro.

Et quod praeteriit primo brevitate coactus

Temporis, huic solide est addita summa manus.

Auctum, illustratum, miroque labore volutum

Hinc atque hinc, donec nobile prodit opus.

Hinc tibi quam belle cupiat pius ille Magister

Perspicue haud leva praedita mente vides.                 

Vos igitur iuvenes simul accurratis adulti

Hoc opus accitum, turba et epheba simul.

Quicquid et offendes, cuius tibi proderit usus

Haec, ad quam fugias ancora sacra tibi.