Wilhelmus Tellus Helvetici foederis author

Édition (Latin)

Wilhelmus ille in Helvetia apud Vranienses natus atque educatus fuit. Cum autem is insigni animi et corporis fortitudine esset praeditus, brevi apud suos magnam authoritatem adeptus est. Eodem tempore Romanum Imperium Heinricus septimus Litzelburgensis magna gloria administrabat. Is Helvetiorum interioribus pagis Vraniensibus, Suitensibus et Vnderwaldensibus privilegia antecessorum renovavit atque multis aliis immunitatibus virtutis ergo ornavit Constantiae, anno post natum Christum millesimo trecentesimo nono. Praecipue autem ipsis concessit, ut nulli principum nisi Caesari obedirent, ad nullumque iudicem, nisi praefectum a Caesare ipsis ordinatum, vocarentur. Erant enim tum Austriae principes in locis finitimis potentissimi, qui subinde ea loca subigere atque suae ditioni coniungere studebant. Cum autem Heinricus Caesar esset mortuus atque per annum fere interregnum esset in Imperio, nobiles finitimi Helvetios lacessebant atque variis iniuriis afficiebant, qui etiam clam ab Austriacis ducibus adiuti, ut tandem optimi viri bonis suis exhausti, sua sponte proximis principibus sese subiicerent atque contra nobilium proterviam eorum auxilium implorarent. Accedebat etiam quod postea ab electoribus duo Caesares essent constituti, Ludovicus quartus Bavarus et Fridericus Austriacus, quae etiam occasio multorum tumultuum per totam Germaniam extitit. Itaque praefecti Imperii apud Helvetios, qui omnia sua bona sub Austriacis ducibus haberent, Friderici partes sequebantur. Verum Helvetii cum intellexissent, maiorem partem Electorum in Ludovicum consensisse, eundem tanquam legitime creatum Caesarem receperunt, sperantes eum pro sua authoritate Austriacos a vi prohibere atque fideles Imperii subditos defendere posse.

(Gesleri protervia.)

Erat eo tempore Gesslerus Imperii nomine praefectus in Suitia et Vrania. Is cum sentiret paganos Ludovici authoritatem sequi atque aliquos sibi minus esse morigeros, magna arrogantia explorare eius rei authores cogitavit. (Anno salutis 1382) Itaque pileum in publica via Altorffensi baculo imposuit atque eundem magna observantia coli praecepit, tanquam ipsemet praesens astaret. Huic etiam loco custodes adhibuit, qui mandatum negligentes observarent. Cum itaque Wilhelmus Tellus vir magnanimus praeteriret, vile illud signum neglexit. Eius rei cum admoneretur, respondit sese praefectum semper summa veneratione excepisse et coluisse, idque porro facturum se esse; verum iniquum esse, ut homo Dei creatura abiectum pileum tanta veneratione amplecteretur. Id cum Geslerus crudelis praefectus intellexisset, statim Wilhelmum capi atque ad se adduci iussit, sperans sese eius indicio quorundam coniurationem percipere posse. Verum cum is negaret sese eius rei socios habere, alio modo eius animum tentare statuit. Convocatis enim Wilhelmi liberis, quaesivit ex eo quem filiorum potissimum diligeret. Id cum is indicasset, puerum elegantis formae ad palum ligari atque pomum capiti imponi iussit. Postea patri mandavit, ut centum et viginti passus a puero constitutus, pomum illud telo peteret. Quod si tangeret, mitius se cum illo acturum; sin vero erraret, extremum supplicium expectandum, Wilhelmus rei atrocitate commotus sese excusare atque aliam poenam praescribi petiit. Verum surdo narrabat fabulam. Itaque cum arcus allatus esset, cum quo miro artificio saepius scopum tangere consueverat, sese huic negotio accinxit atque filio consolato divinaque ope implorata, magna omnium admiratione pomum tetigit atque a filii capite telo amovit.

(Telli peritia sagittandi.)

Dum sese autem huic operi accommodarat, alteram sagittam a tergo iuxta cervicem thoraci applicuerat. Eius rei causam praefectus sciscitatus, Wilhelmus respondit sese id pro more sagittariorum fecisse, qui inter sagittandum duo semper tela parata haberent, quo uno fracto aut laeso, altero uterentur. Verum praefectus acrius instabat atque ut veritatem extorqueret, libertatem ei est pollicitus. Itaque Wilhelmus ingenue dixit, si forte filium sagitta interfecisset, sese altera ipsum praefectum immania haec imperantem petiturum fuisse. Ea confessione praefectus ira accensus inferebat sese quidem ei vitam pollicitum, verum perpetuo carcere ipsum puniturum. Itaque cathenis vinctum subito navi inferri iussit, ut secundum lacum Lucernam versus descendens, eum in munitiorem custodiam deportaret. Cum autem in lacu incederent, Dei providentia factum, ut subito maxima tempestas oriretur et procellae navem impeterent, adeo ut praefectus cum suis in magno periculo esset. Tum satellites Geslerum hortari coeperunt, ut Tellum vinculis solveret atque ad remos ordinaret, esse enim eum virum fortem atque nauticae artis peritissimum, qui facile navem regere atque ad ripam deducere posset. Hac ratione Wilhelmus revinctus navem gubernavit atque magna dexteritate deduxit. Cum autem non procul a littore ingentem saxum in ipso lacu novisset, versus eum locum celeriter navem direxit. Eo cum venisset, subito arcum suum arripuit atque in eum saxum prosiliit, altero pedum navem magna vi in lacum (locus is etiamnum Telli patina dicitur) repellens. Tum autem praefectus eum inclamasse fertur sese id scelus graviter puniturum atque Wilhelmum cum tota familia extirpaturum. Itaque Wilhelmus cum sese ad ripam contulisset, ipsius praefecti iter sedulo observavit. Cum ergo is quoque ripam attigisset atque in via cava et profunda versus Vraniam equitaret, Tellus intenso arcu eum supra Kisnach expectavit atque praetereuntem sagitta transverberavit, ut equo lapsus eo statim in loco animam ageret.

(Helveticum foedus initum.)

Postea statim sese Vraniam contulit atque ut res acta esset omnibus significavit. Tum demum bono animo esse iussus, varias querelas passim contra praefectorum et nobilium tyrannidem propositas audivit. Itaque Tellus cum aliis quibusdam sua consilia conferens, anno 1314 clam foedus Helveticum iniit, quod paulatim auctum et eodem anno publico trium pagorum consensu receptum fuit. (Anno salutis 1312.) Itaque incolae eius loci sese magno animo coniungentes, nobiles ex tota illa ditione expulerunt, arces eorum funditus destruxerunt atque sese et patriam in libertatem vendicarunt, quam etiam una cum sua posteritate Telli auspiciis contra nobiles et principes magna gloria inviolatam ad hodiernum diem usque conservarunt. Stumpff. lib. 4. Helvet. Cap. 53.