Heinricus Pantaleon medicus et historicus. Basiliensis.

Édition (Latin)

Theologiae et Medicinae studium coniunctum

Cum autem natura ad labores natus esset, non tantum se in schola et Ecclesia exercebat, verum etiam omnes Ecclesiae patres et scriptores diligenter evolvit, atque D. Frobenianis obtemperans, in D. Hieronymi, Basilii, Hilarii et aliorum opera indices copiosos perfecit. Inde etiam occasionem habuit, ut bonorum aliquot virorum Erasmi, Oecolampadii, Grynaei, Carolstadii et aliorum, vita apud Basilienses functorum, epicedia conscripserit, atque comoediam Philargiri de Zachaeo publicanorum principe novam composuerit et 1546 evulgarit. Pari ratione Chronographiam Ecclesiae magna diligentia collegit, quae primo anno 1550, et postea multoties diversa forma aedita et ab omnibus doctis magno applausu recepta fuit. Aliquot praeterea libellos D. Vergerii Latine editos eius iussu in vernaculam convertit et Germanis legendos proposuit. Ut etiam sese rectius exerceret, iis horis, quibus reliqui vacabant, in collegio per biennium (praeceptorum voluntate) theologica professus est, utpote partem Exodi, Ionam prophetam, Marcum evangelistam, et Pauli ad Titum epistolam, quos etiam suis commentariis (verum nondum editis) explicavit. Habuit insuper plures disputationes theologicas, quibus ea, quae praelegerat, comprobabat. Itaque factum ut 2 die Iunii, anno 1552 in s[anctae] theologiae licentiatum Basileae magna spectatorum frequentia publice promoveretur. Quum hoc modo in sacro studio foeliciter versaretur, atque multis tamen bonis et doctis viris ad conciones publicas (ob linguae celeritatem et vocis praecipitantiam) minus idoneus visus esset, animum quoque ad intermissum aliquandiu medicinae studium convertit, atque theologiae coniunxit, ut et Ecclesiae inservire atque proximo variis modis prodesse posset. Propterea per integrum annum domi suae privatos discipulos eosque adultos in re medica instituit, atque hac ratione huius scientiae praecepta sibi assidue in memoriam revocavit.

[…]

Opus praesens de viris illustribus

Postea quoque praeclarum illud et multis exoptatum opus de viris illustribus Germaniae Latine et Germanice edendum meditari coepit. Propterea omnes historias sibi inservientes perlegit et notatu digna observavit. Quin etiam ad aliquot principes (quibus iam ob varias lucubrationes dedicatas aut aeditas gratus erat) nec non ad viros doctos, quos familiariter noscebat, literas dedit atque modeste petiit, quoniam opus illud immensi laboris futurum esset, ut vitas virorum, qui vel armis vel literis apud ipsos celebres fuissent, per occasionem Basileam transmitterent. Id quod plurimi ob patriae amorem praestiterunt. Interea saeva pestis Basileae ingruebat. Propterea ipse medicorum varios tractatus de peste evolvens, libellum ad haec tempora accommodatum 1564 de peste conscripsit et edidit, atque cum sua familia, Dei misericordia, illaesus permansit. Inde ad institutum laborem rediit atque priores duos tomos de viris illustribus absolvit et edidit.

Cum autem posteriorum Germanorum acta nondum in literas relata, atque tantum cuique nationi sui cives noti essent, ipse (ut tertiam partem commodius perficeret) sub initium 1565 per Germaniam peregrinationem suscepit, atque publico Basiliensi equite comitatus, per Helvetiam, Sueviam, Bavariam, Pannoniam superiorem, Noricum, Franconiam, Hassiam, Palatinatum et Rhenensem tractum profectus, et ubique grato animo a principibus et locorum proceribus susceptus, tandem post aliquot menses multarum rerum instructione incolumis Basileam rediit, et quae a fide dignis passim hominibus perceperat, in scripta retulit, atque totum opus anno 1566 absolutum publicavit. Praeter labores vero hactenus breviter enumeratos multos quoque authores a mendis repurgavit atque variis praefationibus aut Epigrammatis praemissis evulgavit. Erat enim Heinricus ad literas natus et laboris patientissimus, ut qui hactenus per annos plus minus duodecem singulis diebus tempore matutino per horas quinque continuas vertendo aut aliquid novi colligendo scripserit, atque aliquot folia foeliciter absolverit. Praeterea natura hilaris, omnibus affabilis atque aliorum laborum singularis aestimator, ut qui prodesse omnibus, nocere nulli semper voluerit. Unde etiam principibus et proceribus apud Germanos gratus fuit, qui semper dedicatas ab eo lucubrationes summa liberalitate susceperunt, et Pantaleonem ut gnaviter pergeret, adhortati sunt. Hac ratione is etiamnum aetatis suae 44. Basileae pergit, atque docendo et scribendo nihil intermittit, quo Dei gloriam patefaciat et patriam Germaniam celebret. Id quod procul dubio posteritas grato animo intelliget et praedicabit. Con[radus] Lycost[henes], Anon[ymi plures per Germaniam fide dignissimi].