Joachimi Vadiani Vita per Ioannem Kesslerum conscripta

Edition (Latein)

Edition: David Amherdt/Kevin Bovier/Clemens Schlip


[...]

Postremo cum iam aderat, ut Domino instituto sapientissimi viri caput curis ac laboribus defatigatum ad quietem sempiternam et immortalitatem esset transferendum, et iam aegrotare cepisset sentireque lento morbo magis atque magis consumi, vocatis in aedes suas V kal. febr. reipublicae proceribus, Ambrosio Schlumpfio consule, Iacobo Martio et Iosepho Fridericho proconsulibus, Laurentio Zollikoffero genero suo et civitatis scriba Thoma Fechtero, caeterum ecclesiae pastoribus et ministris Ioanne Valentino Fortmullero, Antonio Zilio et me meoque filio Iosueo, posteaquam autem a principio praesenti animo magno spiritu rationem fidei sua in Christum Iesum qui factus fuit nobis sapientia a Deo, iustitiaque et sanctificatio et redemptio diserta confessione declarasset, pastorum vigilantiae summa diligentia commendavit ecclesiam. Deinde conversus ad viros consulares similiter inhortatur ut rempublicam Sangallensium habeant commendatissimam et operam suam in eius administratione aequi bonique faciant. Libellum tandem, qui catalogus erat librorum suorum omnium, tradidit consuli. «En», inquit, «optimi viri, thesaurum meum, libros in omni literarum genere praestantissimos, quorum iam omnium rempublicam Sangallensem haeredem scribo, hac lege tamen obsecro et obtestor, ut senatus eorundem in publicam civium utilitatem selecto loco simul omnium conservandorum curam suscipiat.»

Resignatis igitur et legatis quae prudenter instituerat, tandem a curis liber, totus ad pias meditationes et Scripturarum consolationes omnium convertit. Hic porro alia recensere non possum, quam quae ad postulationem clarissimi viri Hainrichi Bullingeri de Vadiani morte recens defuncti in magno luctu perscripseram. Ego pro mutua nostra amicitia saepe mea sponte, saepe vocatus optimum patrem adii, quod noveram praesentiam illi meam non ingratam esse, non quod ille aliqua mea consolatione indiguerit, sed quod pro sua pietate suaviter mecum commentaretur; ipse vero eruditissimas eius orationes audirem et in illius doctrina et humanitate quiescerem quamdiu per fata liceret. Si quis interea locus Scripturae inciderat plenus consolatione, mox coniunctis manibus et oculis in coelum sublatis gratias egit Deo patri pro sua in nos beneficentia in Christo exhibita et male illum habebat, quod non eiusmodi sententias Scripturarum omnes memoria retinuisset. Inter caetera praelegi sibi cupiebat capita orationis quam sub coenam Christus habuit aditurus mortem, praeterea capita quaedam epistolae ad Hebraeos. Quod cum faceremus, dii boni!, quanta gravitate, eruditione disseruit de sempiterno Christi sacerdotio. Cigneum melos audisses, doctissime Bullingere. Quandoque rei motus indignitate, invehebatur in abhorrendam sacrificulorum abominationem Christi sacerdotium tam blaspheme prophanantium.

Atque ita moribundus totus fuit in asserenda vera religione et detestanda falsa. Atque adeo sui similis Vadianus, ut in illius eloquentia, eruditione, prudentia nihil desiderare potuisses, quam vocem paulo vocaliorem. Cruciatus omnes qui maximi erant ex intensione nervorum per axillas patientia Christiano viro digna tolleranter pertulit. Aquam frigidam inexplebili siti appetebat, qua ille a pueritia plurimum delectatus, quae (ut ne maius tormentum moveret aegrotanti) cum negabatur, pientissima translatione ad saluberrimum fontem aquae vivae, ad quam Christus Samaritidem, dein ut olim per Esaiam omnes invitavit conversus atque illic uberrimo haustu sitibundi spiritus labra pluit. De restitutione sanitatis parum erat sollicitus neglectis statim a principio rebus terrenis; senserat enim peritus medicus id genus morbi cum morte esse coniunctum, opem tamen medicam non respuit.

Et cum senserat se iam prorsus viribus destitutum accepto Novi Testamenti libello quo enchiridii vice usus fuerat: «En tibi, Kesslere», inquit, «Testamentum hoc, quo in orbe nihil mihi charius in perpetuam amicitiae nostrae memoriam.» Posteaquam vero sub finem vitae loqui demum desiierit, nutu fidem testatus est et in me coniectis oculis Christum sufficientiam nostram fortiter acclamantem, dextra sua meam apprehendens, in morem conprimens sive astipulantis sive valedicentis suaviter in Domino obdormivit.

Sepultus ad parentes et proavos suos magno patriae luctu. Non enim ignara quantum cum hoc patriae patre et ornamentum et emolumentum simul amiserit. Senatus autem Vadiani beneficentiae memor; proinde illius decreto ad arbitrium testatoris ad conservandos libros simul quoque pro publica adornanda bibliotheca locus designatus est, affixa in solennem authoris memoriam tabella, inscriptione hac.

Ioachimus Vadianus poeta orator medicus geographiae vindex, sacrarum inprimis ac in omni doctrinarum studio, ut immortalia eius testantur ingenii monumenta, vir clariss[imus] civitatis huius Sangall[ensis] ut summa prudentia ita pari quoque humanitate consul vigilantiss[imus]. Qui cum unius Christi gloriae patriaeque salutis studiosiss[imus] esset, cui ne mortuus quidem se defuturum declararet, primus librorum suorum omnium pro publica constituenda bibliotheca rempub[licam] Sangallensem haeredem scripsit. Senatus igitur prudentia, fide et eximia in pia honestaque studia liberalitate, pulcherrimo huic ornamento conservando ac cottidie magis ac magis illustrium virorum scriptis locupletando hic locus dicatus est, proinde vestrum erit optimi cives ad institutum et exemplum testatoris vestra studia componere iisque bonis grato animo frui, in quibus tam feliciter vir hic ornatiss[imus] versatus est. Mortuus VIII id. aprilis anno MDLI aetatis suae LXVI consul VIII.

[...]