Ad Thomam Platterum Rodolphi Gualtheri epistula
Édition (Latin)
Édition: David Amherdt, Clemens Schlip, Kevin Bovier
Misi ad te 7 Septembris, ni fallor, sarcinam Matthaei Coignetii, cuius pater aliquando Regis Francorum nomine apud Helvetios legatione functus est. Rogavi autem tunc, mi humanissime Plattere, ut eam per bibliopolas Lutetiam deferri curares. Quod te nobis promisisse postea auriga noster Hotzius renuntiavit. Nec dubito de tua fide, quae mihi iam multis annis perspectissima est. Quia autem ex literis D. Coignetii tertia Decembris Lutetiae datis intellexi, sarcinam illam ipsi nondum redditam esse, etiam atque etiam te oro, ut mihi quam primum significes, per quem illa transmissa sit et quo tempore, ut de eo D. Coignetium possim rectiorem facere et ille eam ab iis repetere possit, qui illam suis sarcinis coniunxerunt. Grave mihi est, quod novam molestiam tibi exhibere coger. Sed quid faciam, mi Plattere, quando ut hoc faciam et D. Coignetii amicitia monet et tua quoque humanitas invitat?
De rebus nostris non habeo quod scribam, nisi quod te iampridem rescivisse scio, me in luctu et moerore esse propter charissimae uxoris mortem. Nam etsi sciam patienter ferendum esse quicquid Dominus imposuerit, neque de eius voluntate aliquid conquerar, non possum tamen non acerbam illius memoriam retinere, quae mihi per annos 24 amantissime convixit, et cuius imago viva in liberis dulcissimis quotidie occursat. Auxit luctum ex illius obitu conceptum duarum filiarum Bullingeri mors, quae intra decem dies illam secutae sunt. Quibus accessit D. Gessnerus, in quo viro quantum et schola nostra et publica studia amiserint, nemo literatus ignorat. Pauciores quidem hoc anno a nobis abstulit Deus, sed eos fere delegit, qui sui maximum desiderium apud omnes reliquerunt. Nunc pestis in universum quievit, sed paxne ista firma et stabilis, aut dierum aliquot induciae sint nescimus. Sed fiat voluntas Domini, quem precor, ut tibi tuisque annum hunc auspicatissimum faciat. Salutem ex me dices M. Severino, Ioanni Hospiniano, D. Oporino et reliquis amicis. Vale, mi frater, et me tui amantissimum redamare pergito. Tiguri Calend. Ianuarii 1566.
Tuus Rodolphus Gualtherus.
Eruditionis et pietatis eximiae viro Domino Thomae Plattero, amico veteri et fratri suo plurimum dilecto.