De beata vita

Édition (Latin)

Vita datur nulli dono, datur omnibus usu.

Vis quicumque diu vivere, vive bene.

Quod tibi non gemmae dederint, non divitis auri

Pondera, non culti iugera mille soli.

Divitiis hominum mentes capiuntur avarae;

5

Nullus ab his didicit cedere corde dolor.

Est pietas contenta Deo; cui contigit illa

Possidet in parva maxima regna casa.

Hanc oro, maneatque precor; tunc paupere cultu

Par etiam in magnis regibus esse volo.

10

Quod si nulla mihi pictis nitet aula tapetis,

Si mea non Tyrio murice sponda rubet,

Nec Parios aurata super laquearia postes

Lumine conspergunt versicolore domum.

Nil moror: instar erit horum mihi parva supellex,

15

Et casa viminea crate revincta latus.

Sic hyemis vitabo minas et frigora saeva;

Serviet exiguo proxima sylva foco.

Iuxta gratus ager rapas dabit aut, ubi messis

Tempus erit, plena farra resecta manu.

20

Si super haec Agathe sociat sua gaudia mecum,

Tunc etiam vita caelicolum potiar.

Ipsa mihi dulces natos pulchramque iuventam,

Et simul amplexus et bona verba dabit.

Hanc vitam coluere patres, quo tempore primum

25

Aurea sub prisca secla fuere fide.

Tunc cibus herba fuit strataeque sub arbore baccae

Arbutaque in mediis invenienda viis,

Navita coeruleam nec dum rate presserat undam,

Nullus et Eoi littoris usus erat.

30

Nunc mala quis numeret? Medium percurrimus aequor,

Luxuriae tellus sufficit una parum.

Quaerimus extremo lapides oriente iacentes;

Per mare sollicitis advehimusque viis.

Ah, quenquam rapidis vitam committere ventis

35

Et maris audaci pectore ferre minas.

Quam potius laudandus is est, qui rura paterna

Incolit, in parva consenuitque casa.

Ipse manu curvi stivam moderatur aratri,

Filius ad tardos increpat ante boves.

40

Filia postque comes, fert prandia nota canistris,

Aut in fagineis lac niveum patinis.

Mensa dehinc humilis viridi componitur umbra,

Garrula qua gelido murmurat unda pede.

Interea coniunx observat rustica villam,

45

Cum puerisque domi vescitur ante focum,

Aut etiam ante fores; tunc circum rustica pubes

Accubat herboso cespite fulta latus.

Caseolum tamen interdum premit illa recentem,

Atque fatigato lacte butyra parat.

50

Infirmas aut tondet oves, aut vellera signat,

Aut versat celeri stamina longa manu.

Si non vana precor liceat cum coniuge fida,

Sic mihi perpetuo vivere sicque mori.

Apparatus fontium

1 Lucr. 3,971, vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu

3-4 Tib. 1,9,31-32, divitis auri / pondere, non gemmis; Ps. Tib. (Lygd.) 3,3,11-12, nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri / arvaque si findant pinguia mille boves; Fabr. Mont. carm. 26,144, pondere divitis auri

4 Tib. 1,1,2, culti iugera multa soli

7 Tib. 1,1,49, hoc mihi contingat

8 Tib. 1,10,39-40, quin potius laudandus hic est quem… / occupat in parva pigra senecta casa; Prop. 4,1,10, unus erat fratrum maxima regna focus

9 Tib. 1,10,19, cum paupere cultu

11 Verg. Aen. 7,277, pictisque tapetis; Ov. met. 11,764, nitida… aula

12 Ov. ars 3,170, nec quae de Tyrio murice, lana, rubes; Tib. 2,4,28, Tyrio murice; Ps. Tib. (Lygd.) 3,3,18, tinctaque Sidonio murice lana iuvat

13 Pers. sat. 3,40, auratis… laquearibus

15 Verg. georg. 1,165, vilisque supellex; Hor. epist. 1,5,7, et tibi munda supellex

16 Verg. georg. 1,95, vimeneasque… cratis

18 Tib. 1,1,6, meus… focus

20 plena manu: Prop. 3,8,4; Tib. 1,5,68; 1,9,52; Ov. fast. 4,726

21 Ps. Tib. (Lygd.) 3,3,7, sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae

25-30 Tib. 1,3,35-48, quam bene Saturno vivebant rege

25 Verg. georg. 2,532, hanc olim veteres coluere Sabini; 1,61, quo tempore primum

26 Verg. Aen. 6,878 et 9,79, prisca fides; Ov. ars 2,277, aurea sunt vere nunc saecula

27 Ov. ars 2,473-475, tunc… / … / silva domus fuerat, cibus herba; am. 3,10,10, haec erat et teneri caespitis herba cibus; met. 2,662, iam cibus herba placet; Prop. 3,22, in arbore Bacchae

29 Tib. 1,3,37, nondum caeruleas pinus contempserat undas

31 Tib. 1,3,49, nunc Iove sub domino

33 Ov. met. 7,266, adicit extremo lapides Oriente petitos

35 Verg. Aen. 10,68-69, num linquere castra / hortati sumus aut vitam committere ventis || 38 Tib. 1,10,40, occupat in parva pigra senecta

39 Lucr. 5,933-934, nec robustus erat curvi moderator aratri / quisquam; 6,1252-1253, et robustus item curvi moderator aratri / languebat

40 Tib. 1,1,30, tardos increpuisse boves; 1,10,41-2, ipse suas sectatur oves, at filius agnos

41 Tib. 1,10,24, postque comes purum filia parva favum

42 Ov. met. 13,829, lac mihi semper adest niveum

43-44 Tib. 1,1,27-28, sed Canis aestivos ortus vitare sub umbra / arboris ad rivos praetereuntis aquae

43 Verg. ecl. 9,20, aut viridi fontes induceret umbra

44 Verg. Aen. 10,212, murmurat unda; Lucr. 6,638, liquido pede… undas ||

45 Ov. epist. 1,77, forsitan et narres, quam sit tibi rustica coniunx

47 Tib. 1,1,16, ante fores; 1,1,23, circum rustica pubes

48 Ov. fast. 6,332, positum caespite fulta caput |

51 Hor. epod. 2,16, aut tondet infirmas ovis

52 Tib. 1,3,86, plena stamina longa colu

53 Hor. epist. 2,1,142, et coniuge fida